Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §9.2.1-9.2.5

建议瓦罗隐退与共同从事学术研究

第 175 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向瓦罗解释了寄信的经过,建议在罗马局势紧张之际暂时隐蔽以避人耳目,并提议通过学术研究共同致力于国家事务。

§9.2.1Caninius tuus et idem noster cum ad me pervesperi venisset et se postridie mane ad te iturum esse dixisset, dixi ei me daturum litterarum aliquid; mane ut peteret rogavi.
你我共同的朋友卡尼尼乌斯在深夜来看我,并说他第二天早上要去你那里,我便对他说我会写一封信,并请他早上来取。
conscripsi epistulam noctu; nec ille ad me rediit; oblitum credidi.
我连夜写好了信,但他没有再回到我这里,我以为他忘记了。
ac tamen eam ipsam tibi epistulam misissem per meos, nisi audissem ex eodem postridie te mane e Tusculano exiturum.
然而,如果我第二天早上没有从他本人那里听说你将离开 Tusculum 庄园,我本来也会通过我自己的仆人把那封信寄给你的。
at tibi repente paucis post diebus, cum minime exspectarem, venit ad me Caninius mane; proficisci ad te statim dixit.
但在几天后,正当我完全没有料到的时候,卡尼尼乌斯突然在早上来到我这里,并说他要立刻动身去你那里。
etsi erat e(/wlos illa epistula, praesertim tantis postea novis rebus adlatis, tamen perire lucubrationem meam nolui et eam ipsam Caninio dedi;
尽管那封信已经过时了,尤其是后来又传来了那么多重大新闻,但我仍不希望自己通宵达旦的劳作付之东流,于是就把那封信原封不动地交给了卡尼尼乌斯。
sed cum eo ut cum homine docto et amantissimo tui locutus ea sum, quae pertulisse illum ad te existimo.
不过,因为他是一个有学识且非常敬爱你的人,我与他谈论了那些我认为他已经转达给你的事情。
§9.2.2tibi autem idem consili do quod mihimet ipsi, ut vitemus oculos hominum, si linguas minus facile possimus;
至于你,我给你的建议与我给自己的一样:我们应当避开人们的视线,即便我们不太容易避开他们的闲言碎语。
qui enim victoria se efferunt, quasi victos nos intuentur, qui autem victos nostros moleste ferunt, nos dolent vivere.
因为那些因胜利而趾高气扬的人,把我们看作被征服者;而那些对我们一方的失败感到痛苦的人,则为我们还活着而感到悲伤。
quaeres fortasse cur, cum haec in urbe sint, non absim quem ad modum tu.
你或许会问,既然城里是这样,为什么我不像你那样避开呢?
tu enim ipse, qui et me et alios prudentia vincis, omnia, credo, vidisti, nihil te omnino fefellit.
因为你本人在远见上超过了我和其他人,我相信你已经看清了一切,完全没有受到任何蒙蔽。
quis est tam Lynceus qui in tantis tenebris nihil offendat, nusquam incurrat?
然而,在这般黑暗中,有谁能像林叩斯那样目光敏锐,以至于什么都不会绊倒,哪里也不会撞上呢?
§9.2.3ac mihi quidem iam pridem venit in mentem bellum esse aliquo exire, ut ea, quae agebantur hic quaeque dicebantur, nec viderem nec audirem.
事实上,我早就想到,避开到某个地方去,使自己既看不到也听不到这里所做和所说的一切,是一件极好的事。
sed calumniabar ipse; putabam, qui obviam mihi venisset, ut cuique commodum esset, suspicaturum aut dicturum, etiam si non suspicaretur: 'hic aut metuit et ea re fugit aut aliquid cogitat et hàbet navem paratam.
但我当时在自我挑剔:我想到,遇见过我的人,会根据各自方便的看法,即使心里不怀疑,也会怀疑或口头上说:“这家伙要么是害怕并因此逃跑,要么是在密谋什么,连船都准备好了。
' denique, levissime qui suspicaretur et qui fortasse me optime novisset, putaret me idcirco discedere, quod quosdam homines oculi mei ferre non possent.
”最后,那些怀疑得最轻微、或者可能最了解我的人,也会认为我离开是因为我的眼睛无法忍受看到某些人。
haec ego suspicans adhuc Romae maneo, et tamen lelhqo/tws consuetudo diurna callum iam obduxit stomacho meo.
因为担心这些,我至今仍留在罗马,然而,不知不觉中,日常的习惯已经让我的情绪结了老茧。
habes rationem mei consili.
这就是我计划的理由。
§9.2.4tibi igitur hoc censeo, latendum tantisper ibidem, dum effervescit haec gratulatio et simul dum audiamus quem ad modum negotium confectum sit; confectum enim esse existimo.
因此,我建议你暂时在原处隐蔽,直到这股庆祝的狂热冷却下来,同时直到我们获悉事情是如何解决的;因为我认为事情已经解决了。
Magni autem intererit qui fuerit victoris animus, qui exitus rerum; quamquam quo me coniectura ducat habeo, sed exspecto tamen.
然而,胜利者的心态以及事情的结局将会如何,这关系重大;尽管我的推测已经让我心中有数,但我仍在等待。
§9.2.5te vero nolo, nisi ipse rumor iam raucus erit factus, ad Baias venire; erit enim nobis honestius, etiam cum hinc discesserimus, videri venisse in illa loca ploratum potius quam natatum.
不过,我不希望你到拜亚来,除非传闻本身已经归于沉寂;因为即使在我们离开这里之后,让人觉得我们去那些地方是为了痛哭而不是为了游泳,对我们来说也会更为体面。
sed haec tu melius;
但这些事情你比我更清楚。
modo nobis stet illud, una vivere in studiis nostris, a quibus antea delectationem modo petebamus, nunc vero etiam salutem; non deesse, si quis adbibere volet, non modo ut architectos verum etiam ut fabros ad aedificandam rem publicam et potius libenter accurrere; si nemo utetur opera, tamen et scribere et legere politei/as et, si minus in curia atque in foro, at in litteris et libris, ut doctissimi veteres fecerunt, gnavare rem p. et de moribus ac legibus quaerere.
只要我们确立这样一个原则:在我们的学术研究中共同生活——以前我们仅从中寻求乐趣,而现在甚至寻求安全;如果有人愿意调用我们,我们不仅要作为建筑师,而且要作为工匠,毫不退缩地去建设国家,甚至要乐意奔赴;如果没人利用我们的劳作,我们仍要撰写和阅读关于国家体制的书籍,即使不能在元老院和广场上,也要在文学和书籍中,像最博学的古人那样,致力于国家事务,并探求道德与法律。
mihi haec videntur; tu quid sis acturus et quid tibi placeat pergratum erit si ad me scripseris.
我如此认为;如果你写信告诉我你将如何行动以及你的想法,我将非常感激。

词汇与语法注释

  1. 9.2.1tibi — 在没有对格不定式或直接支配与格的动词的情况下突然出现的 tibi,起到了“伦理与格”(dativus ethicus)的作用,为整个句子增添了说话者的情感或吸引听者注意的语气(意为“对你而言,出乎意料的是”)。
  2. 9.2.2idem consili — 属格 consili 依附于中性指示代名词 idem(对格)的“部分属格”结构,意为“同样的建议”。
  3. 9.2.5modo nobis stet illud — stet 是表示愿望或假设的虚拟式现在时(意为“只要……被确立下来”)。illud 是前指指示代词,其后的几个不定式短语(如 una vivere, non deesse, gnavare 等)作为同位语具体说明其内容。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §9.2.1-9.2.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:9.2.1-9.2.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。