§9.6.1Caninius noster me tuis verbis admonuit, ut scriberem ad te, si quid esset quod putarem te scire oportere.
我们的卡尼尼乌斯转达你的话说,如果有什么我认为你应该知道的事情,就让我写信给你。
est igitur adventus Caesaris scilicet in exspectatione, neque tu id ignoras.
因此,恺撒的到来自然是在意料之中,而你对此也并非不知情。
sed tamen, cum ille scripsisset, ut opinor, se in Alsiense venturum, scripserunt ad eum sui ne id faceret; multos ei molestos fore ipsumque multis; Ostiae videri commodius eum exire posse.
然而,当他写信说(如我所想)自己将前往阿尔西乌姆的别墅时,他的亲信们写信劝他不要这样做,说许多人会打扰他,他也会打扰许多人;在奥斯蒂亚登陆似乎更为便利。
id ego non intellegebam quid interesset; sed tamen Hirtius mihi dixit et se ad eum et Balbum et Oppium scripsisse ut ita faceret, homines, ut cognovi, amantis tui.
我不明白这有什么区别;然而希尔提乌斯告诉我,他自己、巴尔布斯和奥皮乌斯都写信劝恺撒这样做,据我所知,这些人都是对你十分友好的人。
§9.6.2hoc ego idcirco nosse te volui, ut scires hospitium tibi ubi parares, vel potius ut utrubique (quid enim ille facturus sit incertum est), et simul ostentavi tibi me istis esse familiarem et consiliis eorum interesse.
我让你知道这件事,是为了让你知道在哪里准备接待他,或者更确切地说是两处都准备(因为他会怎么做尚不确定),同时也向你表明我和那些人很熟,并且参与了他们的商议。
quod ego cur nolim nihil video; non enim est idem ferre, si quid ferendum est, et probare, si quid non probandum est.
我为什么不希望这样,我看不出有什么理由;因为在必须承受某些事情时去承受,与在不该赞同某些事情时去赞同,并不是一回事。
etsi quid non probem equidem iam nescio, praeter initia rerum; nam haec in voluntate fuerunt.
虽然除了事情的开端之外,我现在确实不知道有什么是我不赞同的;因为那些开端是在我们的意愿控制之下的。
vidi enim (nam tu aberas) nostros amicos cupere bellum, hunc autem non tam cupere quam non timere (ergo haec consili fuerunt, reliqua necessaria), vincere autem aut hos aut illos necesse esse.
因为我看到(因为你当时不在),我们的朋友们渴望战争,而这个人与其说渴望战争,不如说是不惧怕战争(因此这些是出于计谋,其余的则是必然的),而且不是这一方就是那一方获胜是必然的。
§9.6.3scio te semper mecum in luctu fuisse, cum videremus quom illud ingens malum, alterius utrius exercitus et ducum interitum, tum vero extremum malorum omnium esse civilis belli victoriam; quam quidem ego etiam illorum timebam, ad quos veneramus; crudeliter enim otiosissimi minabantur, eratque iis et tua invisa voluntas et mea oratio; nunc vero, si essent nostri potiti, valde intemperantes fuissent, erant enim nobis perirati; quasi quicquam de nostra salute decrevissemus, quod non idem illis censuissemus, aut quasi utilius rei p. fuerit eos etiam ad bestiarum auxilium confugere quam vel emori vel cum spe, §9.6.4si non optima, at aliqua tamen vivere.
我知道你总是和我一起陷入悲哀,因为我们不仅看到了那巨大的灾难,即任何一方军队和将军的毁灭,而且还看到了内战中的胜利确实是所有灾难中最极端的;事实上,我甚至害怕我们所投奔的那些人的胜利;因为最闲散的人在残酷地威胁着,他们既痛恨你的意愿,也痛恨我的演说;现在,如果战局被我们的人掌控,他们本会非常放肆,因为他们对我们恨之入骨;仿佛我们为自己的安全做出的任何决定,没有同样为他们考虑过一样,又仿佛他们甚至求助于野兽的帮助,也比要么死去,要么怀着某种希望活下去,对国家更有利一样,哪怕不是最好的希望,但终归是某种希望。
at in perturbata re p. vivimus.
然而,我们生活在动荡的国家中。
quis negat? sed hoc viderint ii, qui nulla sibi subsidia ad omnis vitae status paraverunt;
谁能否认这一点?
huc enim ut venirem, superior longius quam volui fluxit oratio.
但让那些没有为自己的人生各种境遇做好任何保障的人去考虑这件事吧;因为为了引出这一点,我前面的话比我想象的要长得多。
Cum enim te semper magnum hominem duxi, tum quod his tempestatibus es prope solus in portu fructusque doctrinae percipis eos qui maximi sunt, ut ea consideres eaque tractes, quorum et usus et delectatio est omnibus istorum et actis et voluptatibus anteponenda.
因为我一直认为你是一位伟大的人,尤其是因为在这些风暴中,你几乎是唯一身在港湾中、享受着最伟大的学术成果的人,去思考和处理那些其用途和乐趣远胜于那些人的所有行为和享乐的事情。
equidem hos tuos Tusculanensis dies instar esse vitae puto libenterque omnibus omnis opes concesserim, ut mihi liceat vi nulla interpellante isto modo vivere; §9.6.5quod nos quoque imitamur, ut possumus, et in nostris studiis libentissime conquiescimus.
我确实认为你在这图斯库鲁姆度过的日子就等同于真正的生活,并且我乐意将所有的财富让给所有人,只要允许我在没有任何暴力干扰的情况下以那种方式生活;我们也在尽力效仿这一点,并极其乐意在我们的研究中安息。
quis enim hoc non dederit nobis ut, cum opera nostra patria sive non possit uti sive nolit, ad eam vitam revertamur, quam multi docti homines fortasse non recte, sed tamen multi etiam rei p.
因为,当我们的祖国要么无法使用我们的服务,要么不愿使用时,谁不会允许我们回到那种生活呢? 许多学者(也许不对,但仍有许多人)认为这种生活甚至应该优先于国家。
praeponendam putaverunt? quae igitur studia magnorum hominum sententia vacationem habent quandam publici muneris, iis concedente re p. cur non abutamur?
那么,既然国家已经做出了让步,我们为什么不充分利用那些在伟大人物看来可以免除公职的学问研究呢?
§9.6.6sed plus facio quam Caninius mandavit, †iure enim, si quid ego scirem, rogarat, quod tu nescires, ego tibi ea narro, quae tu melius scis quam ipse, qui narro.
但我做的事情超出了卡尼尼乌斯的嘱托;因为他确实要求,如果我知道什么你不知道的事就写信,而我却在向你讲述那些你自己比讲述者的我知道得更清楚的事情。
faciam ergo illud, quod rogatus sum, ut eorum, quae temporis huius sint, †quae tua audiero, ne quid ignores.
因此,我会做我被要求做的事,也就是让你对这个时代的事务,以及我听到的关于你的任何事情,都不致一无所知。