Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §8.6.1-8.6.5

阿庇乌斯被起诉与库里奥的政治转向

第 161 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

凯里乌斯就阿庇乌斯被多拉贝拉起诉一事向西塞罗提出应对建议,并通报了库里奥转向平民派以支持恺撒的新动向,以及罗马政坛的普遍停滞。

§8.6.1non dubito quin perlatum ad te sit Appium a Dolabella reum factum sane quam non ea qua existimaveram invidia; neque enim stulte Appius, qui, simul atque Dolabella accessit ad tribunal, introierat in urbem triumphique postulationem abiecerat; quo facto rettudit sermones paratiorque visus est quam speraverat accusator.
我不怀疑你已经听说阿庇乌斯被多拉贝拉起诉一事,其实这并没有伴随着我所预料的那种恶评;因为阿庇乌斯并不愚蠢,他一等多拉贝拉接近法庭,就进入了城内并放弃了对凯旋式的请求;通过这一做法,他钝化了人们的议论,显得比控诉人所预料的更有准备。
is nunc in te maximam spem habet.
他现在对你寄予最大的希望。
scio tibi eum non esse odio; quam velis eum obligare in tua manu est.
我知道你并不讨厌他;你想让他欠你多少人情,完全掌握在你的手中。
Cum quo si simultas tibi non fuisset, liberius tibi de tota re esset; nunc si ad illam summam veritatem legitimum ius exegeris, cavendum tibi erit ne parum simpliciter et candide posuisse inimicitias videaris.
如果你和他之间过去没有不和,你在这整件事上就会有更多的行动自由;但现在,如果你按照那种极端的严谨去要求法律权利,你就必须小心,免得你显得不是那么坦诚和真心地消除敌意。
in hanc partem porro tutum tibi erit si quid volueris gratificari; nemo enim necessitudine et amicitia te deterritum ab officio dicet.
此外,如果你想在这一方面施加恩惠,这对你来说是安全的;因为没有人会说你是由于亲密关系和友情而偏离职责的。
illud mihi occurrit, quod inter postulationem et nominis delationem uxor a Dolabella discessit.
我脑海中出现的一点是,在提出预审申请与正式起诉之间,多拉贝拉的妻子离开了他。
§8.6.2quid mihi discedens mandaris memini; quid ego tibi scripserim te non arbitror oblitum.
你临行前委托我做的事,我都记得;我给你写过什么,我认为你也没有忘记。
non est iam tempus plura narrandi; unum illud monere te possum, si res tibi non displicebit, tamen hoc tempore nihil de tua voluntate ostendas et exspectes quem ad modum exeat ex hac causa.
现在不是多说的时候;我能给你的唯一建议是,即使你对此事不反感,但在此时也不要流露出任何你的意向,且等待看看他如何摆脱这场官司。
denique invidiosum tibi sit, si emanarit porro significatio ulla intercessit, clarius, quam deceat aut expediat, fiat.
总之,如果透露出风声,对你将是不利的,而且如果在此期间介入了任何意图的表示,事情就会变得比合适或有利的程度更加公开。
neque ille tacere eam rem poterit, quae suae spei tam opportuna acciderit quaeque in negotio conficiendo tanto inlustrior erit, cum praesertim is sit qui, si perniciosum sciret esse loqui de hac re, vix tamen se contineret.
而他无法对此保持沉默,这件事对他的希望是如此合时宜地发生,并且在达成交易时会更加显眼,尤其是他那种人,即使知道谈论此事是有害的,也几乎无法克制自己。
§8.6.3Pompeius dicitur valde pro Appio laborare, ut etiam putent alterum utrum de filiis ad te missurum.
据说庞培正为阿庇乌斯极力奔走,以至于人们甚至认为他会派自己的儿子之一去你那里。
hic nos omnes absolvimus, et hercules consaepta omnia foeda et inhonesta sunt.
在这里,我们把所有人都无罪释放了,真的,一切丑恶和不光彩的事情都被掩盖起来了。
consules autem habemus summa diligentia; adhuc s. c. nisi de feriis Latinis nullum facere potuerunt.
而我们所拥有的执政官们极其勤勉;到目前为止,除了关于拉丁节的决议外,他们未能通过任何元老院决议。
Curioni nostro tribunatus conglaciat.
我们朋友库里奥的护民官职正在冻结。
§8.6.4sed dici non potest quo modo hic omnia iaceant.
但无法用语言形容这里的一切是如何沉滞。
Nisi ego cum tabernariis et aquariis pugnarem, veternus civitatem occupasset.
如果不是我与小酒馆老板和水源监察员们作斗争,死气沉沉的无聊早就占领了整个国家。
si Parthi vos nihil calficiunt, nos frigore frigescimus.
如果帕提亚人没有让你们感到半点温暖,我们则在寒冷中冻僵。
tamen, quoquo modo potuit, sine Parthis Bibulus in Amano nescio quid cohorticularum amisit.
不过,无论以何种方式,毕布路斯在没有帕提亚人的情况下,依然在阿马努斯山损失了不知名的一些小分队。
hoc sic nuntiatum est.
事情就是这样被报道的。
§8.6.5quod tibi supra scripsi Curionem valde frigere, iam calet; nam ferventissime concerpitur.
我在上面写道库里奥十分冷淡,现在他热起来了;因为热烈之火正在熊熊燃烧。
levissime enim, quia de intercalando non obtinuerat, transfugit ad populum et pro Caesare loqui coepit legemque viariam non dissimilem agrariae Rulli et alumentariam, quae iubet aedilis metiri, iactavit.
因为极轻微的原因——因为未能争取到置闰月,他就倒向了平民,开始为恺撒说话,并大肆宣扬一个与鲁路斯的农地法相似的道路法,以及一个命令市政官计量粮食的配给法。
hoc nondum fecerat, cum priorem partem epistulae scripsi.
在我写这封信的前半部分时,他还没有这样做。
amabo te, si quid, quod opus fuerit Appio, facies, ponito me in gratia.
请你帮个忙,如果你为阿庇乌斯做了什么他需要的事,请让我因此得到他的感激。
de Dolabella integrum tibi reserves suadeo.
关于多拉贝拉,我建议你保持中立。
et huic rei de qua loquor et dignitati tuae aequitatisque opinioni hoc ita facere expedit.
这样做无论是对我所说的事,还是对你的尊严和公平的声誉都是有利的。
turpe tibi erit pantheras Graecas me non habere.
如果我没有得到希腊的豹子,对你来说将是可耻的。

