§9.17.1non tu homo ridiculus es qui, cum Balbus noster apud te fuerit, ex me quaeras quid de istis municipiis et agris futurum putem? quasi aut ego quicquam sciam quod iste nesciat, aut, si quid aliquando scio, non ex isto soleam scire.
难道你不是个可笑的人吗,既然当我们的巴尔布斯在你那里时,你竟然向我打听我认为那些自治市和土地将来会怎么样? 仿佛我知道什么他不知道的事情,或者,如果我有时确实知道点什么,我不是习惯从他那里得知似的!
immo vero, si me amas, tu fac ut sciam, quid de nobis futurum sit; habuisti enim in tua potestate, ex quo vel ex sobrio vel certe ex ebrio scire posses.
相反,如果你爱我,请设法让我知道我们将来会如何;因为你曾有能力从他那里——无论是清醒时,还是至少在喝醉时——得知消息。
sed ego ista, mi Paete, non quaero, primum quia de lucro prope iam quadriennium vivimus, si aut hoc lucrum est aut haec vita, superstitem rei p. vivere; deinde quod scire quoque mihi videor, quid futurum sit.
但是,我的派图斯,我并不打听那些事;首先,因为我们已经几乎靠着“赚来的外快”活了四年了——如果作为共和国的幸存者活下去确实是赚到,或者这确实算得上是生活的话;其次,因为我自己似乎也知道将来会发生什么。
fiet enim quodcumque volent, qui valebunt; valebunt autem semper arma.
因为凡是那些有权势的人所期望的,都将会发生;而武器将永远拥有权势。
satis igitur nobis esse debet, quicquid conceditur.
因此,无论施予我们什么,对我们来说都应该足够了。
hoc si qui pati non potuit, mori debuit.
如果有人不能忍受这一点,他就应该去死。
§9.17.2Veientem quidem agrum et Capenatem metiuntur; hoc non longe abest a Tusculano; nihil tamen timeo.
事实上,他们正在测量维伊和卡佩纳的土地;这离图斯库鲁姆的别墅不远;但我什么也不害怕。
fruor dum licet, opto ut semper liceat; si id minus contigerit, tamen quoniam ego vir fortis idemque philosophus vivere pulcherrimum duxi, non possum eum non diligere, cuius beneficio id consecutus sum.
只要允许,我就享受,并祈望永远被允许;如果没能如愿,然而既然我作为一个勇敢的人、同时也是一个哲学家,认为活着是最美好的事,我就不能不爱戴那个人,正是由于他的恩惠,我才得以实现这一点。
qui si cupiat esse rem p. , qualem fortasse et ille vult et omnes optare debemus, quid faciat tamen non habet; ita se cum multis conligavit.
而即使他渴望有一个国家,正如也许他自己也希望、并且我们大家都应当期盼的那样,他却不知道该怎么做;因为他已经把自己和太多人捆绑在一起了。
§9.17.3sed longius progredior; scribo enim ad te.
但我扯得太远了;因为我是在给你写信。
hoc tamen scito non modo me qui consiliis non intersum sed ne ipsum quidem principem scire quid futurum sit; nos enim illi servimus, ipse temporibus.
然而,你要知道,不仅我这个不参与商议的人,甚至连领袖自己都不知道将来会发生什么;因为我们在服侍他,而他自己则在服侍时代。
ita nec ille, quid tempora postulatura sint, nec nos, quid ille cogitet, scire possumus.
因此,既不是他能知道时代将要求什么,也不是我们能知道他正在想什么。
haec tibi antea non rescripsi, non quo cessator esse solerem, praesertim in litteris, sed, cum explorati nihil haberem, nec tibi sollicitudinem ex dubitatione mea nec spem ex adfirmatione adferre volui.
我以前没有给你回复这些,不是因为我习惯于当个懒汉,特别是在书信中,而是因为,当我没有任何确凿的消息时,我既不想因我的怀疑而带给你焦虑,也不想因我的断言而带给你希望。
illud tamen adscribam, quod est verissimum, me his temporibus adhuc de isto periculo nihil audisse.
然而,我要顺便写上这极其真实的一点,那就是在这段时期,迄今为止我还没有听说过关于那一危险的任何消息。
tu tamen pro tua sapientia debebis optare optima, cogitare difficillima, ferre quaecumque erunt.
然而,你应当凭着你的智慧,期盼最好的情况,作最坏的打算,并且承受将要发生的一切。