§9.12.1gratulor Baiis nostris, si quidem, ut scribis, salubres repente factae sunt; nisi forte te amant et tibi adsentantur et tam diu, dum tu ades, sunt oblitae sui.
我向我们的拜亚表示祝贺,如果真如您所写,那里突然变得有益健康的话;除非它们也许爱戴您、奉承您,并在您逗留的期间忘却了自身的本性。
quod quidem si ita est, minime miror caelum etiam et terras vim suam, si ita tibi conveniat, dimittere.
如果事实果真如此,那么如果对您合适的话,即使天地也放弃了它们的力量,我一点也不感到惊奇。
§9.12.2oratiunculam pro Deiotaro, quam requirebas, habebam mecum, quod non putaram.
您所要的为德尤塔鲁斯辩护的小演说辞,我没料到自己竟随身带着。
itaque eam tibi misi; quam velim sic legas ut causam tenuem et inopem nec scriptione magno opere dignam; sed ego hospiti veteri et amico munusculum mittere volui levidense crasso filo, cuius modi ipsius solent esse munera.
因此我把它寄给您;我希望您在阅读它时,只把它当作一个微不足道、内容贫乏的案子,不值得大费周章地写下来;但我只想给一位老客人和朋友送一份粗制滥造的微薄薄礼,就像他自己的礼物通常也是那样的。
tu velim animo sapienti fortique sis, ut tua moderatio et gravitas aliorum infamet iniuriam.
我希望您能保持明智和坚强的心态,使您的克制和庄重让别人的不义相形见绌。