§1.16.10sed quid ago? paene orationem in epistulam inclusi.
但我是在做什么呢? 我几乎把整篇演说都塞进信里了。
redeo ad altercationem.
言归正传,回到那场口角。
surgit pulchellus puer, obicit mihi me ad Baias fuisse.
那个“漂亮的小男孩”站起来,指责我曾去过拜埃。
falsum, sed tamen quid hoc?
"simile est,"
inquam
"quasi in operto dicas fuisse.
这是谎言,但那又怎样呢? 我说道:“这简直就像是说我曾去过秘密仪式一样。
"
—
"quid"
inquit
"homini Arpinati cum aquis calidis?"
"narra"
inquam
"patrono tuo, qui Arpinatis aquas concupivit"
;
” 他说:“一个阿尔皮努姆的人和温泉能有什么关系? ” 我说道:“去跟你的赞助人说吧,那个渴望得到阿尔皮努姆温泉的人。
nosti enim Marianas.
”因为你认得马略的温泉(马略的别墅)。
"quousque"
inquit
"hunc regem feremus?"
"Regem appellas"
inquam
"cum Rex tui mentionem nullam fecerit?"
;
他说:“我们要忍受这位‘国王’到什么时候? ” 我说道:“雷克斯(国王)连提都没提到你,你却叫他‘国王’?
ille autem Regis hereditatem spe devorarat.
”因为他曾在幻想中吞噬了雷克斯的遗产。
"domum"
inquit
"emisti.
他说:“你买了一栋房子。
"
"putes"
inquam
"dicere: iudices emisti.
” 我说道:“别人还以为你是在说:‘你买通了裁判员。
"
"iuranti"
inquit
"tibi non crediderunt.
’” 他说:“你发誓,他们也不相信你。
"
"mihi vero"
inquam
"xxv iudices crediderunt, xxxi, quoniam nummos ante acceperunt, tibi nihil crediderunt.
” 我说道:“实际上,二十五个裁判员相信了我;而那三十一个裁判员,因为提前收了钱,根本不相信你(信了你却背叛了你)。
"
Magnis clamoribus adflictus conticuit et concidit.
” 他在巨大的哄闹声中备受打击,沉默并崩溃了。
§1.16.11noster autem status est hic. apud bonos iidem sumus quos reliquisti, apud sordem urbis et faecem multo melius est nunc quam reliquisti.
而我们的近况如下:在贤能之士中,我们依然是你离开时的样子;但在城市的底层垃圾中,现在的状况比你离开时要好得多。
nam et illud nobis non obest, videri nostrum testimonium non valuisse; missus est sanguis invidiae sine dolore atque etiam hoc magis quod omnes illi fautores illius flagiti rem manifestam illam redemptam esse a iudicibus confitentur.
因为即使我们的证词看起来没有起作用,也并没有伤害到我们;嫉妒的毒血在毫无痛苦的情况下被排出了,而且更因为那个罪行的所有支持者都承认,那件昭然若揭的案子是被裁判员们收买的。
accedit illud, quod illa contionalis hirudo aerari, misera ac ieiuna plebecula, me ab hoc Magno unice diligi putat, et hercule multa et iucunda consuetudine coniuncti inter nos sumus usque eo ut nostri isti comissatores coniurationis barbatuli iuvenes illum in sermonibus
"Cn. Ciceronem"
appellent.
此外,那些频繁出入民会、榨取国库的平民寄生虫们,认为我被这位“伟人”极其宠爱。 事实上,我们之间由于频繁且愉快的交往而紧密联系在一起,以至于那些参与阴谋的留着小胡子的年轻狂欢者们在谈话中称他为“格奈乌斯·西塞罗”。
itaque et ludis et gladiatoribus mirandas (ἐπισημασίασ sine ulla pastoricia fistula auferebamus.
因此,无论是在戏剧还是在角斗士表演中,我们都获得了惊人的喝彩,而没有遭到任何嘘声。
§1.16.12nunc est exspectatio comitiorum;
现在人们正期待着选举民会。
in quae omnibus invitis trudit noster Magnus Auli filium atque in eo neque auctoritate neque gratia pugnat sed quibus Philippus omnia castella expugnari posse dicebat, in quae modo asellus onustus auro posset ascendere.
在大家都反对的情况下,我们的“伟人”强行推举阿乌鲁斯之子,而且在这一过程中,他既不靠威信也不靠人缘来竞争,而是用腓力常说可以用来攻破任何城堡的手段——只要一头载满黄金的毛驴能够登上去。
consul autem ille deterioris histrionis similis suscepisse negotium dicitur et domi divisores habere; quod ego non credo.
而那位如同下等演员般的执政官,据说已经承接了这一勾当,并在家中安插了贿选资金分配人,对此我是不相信的。
sed senatus consulta duo iam facta sunt odiosa, quod in consulem facta putantur, Catone et Domitio postulante, unum, ut apud magistratus inquiri liceret, alterum, cuius domi divisores habitarent, adversus rem publicam.
