§8.7.1quam cito tu istinc decedere cupias nescio; ego quidem eo magis, quo adhuc felicius res gessisti, dum istic eris, de belli Parthici periculo cruciabor, ne hunc risum meum metus aliqui perturbet.
你渴望多快从那里离开,我不知道;至于我,你在那里至今把事务处理得越成功,只要你还在那里,我就越发为帕提亚战争的危险感到折磨,免得某种恐惧打扰了我此刻的欢笑。
breviores has litteras properanti publicanorum tabellario subito dedi; tuo liberto pluribus verbis scriptas pridie dederam.
我把这封较短的信急忙交给了匆忙赶路的包税商邮递员;而昨天我已将一封写了更多话的信交给了你的获释奴隶。
§8.7.2res autem novae nullae sane acciderunt, nisi haec vis tibi scribi, quae certe vis: Cornificius adulescens Orestillae filiam sibi despondit; Paula Valeria, soror Triari, divortium sine causa, quo die vir e provincia venturus erat, fecit nuptura est D. Bruto.
不过,确实没有发生什么新鲜事,除非你希望我把这些事写给你,而你当然希望如此:年轻的科尔尼菲基乌斯已经与奥雷斯蒂拉的女儿订婚;特里阿里乌斯的姐妹保拉·瓦莱里娅在丈夫即将从属州返回的那天,无故离婚,并且将要嫁给德基穆斯·布鲁图斯。
†nondum rettuleras.
†你还没有汇报。
multa in hoc genere incredibilia te absente acciderunt.
你不在期间,发生了许多这类不可思议的事情。
Servius Ocella nemini persuasisset se moechum esse, nisi triduo bis deprensus esset.
塞尔维乌斯·奥切拉如果不是在三天内被两次捉奸在床,绝无法让任何人相信他是个通奸者。
quaeres, ubi.
你会问,在哪里?
Ubi hercules ego minime vellem.
凭赫拉克勒斯起誓,是在我最不希望的地方。
relinquo tibi quod ab aliis quaeras; neque enim displicet mihi imperatorem singulos percontari cum qua sit aliqui deprensus.
我留给你去向别人打听;因为看着一位统帅逐一询问某人是和谁一起被抓到的,对我来说并无不快。