§1.15.1Asiam Quinto, suavissimo fratri, obtigisse audisti.
你已经听说,亚细亚(行省)已落入我最亲爱的弟弟昆图斯的签中。
non enim dubito quin celerius tibi hoc rumor quam ullius nostrum litterae nuntiarint.
因为我不怀疑,传闻向你通报此事的速度,会快于我们任何一人的来信。
nunc quoniam et laudis avidissimi semper fuimus et praeter ceteros φιλέλληνεσ et sumus et habemur et multorum odia atque inimicitias rei publicae causa suscepimus,
"παντοίησ ἀρετῆσ μιμνήσκεο"
curaque et effice ut ab omnibus et laudemur et amemur.
现在,既然我们一直以来都极其渴望名声,并且比其他人更被视为且确实是希腊文化热爱者(φιλέλληνεσ),而且为了国家,我们也承担了许多人的仇恨与敌意,那么 “当念及各种美德(παντοίησ ἀρετῆσ μιμνήσκεο)” 并请用心并务必使我们受到所有人的赞美与爱戴。
§1.15.2his de rebus plura ad te in ea epistula scribam quam ipsi Quinto dabo.
关于这些事情,我将在那封准备直接交给昆图斯本人的信中给你写更多内容。
tu me velim certiorem facias quid de meis mandatis egeris atque etiam quid de tuo negotio; nam ut Brundisio profectus es, nullae mihi abs te sunt redditae litterae.
我希望你能让我知道你对我的委托办理得如何,以及你自己的事务进展如何;因为自你从布隆迪西乌斯出发以来,我没有收到任何一封你送来的信。
valde aveo scire quid agas.
我极其渴望知道你近况如何。
Idibus Martiis
写于三月月望(三月十五日)。