§1.14.1vereor ne putidum sit scribere ad te quam sim occupatus, sed tamen ita distinebar ut huic vix tantulae epistulae tempus habuerim atque id ereptum e summis occupationibus.
我担心向你写信诉说自己有多忙会显得有些令人厌烦,但我确实如此分心,以至于几乎没有时间写这封如此短小的信,而且这点时间也是从极度忙碌中夺出来的。
prima contio Pompei qualis fuisset scripsi ad te antea, non iucunda miseris, inanis improbis, beatis non grata, bonis non gravis; itaque frigebat.
庞培的第一次群众大会演讲是怎样的,我以前已经写信告诉过你了:对穷人来说不可靠,对恶人来说空洞,对富人来说不讨好,对好人来说不庄重;因此它反响冷淡。
tum Pisonis consulis impulsu levissimus tribunus pl. Fufius in contionem producit Pompeium.
随后,在执政官皮苏的唆使下,最轻浮的平民护民官富菲乌斯将庞培带到了群众大会上。
res agebatur in circo Flaminio et erat in eo ipso loco illo die nundinarum πανήγυρισ.
这件事是在弗拉米尼乌斯竞技场进行的,那天在那个地方正好是定期市集的集会。
quaesivit ex eo placeretne ei iudices a praetore legi, quo consilio idem praetor uteretur.
富菲乌斯问他,是否赞成由法务官来选择审判官,并由该法务官来使用其顾问会。
id autem erat de Clodiana religione ab senatu constitutum.
而这正是元元老院针对克洛狄乌斯亵渎神圣案所做出出的决定。
§1.14.2tum Pompeius μάλ' ἀριστοκρατικῶσ locutus est senatusque auctoritatem sibi omnibus in rebus maximam videri semperque visam esse respondit et id multis verbis.
当时,庞培以极具贵族派作风的方式发表了讲话,并用许多话回答说,元老院的权威在他看来在一切事务中都是至高无上的,而且一直以来都是如此。
postea Messalla consul in senatu de Pompeio quaesivit quid de religione et de promulgata rogatione sentiret.
随后,执政官梅萨拉在元老院中询问庞培,对亵渎神圣案及公布的法案有什么看法。
locutus ita est in senatu ut omnia illius ordinis consulta γενικῶσ laudaret mihique, ut adsedit, dixit se putare satis ab se etiam
"de istis rebus"
esse responsum.
他在元老院发表了讲话,大体上赞扬了该阶层的所有决议,当他坐在我旁边时,他对我说,他认为自己已经做出了足够的回应,甚至是“关于你们的那些事”。
§1.14.3Crassus, postea quam vidit illum excepisse laudem ex eo quod †hi† suspicarentur homines ei consulatum meum placere, surrexit ornatissimeque de meo consulatu locutus est, ut ita diceret, se quod esset senator, quod civis, quod liber, quod viveret, mihi acceptum referre; quotiens coniugem, quotiens domum, quotiens patriam videret, totiens se beneficium meum videre.
克拉苏看到庞培因为人们猜测他赞赏我的执政官任期而获得了赞誉,便站起来,以极其华丽的辞藻谈论了我的执政官任期,甚至说他之所以是元老院议员、是公民、是自由人、还活着,全都要归功于我;每当他看到妻子、看到家园、看到祖国,他就同样看到了我给他的恩惠。
quid multa? totum hunc locum quem ego varie meis orationibus, quarum tu Aristarchus es, soleo pingere, de flamma, de ferro (nosti illas ληκύθουσ), valde graviter pertexuit.
长话短说? 这整个主题,也就是我经常在我的演讲中(你就是这些演讲的阿里斯塔克)以各种方式描绘的关于烈火、关于利剑的主题(你了解我的那些“油罐”),他非常庄重地将其编织在了一起。
proximus Pompeium sedebam.
我当时坐在庞培旁边。
intellexi hominem moveri Crassum inire eam gratiam quam ipse praetermisisset, an esse tantas res nostras quae tam libenti senatu laudarentur, ab eo praesertim qui mihi laudem illam eo minus deberet quod meis omnibus litteris in Pompeiana laude perstrictus esset.
我明白这个男人被触动了:克拉苏正在获取他自己所忽略的那种好感,或者说我们的功绩竟然如此伟大,以至于在元老院如此乐意的情况下受到赞扬,尤其是考虑到克拉苏本不怎么欠我这种赞扬,因为在我所有赞扬庞培的信件中,他都受到了指责。
§1.14.4hic dies me valde Crasso adiunxit, et tamen ab illo aperte tecte quicquid est datum, libenter accepi.
这一天让我与克拉苏的关系变得非常紧密,然而,无论他公开还是暗中给予了我什么,我都欣然接受。
ego autem ipse, di boni! quo modo ἐνεπερπερευσάμην novo auditori Pompeio! si umquam mihi περίοδοι, si καμπαὶ, ἐνθυμήματα, si κατασκευαὶ suppeditaverunt, illo tempore.
至于我自己,天哪! 我在新听众庞培面前是如何大肆自我表现的啊! 如果说我曾有过源源不断的句段、转折、省略三段论、论证建构,那就是在那个时候。
quid multa? clamores.
长话短说? 掌声雷动。
etenim haec erat ὑπόθεσισ, de gravitate ordinis, de equestri concordia, de consensione Italiae, de intermortuis reliquiis coniurationis, de vilitate, de otio.
因为这确实是当时的主题:关于元老院的庄重、骑士阶层的和睦、意大利的一致、阴谋的垂死残余、物价的低廉以及和平。
nosti iam in hac materia sonitus nostros.
你已经了解我在这类题材中的轰鸣声。
tanti fuerunt ut ego eo brevior sim quod eos usque istinc exauditos putem.
它们是如此巨大,以至于我在这里长话短说,因为我认为这些声音甚至在你们那里都能听得到。