§9.13.1C. Subernius Calenus et meus est familiaris et Leptae nostri familiarissimi pernecessarius.
盖乌斯·苏贝尔尼乌斯·卡莱努斯既是我的朋友,也是我们最亲密的朋友莱普塔的极亲密之交。
is cum vitandi belli causa profectus esset in Hispaniam cum M. Varrone ante bellum, ut in ea provincia esset, in qua nemo nostrum post Afranium superatum bellum ullum fore putaret, incidit in ea ipsa mala, quae summo studio vitaverat;
在战争爆发前,为了躲避战争,他与马尔库斯·瓦罗一起前往西班牙,以便留在那个在我们看来,在阿夫拉尼乌斯战败后绝不会再发生任何战争的行省,但他却陷入了他曾极力避免的那些灾难中。
oppressus est enim bello repentino, quod bellum commotum a Scapula ita postea confirmatum est a Pompeio, ut nulla ratione ab illa miseria se eripere posset.
因为他被一场突如其来的战争所压倒,这场战争由斯卡普拉发起,后来又被庞培极力强化,以至于他无论如何也无法让自己从那场苦难中解脱出来。
§9.13.2eadem causa fere est M. Plani heredis, qui est item Calenus, Leptae nostri familiarissimus.
马尔库斯·普拉努斯·赫雷斯的情况也大致相同,他同样是卡莱斯人,也是我们莱普塔极亲密的朋友。
hosce igitur ambos tibi sic commendo, ut maiore cura, studio, sollicitudine animi commendare non possim.
因此,我向您如此极力推荐他们两位,以至于我无法用更大的关怀、热情和内心的焦虑来推荐了。
volo ipsorum causa, meque in eo vehementer et amicitia movet et humanitas; Lepta vero cum ita laboret, ut eius fortunae videantur in discrimen venire, non possum ego non aut proxime atque ille aut etiam aeque laborare.
我为他们自身而希望如此,而在这件事上,友情和人道主义都强烈地打动着我;然而,既然莱普塔本人如此焦虑,以至于他的财产似乎都陷入了危机,我也不得不几乎像他一样、甚至同样感到焦虑。
quapropter, etsi saepe expertus sum quantum me amares, tamen sic velim tibi persuadeas, id me in hac re maxime iudicaturum.
因此,虽然我经常体会到您有多么爱我,但我还是希望您能让自己确信这一点:我将在这件事上最深切地对此作出评判。
§9.13.3peto igitur a te vel, si pateris, oro ut homines miseros et fortuna, quam vitare nemo potest, magis quam culpa calamitosos conserves incolumis velisque per te me hoc muneris cum ipsis amicis hominibus, cum municipio Caleno,. quocum mihi magna necessitudo est, tum Leptae, quem omnibus antepono, dare.
因此我请求您,或者如果您允许的话,我恳求您,保全这些可怜人的安全,他们遭受灾难更多是因为谁也无法避免的命运,而不是因为过错;并希望由于您的协助,使我能够把这份恩惠既赋予这些友人本身,也赋予与我有着深厚交情的卡莱斯自治市,以及我置于所有人之前的莱普塔。
§9.13.4quod dicturus sum, puto equidem non valde ad rem pertinere, sed tamen nihil obest dicere: res familiaris alteri eorum valde exigua est, a_eri vix equestris.
我接下来要说的话,我自己也认为与主题并无太大关系,但说了也无妨:他们中一人的家产极其微薄,另一人的也仅能达到骑士阶级的标准。
quapropter, quoniam iis Caesar vitam sua liberalitate concessit nec est quod iis praeterea magno opere possit adimi, reditum, si me tantum amas quantum certe amas, hominibus confice; in quo nihil est praeter viam longam, quam idcirco non fugiunt, ut et vivant cum suis et moriantur domi.
因此,既然凯撒以其宽大释放了他们,而且除了生命之外也没有什么可以再被极力剥夺的了,如果您确实如我所信的那样爱我,就请为这些人促成他们的归来吧;在这件事中除了长途旅行之外别无他物,而他们之所以不逃避这旅途,正是为了能与家人共同生活,并死在家里。
quod ut enitare contendasque vel potius ut perficias (posse enim te mihi persuasi), vehementer te etiam atque etiam rogo.
为了让您努力并奋斗以求做到这一点,或者更确切地说,去完成它(因为我已经说服自己,您是有能力的),我一再强烈地请求您。