§8.8.1etsi de re p. quae tibi scribam habeo, tamen nihil quod magis gavisurum te putem habeo quam hoc: scito C. Sempronium Rufum, mel ac delicias tuas, calumniam maximo plausu tulisse.
虽然关于国政我有话要写给你,但我认为没有什么比这更让你高兴的了:你要知道,你的心肝宝贝盖乌斯·塞姆普罗尼乌斯·鲁富斯在雷鸣般的掌声中被判犯有诬告罪。
qua quaeris in causa.
你会问,是在什么案件中?
M. Tuccium, accusatorem silum, post ludos Romanos reum lege Plotia de vi fecit hoc consilio, quod videbat, si extraordinarius reus nemo accessisset, sibi hoc anno causam esse dicendam.
在罗马大祭之后,他根据关于暴力的普洛提乌斯法起诉了他的控告者马尔库斯·图基乌斯,其意图是,他看到如果没有临时的被告出现,他自己就必须在今年进行辩护。
Dubium porro illi non erat quid futurum esset.
此外,他对于未来会发生什么毫无疑问。
nemini hoc deferre munusculum maluit quam suo accusatori; itaque sine ullo subscriptore descendit et Tuccium reum fecit.
他最乐意把这份小礼物送给谁,莫过于他自己的控告者了;因此,他在没有任何共同起诉人的情况下前往广场,并起诉了图基乌斯。
at ego, simul atque audivi, invocatus ad subsellia rei occurro; surgo neque verbum de re facio; totum Sempronium usque eo perago ut Vestorium quoque interponam et illam fabulam narrem, quem ad modum tibi pro beneficio dederit, †si quod iniuriis suis esset, ut Vestorius teneret.
但我一听到消息,就作为不请自来的人冲到被告的席位前;我站起身来,对案件本身未发一言;我彻底追究了塞姆普罗尼乌斯的全部,以至于把韦斯托里乌斯也扯了进来,并讲述了那个故事:他是如何作为恩惠给你,†即使那是通过他自己的不法行为,好让韦斯托里乌斯持有它。
§8.8.2haec quoque magna nunc contentio forum tenet: M. Servilius postquam, ut coeperat, omnibus in rebus turbarat nec quod non venderet quicquam reliquerat maximaeque nobis traditus erat invidiae, neque Laterensis praetor postulante Pausania nobis patronis QVO EA PECVNIA PERVENISSET recipere voluit, Q. Pilius, necessarius Attici nostri, de repetundis eum postulavit.
如今另一场巨大的争端也占据着广场:马尔库斯·塞尔维利乌斯在开始像他所做的那样在一切事务中制造混乱,没有留下任何未售出的东西,并给我们带来极大的怨恨之后,由于裁判官拉特伦西斯不顾保萨尼亚斯的请求(而我们是辩护人)不愿受理“那笔钱落入何处”的审理,我们阿提库斯的亲戚奎因图斯·皮利乌斯便以勒索罪起诉了他。
Magna ilico fama surrexit et de damnatione ferventer loqui est coeptum.
顿时谣言四起,人们开始热烈地谈论他将被判有罪。
quo vento proicitur Appius minor, ut †inpicet depecuniam ex bonis patris pervenisse ad Servilium praevaricationisque causa diceret depositum HS LXXXI. admiraris amentiam immo, si actionem stultissimasque de se, nefarias de patre confessiones audisses.
年轻的阿皮乌斯乘着这股风势挺身而出,以便†指出其父亲财产中的钱落入了塞尔维利乌斯手中,并声称为了串通诉讼而存入了八百一十万塞斯特尔蒂。 你会对他的疯狂感到惊讶;或者更确切地说,如果你听到了他的诉讼过程,以及他对自己极其愚蠢的坦白和对父亲极其大逆不道的招供,你就会更加惊讶了。
§8.8.3mittit in consilium eosdem illos qui litis aestimarant iudices.
他将那些曾评估损失的同一批陪审员送去投票。
Cum aequo numero sententiae fuissent, Laterensis leges ignorans pronuntiavit quid singuli ordines iudicassent, et ad extremum, ut solent, 'NON REDIGAM. Postquam discessit et pro absoluto Servilius haberi coeptus legisque unum et centesimum caput legit, in quo ita erat: QVOD EORVM IVDICVM MAIOR PARS IVDICARIT, ID IVS RATVMQVE ESTO, in tabulas absolutum non rettulit, ordinum iudicia perscripsit;
当票数相等时,对法律无知的拉特伦西斯宣布了各个阶层的投票结果,并在最后像他们通常做的那样宣布:“我将不予收回。 ”在他离开后,人们开始将塞尔维利乌斯视为无罪释放,但他读了法律的第一百零一条,其中写道:“那些陪审员中多数人所做的决定,当即为法律和确定的”;于是他没有在登记册上将他登载为无罪,而是详细记录了各阶层的裁决。
postulante rusus Appio cum L. Lollio transegit et se relaturum dixit.