但元老院在卡托和多米提乌斯的督促下,已经通过了两项令人厌恶的决议(因为它们被认为是指向该执政官的):一项是允许在政务官前进行调查;另一项是判定任何在家中收留分配人的人为对抗国家。
§1.16.13Lurco autem tribunus pl. , qui magistratum †insimul cum lege alia† iniit, solutus est et Aelia et Fufia ut legem de ambitu ferret, quam ille bono auspicio claudus homo promulgavit.
另外,平民护民官卢尔科是在另一条法律下就职的,为了提出关于贿选的法律,他被免除了《埃利亚法》和《富菲亚法》的限制。 这位跛脚的人在吉兆下公布了该草案。
ita comitia in a. d. vi Kal. Sext. dilata sunt.
就这样,选举被推迟到了八月朔日前的第六天(七月二十七日)。
novi est in lege hoc, ut qui nummos in tribu pronuntiarit, si non dederit, impune sit, sin dederit, ut quoad vivat singulis tribulibus HS ciↃ ciↃ ciↃ debeat.
这部法律的新奇之处在于:在部落中承诺给钱的人,如果没有给,则免予受罚;但如果给了,则在他有生之年,必须向每个部落同胞每年支付三千塞斯特尔提乌斯。
dixi hanc legem P. Clodium iam ante servasse; pronuntiare enim solitum esse et non dare.
我说普布利乌斯·克洛狄乌斯早就遵守这条法律了,因为他习惯于承诺给钱却从不兑现。
sed heus tu! videsne consulatum illum nostrum, quem Curio antea ἀποθέωσιν vocabat, si hic factus erit, fabam mimum futurum? qua re, ut opinor, φιλοσοφητέον, id quod tu facis, et istos consulatus non flocci facteon.
但是,嘿,你! 你看到我们当年的执政官任期了吧——库里奥曾称之为“神化”的那个任期——如果这家伙当选执政官,那不就变成了一场荒诞的闹剧了吗? 因此,正如我所认为的,我们必须像你一样潜心哲学,而把那些执政官职位看作一钱不值。
§1.16.14quod ad me scribis te in Asiam statuisse non ire, equidem mallem ut ires, ac vereor ne quid in ista re minus commode fiat; sed tamen non possum reprehendere consilium tuum, praesertim cum egomet in provinciam non sim profectus.
至于你写信告诉我你决定不去亚洲,我个人更希望你去,并且担心在这件事上会有所不便;然而我不能指责你的决定,特别是我自己也没有前往属州。
§1.16.15epigrammatis tuis quae in Amaltheo posuisti contenti erimus, praesertim cum et Thyillus nos reliquerit et Archias nihil de me scripserit.
我们对你放在阿玛尔泰乌姆的题词感到满意,特别是泰乌鲁斯已经离开了我们,而阿尔基亚斯也没有写关于我的任何东西。
ac vereor ne, Lucullis quoniam Graecum poema condidit, nunc ad Caecilianam fabulam spectet.
而且我担心,既然他为卢库鲁斯家族撰写了希腊语诗篇,现在可能正盯着卡埃基里乌斯家族的戏剧。
§1.16.16Antonio tuo nomine gratias egi eamque epistulam Mallio dedi.
我已经以你的名义向安东尼乌斯致谢,并将那封信交给了马里乌斯。
ad te ideo antea rarius scripsi quod non habebam idoneum cui darem, nec satis sciebam quo darem.
之前我给你写信较少,是因为没有合适的人托付,也不太清楚往哪里寄。
valde te venditavi.
我已经极力为你做了宣传。
§1.16.17Cincius si quid ad me tui negoti detulerit, suscipiam; sed nunc magis in suo est occupatus; in quo ego ei non desum.
如果秦奇乌斯带给我任何关于你的事务,我会承接过来;但现在他更忙于自己的事务,在这方面我也尽力帮助他。
tu si uno in loco es futurus, crebras a nobis litteras exspecta; sed pluris etiam ipse mittito.
如果你打算留在同一个地方,就请期待我频繁的来信;但你自己也要多寄信来。
§1.16.18velim ad me scribas cuius modi sit Ἀμαλθεῖον tuum, quo ornatu, qua τοποθεσίᾳ, et quae poemata quasque historias de Ἀμαλθείᾳ habes ad me mittas.
我希望你写信告诉我你的“阿玛尔泰乌姆”是什么样的,有何装饰,地理位置如何,并将你拥有的关于阿玛尔泰娅的诗歌和故事寄给我。
libet mihi facere in Arpinati.
我很想在阿尔皮努姆的别墅里也造一个。
ego tibi aliquid de meis scriptis mittam.
我会把我写的一些东西寄给你。
nihil erat absoluti.
目前还没有完成的作品。