§9.22.1amo verecundiam †vel potius libertatem loquendi.
我喜欢慎重,†或者更确切地说是发言的自由。
atqui hoc Zenoni placuit, homini me hercule acuto, etsi Academiae nostrae cum eo magna rixa est—sed, ut dico, placet Stoicis suo quamque rem nomine appellare.
然而,这曾是芝诺——凭赫拉克勒斯起誓,一个极其敏锐的人,虽然我们的阿卡德米学派与他有很大的争执——所赞同的。 但是,正如我所说,斯多葛学派喜欢用事物本身的名字来称呼每一件事。
sic enim disserunt, nihil esse obscenum, nihil turpe dictu; nam si quod sit in obscenitate flagitium, id aut in re esse aut in verbo; nihil esse tertium.
因为他们这样论证:口头上没有任何东西是猥亵的,没有任何东西是丑恶的;因为如果猥亵中存在罪恶,它要么在事物本身中,要么在言语中,不存在第三种可能。
in re non est.
它不在事物中。
itaque non modo in comoedus res ipsa narratur (ut ille in Demiurgo:
"
modo forte——,
"
Nosti canticum; meministi Roscium:
"
ita mé destituit núdum——,
"
totus est sermo verbis tectus, re impudentior), sed etiam in tragoediis.
因此,不仅在喜剧中叙述了事物本身(如《德米乌尔戈斯》中的那个角色: "刚才偶然…… "你熟悉这支歌;你记得罗斯基乌斯: "他竟让我如此赤裸地被抛弃…… "整个对话在言语上是遮掩的,但在内容上却更为露骨),而且在悲剧里也是如此。
quid est enim illud:
"
quae múlier una——
"
quid, inquam, est:
"
Úsurpat dupléx cubile'?
"
quid?
"
huius †ferei 'híc cubile iníre est ausus'?
"
quid est:
"
virginem me quondam invitam per vim violat Iuppiter'?
"
bene 'violat'; atqui idem significat, sed alterum nemo tulisset.
那么,以下这句是什么呢: "唯独那个女人…… "我且问,这句是什么: "她占用了双重床榻吗? "这句又是什么: "这†兽“竟敢在此进入床榻”吗? "还有这句是什么: "朱庇特曾违背我的意愿力图强暴我这处女吗? "“强暴”用得很好;然而它意味着同样的事情,只是换作另一个词就没人能容忍了。
§9.22.2vides igitur, cum eadem res sit, quia verba non sint, nihil videri turpe.
因此你明白,既然事物是相同的,只因言词不同,就显得毫无丑恶。
ergo, in re non est; multo minus in verbis.
所以,猥亵不在事物中;更不在言词中。
si enim quod verbo significatur, id turpe non est, verbum, quod significat, turpe esse non potest.
因为如果用言词所表达的对象并不丑恶,那么表达它的言词本身也不可能是丑恶的。
'anum' appellas alieno nomine;
你用一个借来的词来称呼“肛门”;为什么不用它本身的名字呢?
cur non suo potius? si turpe est, ne alieno quidem; si non est, suo potius.
如果它是丑恶的,哪怕用借来的词也不行;如果它不丑恶,用它本身的名字更好。
caudam antiqui 'penem' vocabant, ex quo est propter similitudinem 'penicillus; at hodie 'penis' est in obscenis.
古人把尾巴称为“penis”,正因其相似性才产生了“penicillus”;但在今天,“penis”已被列入猥亵之列。
'at vero Piso ille Frugi in Annalibus suis queritur adulescentis "peni deditos" esse.
“然而,那位著名的皮索·弗鲁吉在他的《年代纪》中抱怨青年人‘沉溺于penis’。
' quod tu in epistula appellas suo nomine, ille tectius 'penem; sed, quia multi, factum est tam obscenum quam id verbum, quo tu usus es.
”你在信中用它本身的名字称呼的事物,他却用较为隐晦的“penis”来称呼;但因为使用的人多了,它变得和你所使用的那个词一样猥亵了。
quid, quod vulgo dicitur: 'cum nos te voluimus convenire,' num obscenum est? memini in senatu disertum consularem ita eloqui: 'hanc culpam maiorem an illam dicam?' potuit obscenius? 'non,' inquis;
那么,世俗常说的“当我们想要与你相会时”,难道是猥亵的吗? 我记得在元老院中,一位能言善辩的前执政官曾这样说:“我该说这桩过错更大,还是那一桩? ”还能有比这更猥亵的吗?
'non enim ita sensit.
你回答说:“不,因为他并不是那个意图。
' non ergo in verbo est; docui autem in re non esse; nusquam igitur est.
