Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §8.9.1-8.9.5

希鲁斯落选后的行径与行省议程的延宕

第 165 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

凯利乌斯向西塞罗讲述了希鲁斯落选后的奇异举动,汇报了行省人事任命的延宕,再次催促捕豹之事,推荐了朋友费里迪乌斯,并报告了元老院最新的政治动向。

§8.9.1'sic tu,' inquis, ' Hirrum tractasti?' immo, si scias quam facile, quam ne contentionis quidem minimae fuerit, pudeat te ausum illum umquam esse incedere tamquam tuum competitorem.
“你就是这样,”你说,“对待希鲁斯的吗? ”不,如果你知道这有多么容易,甚至连最微小的争斗都没有发生,你就会为他竟敢以你的竞争对手自居而感到羞愧。
post repulsam vero risus facit; civem bonum ludit et contra Caesarem sententias dicit, exspectationem corripit, †Curionem prorsus Curionem non mediocriter obiurgatus ac repulsa se mutavit.
然而,在落选之后,他沦为笑柄;他假装成好市民,发表反对凯撒的意见,抢先迎合人们的期待,†[克里奥……]受到严厉斥责,并因落选而彻底改变了态度。
praeterea, qui numquam in foro apparuerit, non multum in iudiciis versatus sit, agit causas liberalis, sed raro post meridiem.
此外,这个从未在广场上露面、也不怎么参与审判的家伙,竟然在承办关于自由民身份的诉讼,但下午极少工作。
§8.9.2de provinciis quod tibi scripseram Idibus Sext. actum iri, interpellat iudicium Marcelli, consulis designati.
关于行省,我曾写信告诉你将在八月月望讨论此事,但次期执政官马尔凯鲁斯的审判打断了它。
in Kal. res reiecta est; ne frequentiam quidem efficere potuerant.
此事被推迟到了九月朔日;他们甚至无法凑齐法定人数。
has litteras a. d. iiii Non. Septembris dedi, cum ad eam diem ne profligatum quidem quicquam erat.
我在九月初五前四天寄出这封信,直到那天,甚至没有任何事情接近解决。
ut video, causa haec integra in proximum annum transferetur et, quantum divino, relinquendus tibi erit qui provinciam obtineat; nam non expeditur successio, quoniam Galliae, quae habent intercessorem, in eandem condicionem quam ceterae provinciae vocantur.
据我所见,这桩整案将被推迟到明年,且据我预测,你将不得不留下一人来管辖该行省;因为继任事宜无法解决,因为拥有否决权人的高卢诸行省,正被召入与其他行省相同的境地。
hoc mihi non est dubium; quo tibi magis scripsi ut ad hunc eventum te parares.
对此我深信不疑;因此我更要写信给你,让你为这一结果做好准备。
§8.9.3fere litteris omnibus tibi de pantheris scripsi.
在几乎每一封信里,我都写信向你提到豹子。
turpe tibi erit Patiscum Curioni decem pantheras misisse, te non multis partibus pluris; quas ipsas Curio mihi et alias Africanas decem donavit, ne putes illum tantum praedia rustica dare scire.
如果帕蒂斯库斯送给库里奥十只豹子,而你却没有送去多得多的数量,这对你来说将是可耻的;库里奥把这些豹子以及另外十只非洲豹赠送给了我,免得你以为他只懂得赠送乡村地产。
tu si modo memoria tenueris et Ciburatas arcessieris itemque in Pamphyliam litteras miseris (nam ibi pluris capi aiunt), quod voles efficies.
如果你能记住这一点,召集基比拉的猎手,并同样写信到潘菲利亚(因为据说那里能捕获更多),你就会达成心愿。
hoc vehementius laboro nunc, quod seorsus a conlega puto mihi omnia paranda.
我现在更加卖力地做这件事,因为我认为,我必须在没有同僚协助的情况下,独自准备好一切。
amabo te, impera tibi hoc.
求求你,把这件事交给你自己去办。
curare soles libenter, ut ego maiorem partem nihil curare.
你总是乐于操心,而我大部分时候什么都不操心。
in hoc negotio nulla tua nisi loquendi cura est, hoc est imperandi et mandandi; nam simul atque erunt captae, qui alant eas et deportent habes eos, quos ad Sittianam syngrapham misi.
在这件事上,你不需要付出任何操心,除了动口,即命令和委托;因为一旦它们被捕获,你就有了我为西蒂乌斯借据一事派去的那些人来饲养和运输它们。
puto etiam, si ullam spem mihi litteris ostenderis, me isto missurum alios.
我想,如果你在信中给我一丝希望,我还会派其他人到你那里去。
§8.9.4M. Feridium, eq. R., amici mei filium, bonum et strenuum adulescentem, qui ad suum negotium istoc venit, tibi commendo et te rogo ut eum in tuorum numero habeas.
我向你推荐罗马骑士、我朋友之子马尔库斯·费里迪乌斯,他是一个善良而勤勉的青年,为了自己的事务前往你处,我请求你将他列入你的友人之中。
agros, quos fructuarios habent civitates, vult tuo beneficio, quod tibi facile et honestum factu est, immunis esse.
那些被各城邦用作收益的土地,他希望通过你的恩惠得以免税,这不仅对你来说易如反掌,而且也是一件体面的事情。
gratos et bonos viros tibi obligaris.
你会让这些感恩和善良的人对你感激不尽。
§8.9.5nolo te putare Favonium a columnariis praeteritum; optimus quisque eum non fecit.
我不希望你以为法沃尼乌斯是被下层债民所忽视;而是所有最优秀的公民都没有投票给他。
†Pompeius tuus aperte Caesarem et provinciam tenere cum exercitu et consul; ipse tamen hanc sententiam dixit, nullum hoc tempore senatus consultum faciendum, Scipio hanc, ut K. Martiis de provinciis Galliis neu quid coniunctim referretur.
†你的庞培公开表示……凯撒既带着军队保有行省,又是执政官;然而他自己却发表了这样的意见,即此时不应制定任何元老院决议;西庇阿则提出这一意见:在三月一日,应就高卢诸行省提出议案,且不得合并提出任何其他提案。
contristavit haec sententia Balbum Cornelium, et scio eum questum esse cum Scipione.
这一意见使科尔内利乌斯·巴尔布斯感到忧伤,我知道他向西庇阿抱怨过。
Calidius in defensione sua fuit disertissimus, in accusatione satis frigidus.
卡里迪乌斯在自我辩护中极为雄辩,但在控告中却相当冷淡。

