§8.5.1qua tu cura sis, quod ad pacem provinciae tuae finitimarumque regionum attinet, nescio; ego quidem vehementer animi pendeo.
关于你的属州及邻近地区的和平,你正怀着怎样的忧虑,我不得而知;我自己确实在心中极度焦虑。
nam si hoc modo rem moderari possemus, ut pro viribus copiarum tuarum belli quoque exsisteret magnitudo et quantum gloriae triumphoque opus esset adsequeremur, periculosam et gravem illam dimicationem evitaremus, nihil tam esset optandum; nunc si Parthus movet aliquid, scio non mediocrem fore contentionem; tuus porro exercitus vix unum saltum tueri potest.
因为如果我们能够以这样一种方式来控制事态,即根据你的军队力量,战争的规模也相应产生,并且我们能获得荣誉和凯旋式所需的分量,同时避免那场危险而严重的决战,那就再好不过了;而现在,如果帕提亚人有什么行动,我知道这场斗争将绝非寻常;况且你的军队几乎连一个山口都守不住。
hanc autem nemo ducit rationem, sed omnia desiderantur ab eo, tamquam nihil denegatum sit ei quo minus quam paratissimus esset, qui publico negotio praepositus est.
然而,没有人考虑到这一点,反而一切都向被委以公职的人要求,仿佛为了让他尽可能作好准备而没有拒绝过他的任何请求似的。
§8.5.2accedit huc quod successionem futuram propter Galliarum controversiam non video.
此外,由于关于高卢属州的争议,我看不出未来的继任人选。
tametsi hac de re puto te constitutum quid facturus esses habere, tamen, quo maturius constitueres, cum hunc eventum providebam, visum est ut te facerem certiorem.
虽然关于这件事,我认为你已经决定了将要怎么做,然而,为了让你能更早作决定,因为我预见到了这个结果,所以我觉得有必要告知你。
Nosti enim haec tralaticia: de Galliis constituetur; erit qui intercedat; deinde alius exsistet qui, nisi libere liceat de omnibus provinciis decernere senatui, reliquas impediat.
因为你了解这些惯常的套路:关于高卢将作出决议;会有人出来行使否决权;接着会另一个人出现,除非元老院被允许自由地对所有属州做出决议,否则他将阻碍其余的属州。
sic multum ac diu ludetur, atque ita diu ut plus biennium in his tricis moretur.
这样,事情将会被极大地、长期地拖延,甚至会长期到在这些琐碎的纠纷中耽搁两年以上。
§8.5.3si quid novi de re p. quod tibi scriberem haberem, usus essem mea consuetudine, ut diligenter et quid actum esset et quid ex eo futurum sperarem per. scriberem.
如果我有关于国家政局的任何新消息写给你,我本会按照我的习惯,详细写明已经做了什么以及我期望从中得到什么结果。
sane tamquam in quodam incili iam omnia adhaeserunt.
事实上,现在一切都停滞不前,仿佛卡在某个排水沟里一样。
Marcellus idem illud de provinciis urget neque adhuc frequentiam senatus efficere potuit.
马尔凯鲁斯仍在催促关于属州的同一件事,但至今未能确保元老院有足够的出席人数。
hoc si praeterito anno Curio tribunus erit, eadem actio de provinciis introibit.
如果今年过去之后,库里奥担任护民官,关于属州的同样提案将会被引入。
quam facile nunc sit omnia impedire et quam hoc Caesari, qui sua causa rem p. non curent, †superet, non te fallit.
现在阻碍一切是多么容易,而这对于为了自身利益而不顾国家前途的凯撒(及其同伙)来说又是多么绰绰有余,你当然是非常清楚的。