§8.10.1sane quam litteris C. Cassi et Deiotari sumus commoti;
真的,盖乌斯·卡西乌斯和德奥塔鲁斯的来信让我们感到多么震惊!
nam Cassius cis Euphraten copias Parthorum esse scripsit, Deiotarus profectas per Commagenen in provinciam nostram.
因为卡西乌斯写道,巴提亚的军队已在幼发拉底河的这一侧,而德奥塔鲁斯则写道,他们已经穿过科马基尼进入我们的行省。
ego quidem praecipuum metum, quod ad te attinebat, habui, qui scirem quam paratus ab exercitu esses, ne quod hic tumultus dignitati tuae periculum adferret; nam de vita, si paratior ab exercitu esses, timuissem; nunc haec exiguitas copiarum recessum, non dimicationem mihi tuam praesagiebat.
至于我,就你而言,我怀有特别的恐惧,因为我知道你在军队方面准备得如何,担心这次骚乱会给你的尊严带来某种危险;因为关于你的生命,如果你在军队方面准备得更好,我本会担心的;但现在,这种兵力的匮乏向我预示了你的撤退,而不是决战。
hoc quo modo acciperent homines, quam probabilis necessitas futura esset, vereor etiam nunc neque prius desinam formidare, quam tetigisse te Italiam audiero.
人们将如何看待这一点,这种必要性将如何具有说服力,我至今仍在担心,在听到你踏上意大利土地之前,我不会停止恐惧。
§8.10.2sed de Parthorum transitu nuntii varios sermones excitarunt; alius enim Pompeium mittendum, alius ab urbe Pompeium non removendum, alius Caesarem cum suo exercitu, alius consules, nemo tamen ex senatus consulto privatos.
但是,关于巴提亚人渡河的消息激起了各种言论;因为有人说应该派庞培去,有人说不应该让庞培离开罗马,有人说应该派凯撒和他的军队,有人说应该派执政官,然而没有一个人主张通过元老院决议派遣私人。
consules autem, quia verentur ne illud senatus consultum fiat ut paludati exeant, et contumeliose praeter eos ad alium res transferatur, omnino senatum haberi nolunt, usque eo ut parum diligentes in re publica videantur; sed honeste, sive neglegentia sive inertia est sive ille quem proposui metus, latet sub hac temperantiae existimatione nolle provinciam.
而执政官们,因为害怕通过让他们身披将帅斗篷出发的元老院决议,从而屈辱地将事情越过他们转交给其他人,所以根本不想召开元老院,以至于显得对国家事务不够热心;但体面地,无论这是疏忽、懒散还是我所提到的那种恐惧,不想去行省的真实意图都隐藏在这种“节制”的名声之下。
A te litterae non venerunt et, nisi Deiotari subsecutae essent, in eam opinionem Cassius veniebat, quae diripuisset ipse ut viderentur ab hoste vastata, finxisse bellum et Arabas in provinciam immisisse eosque Parthos esse senatui renuntiasse.
你的来信没有到,如果德奥塔鲁斯的来信没有紧随其后,卡西乌斯就要落入这样的舆论之中——为了让自己掠夺的地方看起来是被敌人蹂躏的,他伪造了战争,将阿拉伯人引入行省,并向元老院报告说他们是巴提亚人。
qua re tibi suadeo, quicumque est istic status rerum, diligenter et caute perscribas, ne aut velificatus aliquoi dicaris aut aliquid quod referret scire reticuisse.
因此我建议你,无论那里的局势如何,都要详细且谨慎地写下来,免得你被说成是为某人吹风效劳,或者是隐瞒了某些重要的、应当知晓的事情。
§8.10.3nunc exitus est anni; nam ego has litteras a. d. xiiii K. Decembris scripsi.
现在是岁末了;因为我是十一月十八日写这封信的。
plane nihil video ante K. Ianuarias agi posse.
显然,我认为在元月一日之前什么也办不成。
Nosti Marcellum, quam tardus et parum efficax sit, itemque Servius quam cunctator.
你了解马尔凯鲁斯是多么迟缓和低效,同样也了解塞尔维乌斯是多么爱拖延。
cuius modi putas hos esse aut quam id quod nolint conficere posse, qui quae cupiunt tamen ita frigide agunt ut nolle existimentur? novis magistratibus autem, si Parthicum bellum erit, haec causa primos menses occupabit;
你认为这些人是什么样的人,或者他们怎么可能完成他们不想做的事,因为即使在他们渴望的事上,他们也行动得如此冷淡,以至于被认为是不愿意?
sin †aut sit aut non erit istic bellum aut tantum erit ut vos aut successores parvis additis copiis sustinere possint, Curionem video se dupliciter iactaturum, primum ut aliquid Caesari adimat, inde ut aliquid Pompeio tribuat, quodvis quamlibet tenue munusculum.
然而,对于新政务官来说,如果有巴提亚战争,这件事将占据他们最初的几个月;但如果那里要么没有战争,要么战争小到你或你的继任者只需增加少量兵力就能应付,我看得出库里奥将会两头讨好:首先是从凯撒那里夺走一些东西,然后是给庞培一些东西,无论那是多么微不足道的小礼品。
Paulus porro non humane de provincia loquitur.
此外,保卢斯谈论行省的口气很不温和。
huius cupiditati occursurus est Furnius noster; pluris suspicari non possum.
我们的弗尔尼乌斯将去迎击他的贪欲;我无法猜测更多。
§8.10.4haec novi; alia quae possunt accidere non cerno.
这些是我所知道的;其他可能发生的事我看不透。
multa tempus adferre et praeparata mutare scio; sed intra finis hos quaecumque acciderint vertentur.
我知道时间会带来很多事情并改变预先做好的计划;但无论发生什么,都将在这些界限之内运行。
illud addo ad actiones C. Curionis, de agro Campano; de quo negant Caesarem laborare, sed Pompeium valde nolle, ne vacuus advenienti Caesari pateat.
关于盖乌斯·库里奥的行动,我补充一下关于坎帕尼亚土地的事;据说凯撒对此并不担心,但庞培极力反对,免得它作为一个空旷之地向到来的凯撒敞开。
quod ad tuum decessum attinet, illud tibi non possum polliceri, me curaturum ut tibi succedatur; illud certe praestabo ne amplius prorogetur.
至于你的离任,我不能向你保证我会促成有人接替你;但我肯定会保证,任期不会再被延长。
tui consili est, si tempus, si senatus coget, si honeste a nobis recusari non poterit, velisne perseverare; mei offici est meminisse qua obtestatione discedens mihi ne paterer fieri mandaris.
如果是时间或元老院所强求,且我们无法体面地拒绝,那么你是否愿意坚持下去,取决于你自己的决定;而我的职责是记住你在离去时曾以何等的恳求委托我,绝不要容许这种事情发生。