§1.11.1et mea sponte faciebam antea et post duabus epistulis tuis perdiligenter in eandem rationem scriptis magno opere sum commotus.
我以前不仅出于自愿在这么做,而且在随后收到你两封怀着同样意图、写得极其详尽的信之后,我深受感动。
eo accedebat hortator adsiduus Sallustius ut agerem quam diligentissime cum Lucceio de vestra vetere gratia reconcilianda.
此外,萨鲁斯提乌斯也在一旁不断催促,让我尽可能认真地与卢克乌斯交涉,以恢复你们昔日的交情。
sed cum omnia fecissem, non modo eam voluntatem eius quae fuerat erga te reciperare non potui, verum ne causam quidem elicere immutatae voluntatis.
但是,尽管我做尽了一切努力,不仅没能挽回他以前对你的那份好意,甚至连他改变心意的原因都没能探听出来。
tametsi iactat ille quidem illud suum arbitrium et ea quae iam tum cum aderas offendere eius animum intellegebam, tamen habet quiddam profecto quod magis in animo eius insederit, quod neque epistulae tuae neque nostra adlegatio tam potest facile delere.
虽然他确实口口声声提到他那次裁决,以及你在场时我就已经察觉到伤害了他感情的那些事,但他的心里确实还存着某种扎根更深的东西,这既不是你的来信,也不是我们的代为说项所能轻易消除的。
quam tu praesens non modo oratione sed tuo vultu illo familiari tolles, si modo tanti putaris, id quod, si me audies et si humanitati tuae constare voles, certe putabis.
你若在场,不仅能用言语,还能用你那熟悉的眼神来消除它,只要你认为这值得;而如果你听我的话,并希望与你一贯的温厚相符,你肯定会认为这值得。
ac ne illud mirere cur, cum ego antea significarim tibi per litteras me sperare illum in nostra potestate fore, nunc idem videar diffidere, incredibile est quanto mihi videatur illius voluntas obstinatior et in hac iracundia offirmatior.
为了不让你奇怪,为什么我之前在信中向你暗示我希望他能听从我们,而现在同样的自己似乎又在怀疑,(我想说)他的意志在我看来变得多么固执、在这股怨气中变得多么顽固,简直令人难以置信。
sed haec aut sanabuntur cum veneris aut ei molesta erunt in utro culpa erit.
但这些事情要么在你来的时候得到医治,要么对有错的一方造成烦恼。
§1.11.2quod in epistula tua scriptum erat me iam arbitrari designatum esse, scito nihil tam exercitum esse nunc Romae quam candidatos omnibus iniquitatibus nec quando futura sint comitia sciri.
至于你在信中所写的,以为我已经当选,你该知道现在在罗马,没有什么比候选人们更受各种不公折磨的了,而且人们也不知道选举何时举行。
§1.11.3verum haec audies de Philadelpho.
不过,这些事情你会从菲拉德尔福斯那里听说。
tu velim quae Academiae nostrae parasti quam primum mittas.
我希望你尽快把我为我们的“学园”准备的东西寄来。
mire quam illius loci non modo usus sed etiam cogitatio delectat.
那个地方不仅是使用,甚至连想一想都令人惊奇地感到愉悦。
libros vero tuos cave cuiquam tradas; nobis eos, quem ad modum scribis, conserva.
但你千万不要把你的书转让给任何人;正如你所写的那样,替我留着它们。
summum me eorum studium tenet sicut odium iam ceterarum rerum; quas tu incredibile est quam brevi tempore quanto deteriores offensurus sis quam reliquisti.
我对它们的渴望是极其强烈的,就像我现在对其他一切事物感到厌恶一样;你会发现其他一切事物在多么令人难以置信的短时间内,变得比你离开时糟糕了多少。