§9.3.1etsi quid scriberem non habebam, tamen Caninio. ad te eunti non potui nihil dare.
虽然我没什么可写的,但由于卡尼尼乌斯要去你那里,我还是不能什么都不交给他。
quid ergo potissimum scribam? quod velle te puto, cito me ad te esse venturum; etsi vide, quaeso, satisne rectum sit nos hoc tanto incendio civitatis in istis locis esse; dabimus sermonem iis, qui nesciunt nobis, quocumque in loco simus, eundem cultum, eundem victum esse.
那么我最该写些什么呢? 写写我认为你想听的事吧,那就是我很快就会去你那里;不过请考虑一下,在国家遭受如此巨大烈火蹂躏之际,我们待在那些地方是否足够妥当;我们将给那些不知道这一点的人提供谈资:无论我们身处何地,我们都有着同样的文化修养和同样的生活方式。
'quid refert? tamen in sermonem incidemus.
“那又有什么关系? 反正我们横竖都会落入口实。
valde id, credo, laborandum est ne, cum omnes in omni genere et scelerum et flagitiorum volutentur, nostra nobiscum aut inter nos cessatio vituperetur.
”我相信,我们确实必须加倍努力,以免当所有人都在各种罪恶与丑闻中沉沦时,我们独处或彼此之间的闲暇反而遭到指责。
ego vero neglecta barbarorum inscitia persequar; quamvis enim sint haec misera, quae sunt miserrima, tamen artes nostrae nescio quo modo nunc uberiores fructus ferre videntur quam olim ferebant, sive quia nulla nunc in re alia adquiescimus, sive quod gravitas morbi facit ut medicinae egeamus, eaque nunc appareat, cuius vim non sentiebamus cum valebamus.
而我则将无视那些无教养者的无知,继续追求我的学术;因为尽管眼前的这些事态是悲惨的——它们确实极其悲惨——但不知怎的,我们的学问现在似乎比以往结出了更丰硕的果实,这或许是因为我们如今无法在其他任何事情中找到安宁,又或许是因为病情的沉重使我们需要良药,而这剂良药如今显现出来了,当初我们健康时并未感受到它的威力。
sed quid ego nunc haec ad te, cuius domi nascuntur glau=k' ei)s *)aqh/nas? nihil scilicet nisi ut rescriberes aliquid, me exspectares.
但我现在为什么要对你说这些呢? 在你的家里,本就产着“运往雅典的猫头鹰”。 当然没什么,只是为了让你能给我回点信,并等候我。
sic igitur facies.
那么,就这样做吧。