词汇与语法注释

  1. §8.9.1si scias — 由条件从句中的 `si scias`(现在虚拟式)和主句中的 `pudeat`(现在虚拟式)构成的条件句,表示对现在或未来的假设。间接疑问句 `quam facile, quam ne contentionis quidem minimae fuerit` 中的动词 `fuerit` 采用完成虚拟式。
  2. §8.9.1civem bonum ludit — 动词 `ludere` 带有直接宾语(宾格),表示“扮演……的角色”或“装作……”。
  3. §8.9.2qui provinciam obtineat — 由关系代词 `qui` 引导的从句带有虚拟式 `obtineat`,用以表示先行词(省略的未定代词 `eum`)的目的或特征(“管辖该行省的人”)。
  4. §8.9.3te non multis partibus pluris — 属于“对格加不定式”结构的一部分。`te` 是对格主语,省略了 `non [misisse]`。`multis partibus` 是表示程度差异的夺格(“多出许多倍”)。`pluris`(即 plures)是修饰被省略的 `pantheras` 的比较级形容词宾格。
  5. §8.9.5optimus quisque eum non fecit — 最高级加上 `quisque` 意为“所有最……的”,在此处与动词的否定 `non` 结合,表示“所有最优秀的公民都没有(选他)”。动词 `facere` 在此语境中作为选举术语,意为“(投票)选举”或“支持”。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §8.9.1-8.9.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:8.9.1-8.9.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。