§9.11.1vel meo ipsius interitu mallem litteras meas desiderares quam eo casu, quo sum gravissime adflictus; quem ferrem certe moderatius, si te haberem; nam et oratio tua prudens et amor erga me singularis multum levaret.
我宁愿是因为我自己的去世,而不是因为这件使我遭受最沉重打击的不幸事件,才让您怀念我的来信;如果我有您在身边,我肯定能更温和地承受这一打击;因为您明智的话语和对我的非凡关爱,都会极大地减轻我的痛苦。
sed quoniam brevi tempore, ut opinio nostra est, te sum visurus, ita me adfectum offendes, ut multum a te possim iuvari; non quo ita sim fractus, ut aut hominem me esse oblitus sim aut fortunae succumbendum putem, sed tamen hilaritas illa nostra et suavitas, quae te praeter ceteros delectabat, erepta mihi omnis est; firmitatem tamen et constantiam, si modo fuit aliquando in nobis, eandem cognosces quam reliquisti.
但是,正如我所认为的,不久我就会见到您,您会发现我的境况是如此,以至于我可以得到您的极大帮助;这并不是说我如此破碎,以至于忘记了自己是人,或者认为应该屈服于命运,而是因为我们过去的那种带给您超出常人的快乐的愉悦与温存,已经完全从我身上被夺走了;然而,坚强与恒心,如果说它们曾经存在于我身上的话,您仍会发现它们与您离开时完全一样。
§9.11.2quod scribis proelia te mea causa sustinere, non tam id laboro ut, si qui mihi obtrectent, a te refutentur, quam intellegi cupio, quod certe intellegitur, me a te amari.
至于您写道您正在为我承担斗争,我并不那么急切地希望如果有人诽谤我,他们会被您驳倒,而是我渴望让人理解——这确实是显而易见的——我是被您深爱着的。
quod ut facias, te etiam atque etiam rogo, ignoscasque brevitati litterarum mearum; nam et celeriter una futuros nos arbitror et nondum satis sum confirmatus ad scribendum.
为了让您继续这样做,我一次又一次地请求您,并请您原谅我信件的简短;因为我认为我们很快就会聚在一起,而且我还未能恢复到足够写信的状态。