词汇与语法注释

  1. §8.6.1sane quam — 意为“确实”、“非常”的强化惯用语(sane 与 quam 的融合)。在此修饰 “non ea... invidia”,强调舆论的恶评远低于预期。
  2. §8.6.1obligare — 在道德或法律意义上指“使……负恩”、“约束”。在此语境下,意指西塞罗若给阿庇乌斯便利,便可在未来使其欠下自己的人情。
  3. §8.6.2denique invidiosum tibi sit — 此句因抄本破损而存在文本争议,但结构上包含重叠的条件从句:“si emanarit”(如果泄露出去)和“si significatio ulla intercesserit”(如果介入了任何意图的表示),修饰主句 “invidiosum tibi sit” 和 “clarius... fiat”。
  4. §8.6.3conglaciat — 意为“冻结”的比喻性表达,指政治活动完全陷入瘫痪。它与信中贯穿的“热(calet)”与“冷(frigere/conglaciat)”的温度对比,共同构成了凯里乌斯幽默的文风。
  5. §8.6.5amabo te — 书信中频现的、亲密关系间的口语化恳求表达(“请”、“务必”)。相当于英语中的 "please"。
  6. §8.6.5ponito — 将来命令法(第二人称单数)。在书信中常用于指示或以将来执行为前提的请求。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §8.6.1-8.6.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:8.6.1-8.6.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。