§1.13.1accepi tuas tris iam epistulas, unam a M. Cornelio quam Tribus Tabernis, ut opinor, ei dedisti, alteram quam mihi Canusinus tuus hospes reddidit, tertiam quam, ut scribis, ancora soluta de phaselo dedisti;
我已经收到了你的三封来信:一封来自马尔库斯·科尔内利乌斯,我想你是在“三馆”交给他转寄的;第二封是你在卡努西乌斯的主人送交给我的;第三封正如你所写,是在你的小船起锚启航时寄出的。
quae fuerunt omnes, ut rhetorum pueri loquuntur, cum humanitatis sparsae sale tum insignes amoris notis.
所有这些信,正如修辞学弟子们所说,不仅散落着教养的幽默,而且满怀着深情的标记。
quibus epistulis sum equidem abs te lacessitus ad rescribendum; sed idcirco sum tardior quod non invenio fidelem tabellarium.
在这些来信中,我确实被你催促写回信;但我之所以有些迟缓,是因为找不到可靠的信使。
quotus enim quisque est qui epistulam paulo graviorem ferre possit nisi eam pellectione relevarit? accedit eo quod mihi non† ut quisque in Epirum proficiscitur.
因为,又有几个人能够携带一封稍微有些分量的信,而不去私自拆阅以减轻路途的无聊呢? 除此之外,对我而言,每当有人前往伊庇鲁斯时,[也并不总是那么方便]。
ego enim te arbitror caesis apud Amaltheam tuam victimis statim esse ad Sicyonem oppugnandum profectum neque tamen id ipsum certum habeo quando ad Antonium proficiscare aut quid in Epiro temporis ponas.
因为我认为你在你的阿玛尔忒娅神庙前献祭牺牲后,便立即出发去围攻西基翁了,但我对于你何时动身去找安东尼,或者在伊庇鲁斯逗留多少时间,仍然没有确切的消息。
ita neque Achaicis hominibus neque Epiroticis paulo liberiores litteras committere audeo.
因此,我不敢把稍微有些率直的信件托付给阿哈伊亚人或伊庇鲁斯人。
§1.13.2sunt autem post discessum a me tuum res dignae litteris nostris, sed non committendae eius modi periculo ut aut interire aut aperiri aut intercipi possint.
然而,自你离开我之后,发生了一些配得上我们书信往来的事情,但这些事情绝不能置于可能丢失、被拆开或被截获的危险之中。
primum igitur scito primum me non esse rogatum sententiam praepositumque esse nobis pacificatorem Allobrogum, idque admurmurante senatu neque me invito esse factum.
首先,你要知道,我并没有第一个被征询意见,而阿洛布罗格人的和平缔造者被置于我之前,这虽然引起了元老院的私下抱怨,但并不是违背我的意愿进行的。
sum enim et ab observando homine perverso liber et ad dignitatem in re publica retinendam contra illius voluntatem solutus, et ille secundus in dicendo locus habet auctoritatem paene principis et voluntatem non nimis devinctam beneficio consulis.
因为我既免除了向一个脾气乖张的人献媚的义务,又可以自由地违背他的意愿来维护我在国家中的尊严,而且这第二个发言位置拥有几乎等同于首要者的权威,并且其意志不会过度受制于执政官的恩惠。
Tertius est Catulus, quartus, si etiam hoc quaeris, Hortensius.
第三个是卡图鲁斯,第四个——如果你也想知道的话——是霍尔滕西乌斯。
consul autem ipse parvo animo et pravo tamen cavillator genere illo moroso quod etiam sine dicacitate ridetur, facie magis quam facetiis ridiculus, nihil agens cum re publica, seiunctus ab optimatibus, a quo nihil speres boni rei publicae quia non vult, nihil speres mali quia non audet.
然而,执政官本人心胸狭隘、品质恶劣,却又是那种不苟言笑却也因没有机智而被嘲笑的刻薄挖苦者,他的容貌比他的笑话更引人发笑,对国家政务毫无作为,脱离了最优秀的人,对于他,你不能指望他对国家做任何好事(因为他不想做),也不能指望他做任何坏事(因为他不敢做)。
eius autem conlega et in me perhonorificus et partium studiosus ac defensor bonarum.
但他的同僚对我非常敬重,是优秀党派的热心支持者和捍卫者。
§1.13.3qui nunc leviter inter se dissident.
他们现在彼此之间有些轻微的分歧。
sed vereor ne hoc quod infectum est serpat longius.
但我担心这件尚未解决的事情会蔓延得更远。
credo enim te audisse, cum apud Caesarem pro populo fieret, venisse eo muliebri vestitu virum, idque sacrificium cum virgines instaurassent, mentionem a Q. Cornificio in senatu factam (is fuit princeps, ne tu forte aliquem nostrum putes); postea rem ex senatus consulto ad virgines atque ad pontifices relatam idque ab iis nefas esse decretum; deinde ex senatus consulto consules rogationem promulgasse; uxori Caesarem nuntium remisisse.
