§1.4.1crebras exspectationes nobis tui commoves.
你不断让我们对你产生一次次的期盼。
nuper quidem cum iam te adventare arbitraremur, repente abs te in mensem Quintilem reiecti sumus.
就在不久前,当我们以为你已经在旅途中时,却突然被你推迟到了七月。
nunc vero sentio, quod commodo tuo facere poteris, venias ad id tempus quod scribis;
不过现在,我觉得只要你在自己方便的范围内,就应该在你所写的那个时间来。
obieris Quinti fratris comitia, nos longo intervallo viseris, Acutilianam controversiam transegeris.
这样你就能赶上我弟弟昆图斯的竞选,能在隔了这么久之后来看望我们,并且解决与阿库提利乌斯的争议。
hoc me etiam Peducaeus ut ad te scriberem admonuit.
佩杜卡埃乌斯也建议我给你写信提到这一点。
putamus enim utile esse te aliquando iam rem transigere.
因为我们认为,你早日把那件事情办妥对你是非常有益的。
§1.4.2mea intercessio parata et est et fuit.
我的调停工作现在和过去都已准备就绪。
nos hic incredibili ac singulari populi voluntate de C. Macro transegimus.
我们在罗马,凭借民众难以置信且非同寻常的支持,解决了关于盖乌斯·马科尔的诉讼。
cui cum aequi fuissemus, tamen multo maiorem fructum ex populi existimatione illo damnato cepimus quam ex ipsius si absolutus esset gratia cepissemus.
虽然我们曾对他秉公对待,但通过他被判有罪而从民众的评价中获得的收获,远比他若被无罪释放时我们从他个人的感激中能得到的要大得多。
§1.4.3quod ad me de Hermathena scribis, per mihi gratum est.
至于你写信向我提到的关于赫尔马典娜像的事,我非常高兴。
est ornamentum Academiae proprium meae, quod et Hermes commune omnium et Minerva singulare est insigne eius gymnasi.
这极其适合装饰我的“阿卡德米亚”,因为赫尔墨斯是所有体育场共同的标志,而密涅瓦则是那个体育场特有的象征。
qua re velim, ut scribis, ceteris quoque rebus quam plurimis eum locum ornes.
因此,我希望你如你所写的那样,也用尽可能多的其他物品来装点那个地方。
quae mihi antea signa misisti, ea nondum vidi; in Formiano sunt, quo ego nunc proficisci cogitabam.
你之前寄给我的那些雕像,我还没有看到;它们在福尔米埃的别墅里,我现在正打算动身去那里。
illa omnia in Tusculanum deportabo.
我会把它们全部运到图斯库鲁姆的别墅。
Caietam, si quando abundare coepero, ornabo.
至于凯埃塔,等我哪天手头充裕了再装点它。
libros tuos conserva et noli desperare eos me meos facere posse.
把你的书保存好,不要对我能把它们买下来据为己有而感到绝望。
quod si adsequor, supero Crassum divitiis atque omnium vicos et prata contemno.
如果我能实现这一点,我在财富上就会超越克拉苏,并且会鄙视所有其他人的庄园和草地。