§1.17.1magna mihi varietas voluntatis et dissimilitudo opinionis ac iudici Quinti fratris mei demonstrata est ex litteris tuis in quibus ad me epistularum illius exempla misisti.
我的兄弟昆图斯在心意上的巨大波动,以及在观点和判断上的分歧,已由你的来信向我表明,在信中你向我寄送了他的信件副本。
qua ex re et molestia sum tanta adfectus, quantam mihi meus amor summus erga utrumque vestrum adferre debuit, et admiratione quidnam accidisset quod adferret Quinto fratri meo aut offensionem tam gravem aut commutationem tantam voluntatis.
鉴于此,我一方面感到极大的痛苦,这痛苦正如我对你们二人的至深关爱所理应带给我的一样;另一方面我也感到惊异,究竟发生了什么事,竟让我的兄弟昆图斯产生如此深的怨恨,或者心意发生如此大的转变。
atque illud a me iam ante intellegebatur, quod te quoque ipsum discedentem a nobis suspicari videbam, subesse nescio quid opinionis incommodae sauciumque esse eius animum et insedisse quasdam odiosas suspiciones.
而我在此之前就已经察觉到了那一点(我看到你在离开我们时自己也有所怀疑),即某种不快的主张潜伏在心,他的心灵受到了伤害,并且某些令人厌恶的猜疑已经根深蒂固。
quibus ego mederi cum cuperem antea saepe et vehementius etiam post sortitionem provinciae, nec tantum intellegebam ei esse offensionis quantum litterae tuae declararant nec tantum proficiebam quantum volebam.
尽管我在此之前就经常渴望医治这些猜疑,甚至在属州抽签分配之后更加急切,但我既没有意识到他的怨恨竟如你的来信所显露的那么深,也没有取得我所期望的进展。
§1.17.2sed tamen hoc me ipse consolabar quod non dubitabam quin te ille aut Dyrrachi aut in istis locis uspiam visurus esset; quod cum accidisset, confidebam ac mihi persuaseram fore ut omnia placarentur inter vos non modo sermone ac disputatione sed conspectu ipso congressuque vestro.
但我仍然以此自我安慰,因为我不怀疑他会在狄拉基乌姆或在你那里的某个地方见到你;一旦此事发生,我深信并说服了自己,你们之间的一切不仅会通过谈话和讨论,而且会仅仅通过你们的见面和交会而平息下来。
nam quanta sit in Quinto fratre meo comitas, quanta iucunditas, quam mollis animus et ad accipiendam et ad deponendam offensionem, nihil attinet me ad te qui ea nosti scribere.
因为我的兄弟昆图斯是何等的和蔼,何等的愉悦,他在接受和消除怨恨上的心灵又是何等的温柔,对于深知这些的你,我实在无须赘言。
sed accidit perincommode quod eum nusquam vidisti.
但非常不巧的是,你没能在任何地方见到他。
valuit enim plus quod erat illi non nullorum artificiis inculcatum quam aut officium aut necessitudo aut amor vester ille pristinus, qui plurimum valere debuit.
因为某些人通过诡计灌输给他的东西,比起义务、亲密的羁绊,或是你们往昔那本应发挥最大效力的爱,起到了更大的作用。
§1.17.3atque huius incommodi culpa ubi resideat facilius possum existimare quam scribere; vereor enim ne dum defendam meos non parcam tuis.
而这一不快之事的过错归于何处,我推测起来要比写下来更容易;因为我担心,在为我的人辩护时,无法对你的人留情。
nam sic intellego ut nihil a domesticis vulneris factum sit, illud quidem quod erat eos certe sanare potuisse.
因为我是这样理解的:即使家人没有制造任何伤口,他们也肯定本可以治愈既有的伤口。
sed huiusce rei totius vitium, quod aliquanto etiam latius patet quam videtur, praesenti tibi commodius exponam.
不过这整件事的症结,其实比看起来还要广泛得多,等见到你本人时,我再更方便地向你阐明。
§1.17.4de iis litteris quas ad te Thessalonica misit et de sermonibus quos ab illo et Romae apud amicos tuos et in itinere habitos putas, ecquid tantum causae sit ignoro, sed omnis in tua posita est humanitate mihi spes huius levandae molestiae.
关于他从塞萨洛尼基寄给你的那封信,以及你认为他无论是在罗马你的朋友之间,还是在旅途中所进行的谈话,我不知道是否真的有那么大的原因,但我减轻这一苦恼的所有希望都寄托在你的宽厚仁慈上。
nam si ita statueris, et inritabilis animos esse optimorum saepe hominum et eosdem placabilis et esse hanc agilitatem, ut ita dicam, mollitiamque naturae plerumque bonitatis et, id quod caput est, nobis inter nos nostra sive incommoda sive vitia sive iniurias esse tolerandas, facile haec, quem ad modum spero, mitigabuntur; quod ego ut facias te oro.
因为如果你这样认为:最优秀的人的心灵往往容易被激怒,同时也容易平息,而且可以说,这种性情的敏感与温柔大抵是善良的体现,最重要的是,我们彼此之间必须容忍我们各自的不便、缺点或伤害,那么这些事情正如我所希望的,将很容易得到缓和;我请求你这样做。
nam ad me qui te unice diligo maxime pertinet neminem esse meorum qui aut te non amet aut abs te non ametur.
因为对于极其珍爱你的我来说,让我的家人中没有一个人不爱你,也没有一个人不被你所爱,这是至关重要的。
§1.17.5illa pars epistulae tuae minime fuit necessaria in qua exponis quas facultates aut provincialium aut urbanorum commodorum et aliis temporibus et me ipso consule praetermiseris.
你来信中的那个部分是完全没有必要的,在信中你阐述了无论是在其他时期还是在我担任执政官期间,你错过了哪些属州或城市利益的机会。
mihi enim perspecta est et ingenuitas et magnitudo animi tui; neque ego inter me atque te quicquam interesse umquam duxi praeter voluntatem institutae vitae, quod me ambitio quaedam ad honorum studium, te autem alia minime reprehendenda ratio ad honestum otium duxit.
因为我对你的坦诚与胸怀的伟大都了如指掌;我也从未认为你我之间除了所选择的生活道路的心愿不同之外还有任何分别,那便是某种雄心将我引向对荣耀的追求,而另一种绝不应受到指责的理性则将你引向了高尚的闲暇。
vera quidem laude probitatis, diligentiae, religionis neque me tibi neque quemquam antepono, amoris vero erga me, cum a fraterno amore domesticoque discessi, tibi primas defero.
诚然,在正直、勤勉和虔诚的真正赞誉上,我不认为自己或任何其他人优于你;而至于对我的爱,一旦除去兄弟和家人的爱,我将首位归于你。