因为我相信你已经听说了,在凯撒家为民众举行祭祀仪式时,一个男人穿着女装来到了那里,而且在贞女们重新举行了该祭祀之后,昆图斯·科尔尼菲基乌斯在元老院中提起了这件事(他是领头人,免得你以为是我们中的某个人);随后,根据元老院的决议,这件事被提交给贞女们和祭司会,并被他们判定为亵渎神圣;接着,根据元老院的决议,执政官们公布了法案;而凯撒也向他的妻子送去了离婚通知书。
in hac causa Piso amicitia P. Clodi ductus operam dat ut ea rogatio quam ipse fert et fert ex senatus consulto et de religione antiquetur.
在这个案子里,皮苏受与普布利乌斯·克洛狄乌斯友谊的驱使,正极力设法使那项由他自己提出、且是根据元老院决议提出的关于宗教的法案被否决。
Messalla vehementer adhuc agit severe.
梅萨拉至今行动非常积极、严厉。
boni viri precibus Clodi removentur a causa, operae comparantur, nosmet ipsi, qui Lycurgei a principio fuissemus, cotidie demitigamur, instat et urget Cato.
体面的人因克洛狄乌斯的哀求而退出了该诉讼,帮派正在组织起来,我本人,尽管起初是像吕库古那样严厉,如今每天都在变得温和,而加图则在不断逼迫和催促。
quid multa? vereor ne haec neglecta a bonis, defensa ab improbis magnorum rei publicae malorum causa sit.
长话短说? 我担心这件被体面人忽视、被恶人辩护的事情,会成为国家巨大灾祸的起因。
§1.13.4tuus autem ille amicus (scin quem dicam?), de quo tu ad me scripsisti, postea quam non auderet reprehendere, laudare coepisse, nos, ut ostendit, admodum diligit, amplectitur, amat, aperte laudat, occulte sed ita ut perspicuum sit invidet.
至于你的那位朋友(你知道我说的是谁吗? ),关于他你曾写信给我,在不敢指责我之后,他开始赞美我;正如他所表现出的,他非常看重我们、拥抱我们、爱护我们、公开赞美我们,但在暗中却嫉妒我们,虽然这嫉妒显而易见。
nihil come, nihil simplex, nihil ἐν τοῖς πολιτικοῖσ inlustre, nihil honestum, nihil forte, nihil liberum.
没有文雅,没有坦诚,在政治上毫无光彩,没有高尚,没有勇敢,没有自由。
sed haec ad te scribam alias subtilius; nam neque adhuc mihi satis nota sunt et huic terrae filio nescio cui committere epistulam tantis de rebus non audeo.
但我会在其他时候更详细地写信给你谈这些事;因为到目前为止我对这些还不算十分了解,而且我不敢把涉及如此重大事务的信件托付给这个不知是谁的“大地之子”。
§1.13.5provincias praetores nondum sortiti sunt.
法务官们还没有抽签分配他们的省份。
res eodem est loci quo reliquisti.
事情仍在你离开时的原处。
τοποθεσίαν quam postulas Miseni et Puteolorum includam orationi meae.
你要求的米塞努姆和普泰奥利的地理地貌描写,我将包含在我的演说中。
"A. d. iii Non. Decembr. "
mendose fuisse animadverteram.
“十二月纳纳斯日前第三日” 我已经注意到那是处错误。
quae laudas ex orationibus, mihi crede, valde mihi placebant sed non audebam antea dicere; nunc vero quod a te probata sunt, multo mi Ἀττικώτερα videntur.
你在我的演说中赞扬的那些部分,相信我,我确实非常喜欢它们,但我以前不敢说;但现在,因为得到了你的认可,它们在我看来要“雅典风”得多。
in illam orationem Metellinam addidi quaedam.
在针对梅特卢斯的那篇演说中,我增加了一些内容。
Liber tibi mittetur, quoniam te amor nostri φιλορήτορα reddidit.
这本书会送给你的,因为你对我们的爱让你变成了一个修辞学爱好者。
§1.13.6novi tibi quidnam scribam? quid? etiam.
我要写信告诉你什么新闻呢? 什么? 好吧,是的。
Messalla consul Autronianam domum emit HS † C_X_X_X_I_I_I_I_ZZZ †.
执政官梅萨拉以134万塞斯特尔提乌斯买下了奥特罗尼乌斯的住宅。
"quid id ad me?"
inquies.
“这与我有什么关系? ” 你会说。
tantum quod ea emptione et nos bene emisse iudicati sumus et homines intellegere coeperunt licere amicorum facultatibus in emendo ad dignitatem aliquam pervenire.
只是因为这次购买,我们也被判定为买得很划算,而且人们开始明白,在购买时利用朋友的资财来达到某种体面的地位是合法的。
Teucris illa lentum negotium est sed tamen est in spe.
那个特乌克里斯是一件拖沓的事情,但仍然抱有希望。
tu ista confice.
你把你的那些事情办妥。
a nobis liberiorem epistulam exspecta.
期待我一封更坦诚的信。
vi Kal. Febr. M. Messalla, M. Pisone coss.
一月二十六日,马尔库斯·梅萨拉、马尔库斯·皮索任执政官之年。