§9.16.5sed quae est 'invidia,' aut quid mihi nunc invideri potest? verum fa,c esse omnia;
但是,什么是“嫉妒”,现在我有什么能被嫉妒的呢?
sic video philosophis placuisse iis, qui mihi soli videntur vim virtutis tenere, nihil esse sapientis praestare nisi culpam.
但假设一切确实如此;我看到那些在我看来唯一掌握了美德力量的哲学家们达成共识:对于智者而言,除了他自己的过失之外,他不应该为任何事负责。
qua mihi videor dupliciter carere, et quod ea senserim quae rectissima fuerunt, et quod, cum viderem praesidi non satis esse ad ea obtinenda, viribus certandum cum valentioribus non putarim.
我觉得自己双重地免于这种过失:既因为我的意图是一直追求最正确的事物,又因为当我看到没有足够的保护来维持这些事物时,我认为不应与更强大的人在力量上抗衡。
ergo in officio boni civis certe non sum reprehendendus.
因此,在做一名好公民的职责上,我当然不该受到谴责。
reliquum est ne quid stulte, ne quid temere dicam aut faciam contra potentis.
剩下的就是,我绝不应对有权势者愚蠢或鲁莽地言行。
id quoque puto esse sapientis.
我认为这也是智者的本分。
cetera vero, quid quisque me dixisse dicat, aut quo modo ille accipiat, aut qua fide mecum vivant ii qui me assidue colunt et observant, praestare non possum.
但至于其他事情——每个人说我说过什么,或者他如何看待它,或者那些经常尊崇和敬重我的人以何种诚意与我共处——我是无法保证的。
§9.16.6ita fit ut et consiliorum superiorum conscientia et praesentis temporis moderatione me consoler et illam Acci similitudinem non iam ad 'invidiam,' sed ad fortunam transferam, quam existimo levem et imbecillam ab animo firmo et gravi 'tamquam fluctum a saxo frangi' oportere.
这样一来,我既因对过去计划的问心无愧而自慰,又因当下的克制而自宽,并且把阿克基乌斯的那个比喻不再用于“嫉妒”,而是用于命运;我认为命运是轻浮且脆弱的,应当被坚定而沉稳的心灵所粉碎,“正如波涛被岩石粉碎一样”。
etenim cum plena sint monumenta Graecorum quem ad modum sapientissimi viri regna tulerint vel Athenis vel Syracusis, cum servientibus suis civitatibus fuerint ipsi quodam modo liberi, ego me non putem tueri meum statum sic posse ut neque offendam animum cuiusquam nec frangam dignitatem meam?
因为既然希腊人的记载中充满了最智慧的人如何在雅典或叙拉古忍受统治者的统治,既然当他们的城邦遭受奴役时,他们自己却在某种程度上是自由的,难道我不该认为自己也能保护自己的地位,以至于既不冒犯任何人的心意,也不折损我自己的尊严吗?
§9.16.7nunc venio ad iocationes tuas, quoniam tu secundum Oenomaum Acci non, ut olim solebat, Atellanam sed, ut nunc fit, mimum introduxisti.
现在来谈谈你的玩笑,因为你在阿克基乌斯的《俄诺玛俄斯》之后,引入的不是像以前那样习惯的阿特拉纳剧,而是像现在这样流行的摹拟剧。
quem tu mihi †popillium, quem †denarium narras, quam tyrotarichi patinam? facilitate mea ista ferebantur antea;
你跟我说什么波皮里乌斯、什么德纳里乌斯,什么奶酪盐鱼拼盘?
nunc mutata res est.
以前由于我的宽容,这些都是可以容忍的;现在情况改变了。
Hirtium ego et Dolabellam dicendi discipulos habeo, cenandi magistros; puto enim te audisse, si forte ad vos omnia perferuntur, illos apud me declamitare, me apud illos cenitare.
我把希尔提乌斯和多拉贝拉当做雄辩术的弟子,却把他们当做晚宴的导师;因为我想你已经听说,如果万事真的传到了你们那里,他们在我这里练习辩论,而我经常在他们那里赴宴。
tu autem quod mihi bonam copiam eiures nihil est; tum enim, cum rem habebas, quaesticulis te faciebat attentiorem, nunc, cum tam aequo animo bona perdas, † non eo sis consilio, ut, cum me bospitio recipias, aestimationem te aliquam putes accipere; etiam haec levior est plaga ab amico quam a debitore.
至于你对我发誓申报破产,那是毫无意义的;因为那时当你拥有财产时,这誓言使你更专注于蝇头小利;而现在,当你如此平静地失去财产时,当你要款待我时,不应抱有认为自己能接受某种代物估价的想法;即使是朋友带来的这一打击,也比债务人带来的要轻。
§9.16.8nec tamen eas cenas quaero, ut magnae reliquiae fiant; quod erit, magnificum sit et lautum.
然而,我并不追求那种会有大量剩菜的晚宴;有的东西,只要豪华而考究就行。
memini te mihi Phameae cenam narrare.
我记得你向我讲述过法梅阿的晚宴。
Temperius' fiat, cetera eodem modo.
让它“更早一些”进行,其他照旧。
quod si perseveras me ad matris tuae cenam revocare, feram id quoque; volo enim videre animum qui mihi audeat ista, quae scribis, apponere aut etiam polypum miniati Iovis similem.
但如果你坚持要请我去你母亲的晚宴,我也能忍受;因为我想看看是谁有这样的胆量,敢把我你在信中写到的那些东西,甚至是一只像涂红的朱庇特神像那样的章鱼摆在我面前。
mihi crede, non audebis; ante meum adventum fama ad te de mea nova lautitia veniet; eam tu extimesces.
相信我,你是不敢的;在我到来之前,关于我如今讲究美食的传闻就会传到你那里;你会害怕它的。
neque est quod in promulside spei ponas aliquid; quam totam sustuli; solebam enim antea debilitari oleis et lucanicis tuis.
你也没有理由在冷盘前菜上寄托任何希望,我已经把前菜全部免去了;因为以前我总是被你的橄榄和卢卡尼亚香肠给填饱而战斗力减弱。
§9.16.9sed quid haec loquimur? liceat modo isto venire.
但我们为什么说这些呢? 只要能去你那里就行。
tu vero (volo enim abstergere animi tui metum) ad tyrotarichum antiquum redi.
至于你(因为我想抹去你心中的恐惧),还是回到你那古老的奶酪盐鱼拼盘去吧。
ego tibi unum sumptum adferam, quod balneum calfacias oportebit; cetera more nostro.
我只会给你带去一项开销,那就是你必须把浴室烧热;其余的照我们的惯例。
superiora illa lusimus.
上面那些只是我的玩笑话。
§9.16.10de villa Seliciana et curasti diligenter et scripsisti facetissime; itaque puto me praetermissurum; salis enim satis est, sannionum parum.
关于塞利基乌斯的别墅,你既照料得周到,又写得极其风趣;因此我想我会放弃购买;因为这里“盐”(风趣)已经足够,“丑角”(买家)却太少了。