”因此,它不在言词中;而我也证明了它不在事物中;所以它无处存在。
§9.22.3'Liberis dare operam' quam honeste dicitur! etiam patres rogant filios;
“致力于生育繁衍”说起来多么体面!
eius operae nomen non audent dicere.
甚至父亲们也以此要求儿子;但他们不敢说出那种劳作的名称。
Socraten fidibus docuit nobilissimus fidicen; 'Connus' vocitatus est;
一位最高贵的竖琴手曾教苏格拉底弹琴,他被称为“康努斯”;你认为这猥亵吗?
num id obscenum putas? Cum loquimur 'terni,' nihil flagiti dicimus; at cum 'bini,' obscenum est.
当我们说“每三个”时,我们没有说任何不体面的话;但当我们说“每两个”时,却是猥亵的。
'Graecis quidem,' inquies.
你会说:“这只是对希腊人而言。
nihil est ergo in verbo, quoniam et ego Graece scio et tamen tibi dico 'bini,' idque tu facis, quasi ego Graece, non Latine dixerim.
”因此,言词中毫无猥亵,因为我也懂希腊语,但我依然对你说“bini”,而你的反应就好像我是在用希腊语而不是拉丁语说话一样。
'ruta' et 'menta' recte utrumque; volo mentam pusillam ita appellare ut 'rutulam; non licet.
“芸香”和“薄荷”两者都是得体的词;我想把小薄荷像“rutula”那样称呼,但这却不被允许。
belle 'tectoriola; dic ergo etiam 'pavimenta' isto modo; non potes.
“小粉刷”很雅致;那么你也用这种方式称呼“地板”吧,你却做不到。
Viden igitur nihil esse nisi ineptias, turpitudinem nec in verbo esse nec in re, itaque nusquam esse?
因此,你难道没看到这全都是荒谬之举,丑恶既不在言词中,也不在事物中,因而无处存在吗?
§9.22.4igitur in verbis honestis obscena ponimus.
所以,我们在高雅的词语中安放了猥亵。
quid enim? non honestum verbum est 'divisio'? at inest obscenum, cui respondet 'intercapedo.
因为这又是为何? “分割”难道不是一个高雅的词吗? 但其中却含有猥亵之意,与之对应的则是“中断”。
' num haec ergo obscena sunt? nos autem ridicule: si dicimus 'ille patrem strangulavit,' honorem non praefamur; sin de Aurelia aliquid aut Lollia, honos praefandus est.
难道这些是猥亵的吗? 而我们却很滑稽:如果我们说“他掐死了他的父亲”,我们不用前置敬语;但如果谈及奥雷莉娅或洛里娅的某事,就必须前置敬语。
et quidem iam etiam non obscena verba pro obscenis sunt.
而且事实上,现在甚至连非猥亵的词也被当作猥亵了。
'"Batuit," inquit, impudenter, "depsit" multo impudentius.
有人说:“他用‘击打’显得厚颜无耻,用‘揉捏’就更厚颜无耻了。
' atqui neutrum est obscenum.
”然而这两者都不是猥亵词。
stultorum plena sunt omnia.
世上到处都充满了愚人。
'testes' verbum honestissimum in iudicio, alio loco non nimis; et honesti 'colei Lanuvini,' 'Cliternini' non honesti.
“证人”(testes)在法庭上是最高雅的词,但在别处却不尽然;而“拉努维乌斯的山丘”是高雅的,克利特尼亚的却不高雅。
quid? ipsa res modo honesta, modo turpis;
什么?
suppedit, flagitium est; iam erit nudus in balneo, non reprehendes.
事物本身时而高雅,时而丑恶;若放个屁,便是罪过;若是赤身在浴室里,你却不会指责。
§9.22.5habes scholam Stoicam: o(sofo\s eu)qurrhmonh/sei.
这就是斯多葛学派的学说:“贤者将直言不讳”。
quam multa ex uno verbo tuo! te adversus me omnia audere gratum est;
从你的这一个词中,竟引出了这么多的话题!
ego servo et servabo (sic enim adsuevi) Platonis verecundiam.
你敢于对我毫无保留,这令我很愉快;我则保持并将继续保持(因为我已经习惯如此)柏拉图式的体面。
itaque tectis verbis ea ad te scripsi, quae apertissimis agunt Stoici; sed illi etiam crepitus aiunt aeque liberos ac ructus esse oportere.
因此,斯多葛学派用最直白的话处理的事情,我用含蓄的语言写信给你;但他们甚至说,放屁应该像打嗝一样自由。
honorem igitur K. Martiis.
所以,向三月初一的节日致敬。
tu me diliges et valebis.
请继续爱我,愿你安康。