在阿皮乌斯再次要求下,他与卢基乌斯·洛利乌斯达成协议,并表示他将予以登载。
sic nunc neque absolutus neque damnatus Servilius de repetundis saucius Pilio tradetur.
因此,现在塞尔维利乌斯既未被判无罪也未被判有罪,将在勒索罪指控中伤痕累累地移交给皮利乌斯。
nam de divinatione Appius, cum calumniam iurasset, contendere ausus non est Pilioque cessit et ipse de pecuniis repetundis a Serviliis est postulatus et praeterea de vi reus a quodam suo emissario, S. Tettio, factus.
因为至于预备审讯,阿皮乌斯虽然宣誓并非恶意控告,却不敢竞争而让位给皮利乌斯,而他自己也被塞尔维利乌斯家族指控犯有勒索罪,此外还被他自己的一个代理人塞克斯图斯·泰蒂乌斯指控犯有暴力罪。
recte hoc par habet.
这一对真是绝配。
§8.8.4quod ad rem publicam pertinet, omnino multis diebus exspectatione Galliarum actum nihil est; aliquando tamen saepe re dilata et graviter acta et plane perspecta Cn. Pompei voluntate in eam partem ut eum decedere post K. Martias placeret, senatus consultum, quod tibi misi, factum est auctoritatesque perscriptae.
至于国政,由于对高卢方面的期待,许多天来完全没有做成任何事;然而,在事情多次推迟并经过严肃讨论之后,在清楚地看出格奈乌斯·庞培的意向是倾向于他应该在三月一日之后离开这一方向时,我发给你的元老院决议终于得以制定,并且决议记录也被起草完毕。
§8.8.5"senatus consultum, auctoritates.
“元老院决议、决议记录。
Pr. K. Octobris in aede Apollinis scrib.
十月一日前一天,于阿波罗神殿。
adfuerunt L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab. Metellus Pius Scipio, L. Villius L. f. pom. annalis, C. Septimius T. f. qui. , C. Lucilius C. f. Pup. Hirrus, C. Scribonius C. f. Pop. Curio, L. Ateius L. f. an. Capito, M. Eppius M. f. ter.
起草见证人有:卢基乌斯·多米蒂乌斯·阿赫诺巴尔布斯(格奈乌斯之子,法比亚氏族)、奎因图斯·凯基利乌斯·美特路斯·皮乌斯·西庇阿(奎因图斯之子,法比亚氏族)、卢基乌斯·维利乌斯·安纳利斯(卢基乌斯之子,波门蒂纳氏族)、盖乌斯·塞普蒂米乌斯(提图斯之子,奎里纳氏族)、盖乌斯·卢基利乌斯·希鲁斯(盖乌斯之子,普皮尼亚氏族)、盖乌斯·斯克里博尼乌斯·库里奥(盖乌斯之子,波普里利亚氏族)、卢基乌斯·阿特伊乌斯·卡皮托(卢基乌斯之子,阿尼恩西斯氏族)、马尔库斯·埃皮乌斯(马尔库斯之子,特伦蒂纳氏族)。
quod M. Marcellus cos. v. f. de provinciis consularibus, d. e. r. l. c. , uti L. Paulus, C. Marcellus coss. , cum magistratum inissent, ex K. Mart. , quae in suo magistratu futurae essent, de consularibus provinciis ad senatum referrent, neve quid prius ex K. Mart. ad senatum referrent neve quid coniunctim, utique eius rei causa per dies comitialis senatum haberent senatusque cons. facerent et, cum de ea re ad senatum referretur, a consiliis, qui eorum in CCC iudicibus essent, s. f. s. adducere liceret; si quid de ea re ad populum pl. ve lato opus esset, uti Ser. Sulpicius, AL Marcellus coss. , praetores tr. q. pl. , quibus eorum videretur, ad populum pl. ve ferrent;
关于执政官马尔库斯·马尔凯鲁斯就执政官管辖行省进行报告一事,他们对此事议决如下:执政官卢基乌斯·保路斯和盖乌斯·马尔凯鲁斯在就职后,应从其任期内的三月一日起,就执政官管辖行省向元老院提出咨询;并且在三月一日之前,不得向元老院先期咨询任何此事,亦不得与其他事务合并咨询;且为了此事,即使在民会日也应召开元老院并制定元老院决议;并且当就此事向元老院咨询时,允许免责地从三百名陪审员中召来其中在元老院议事会的人;如果为了此事需要向人民或平民提出法案,执政官塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯、马尔库斯·马尔凯鲁斯、裁判官、平民护民官中,他们认为适宜的人,应向人民或平民提出。
"
”