§8.3.1estne? vici et tibi saepe, quod negaras discedens curaturum tibi, litteras mitto? est, si quidem perferuntur, quas do.
不是吗? 我赢了吗? 我不是经常给你写信吗——这可是你临别时曾否认自己会为我张罗(写信)的事。 确实如此,只要我寄出的信件能被送达的话。
atque hoc eo diligentius facio quod, cum otiosus sum, plane ubi delectem otiolum meum non habeo.
而我之所以更加勤勉地做这件事,是因为当我闲暇时,我实在找不到一个可以让我的小小闲暇得到消遣的地方。
tu cum Romae eras, hoc mihi certum ac iucundissimum vacanti negotium erat, tecum id oti tempus consumere idque non mediocriter desidero, ut mihi non modo solus esse sed Romae te profecto solitudo videatur facta, et, qui, quae mea neglegentia est, multos saepe dies ad te, cum hic eras, non accedebam, nunc cotidie non esse te ad quem cursitem discrucior.
当你在罗马时,这对我闲暇时而言曾是确定且最愉快的差事:与你一同度过那段闲暇时光。 而我现在对那一时光的渴望极深,以至于对我而言,不仅我个人感到孤单,而且由于你的离去,整座罗马城似乎都真的变成了一片荒凉。 至于我,由于我的疏忽,当你在落脚这里时,我常常连续许多天都不去拜访你,如今却因为每天没有你可以让我跑去倾诉而感到备受折磨。
maxime vero ut te dies noctesque quaeram competitor Hirrus curat.
不过,最让我日夜想念你的,其实是竞争对手希尔鲁斯。
quo modo illum putas auguratus tuum competitorem dolere et dissimulare me certiorem quam se candidatum? de quo ut quem optas quam primum nuntium accipias, tua medius fidius magis quam mea causa cupio; nam mea, si fio, forsitan cum locupletiore referam; sed hoc usque eo suave est ut, si acciderit, tota vita risus nobis desse non possit.
你想想看,那个曾与你竞争鸟卜官职位的人,对于我这个候选人比他自己更有把握当选一事,他该是多么痛苦,又该是怎样地在极力掩饰啊! 关于他,凭神起誓,我更希望为了你的缘故,而不是为了我自己,让你能尽早听到你所期望的消息;因为对我而言,如果我当选了,也许我将与一个更富有的人清算旧账;但这件事情是如此令人愉悦,以至于一旦发生,我们一辈子都少不了欢笑。
†sed tanti sed me hercules non multum M. Octavius eorum odia quae Hirrum premunt, quae permulta sunt, sublevat.
但这是值得的。 然而,凭赫拉克勒斯起誓,马尔库斯·奥克塔维乌斯并没有怎么减轻那些压在希尔鲁斯身上的仇恨,而这些仇恨是极其深重的。
§8.3.2quod ad Philotimi liberti officium et bona Milonis attinet, dedimus operam ut et Philotimus quam honestissime Miloni absenti eiusque necessariis satis faceret et secundum eius fidem et sedulitatem existimatio tua conservaretur.
至于解放奴隶皮洛提穆斯的义务和米罗的财产,我们已尽力确保皮洛提穆斯能以最体面的方式满足不在场的米罗及其亲属的要求,并根据他的忠诚与勤勉,使你的名誉得以完好保存。
§8.3.3illud nunc a te peto, si eris, ut spero, otiosus, aliquod ad nos, ut intellegamus nos tibi curae esse, su/ntagma conscribas.
我现在请求你的是,如果你如我所希望的那样有闲暇,就请为我们撰写一些著作(suntagma),好让我们明白我们确实在你的心上。
'qui tibi istuc,' inquis, 'in mentem venit, homini non inepto?' opto aliquod ex tam multis tuis monumentis exstare quod nostrae amicitiae memoriam posteris quoque prodat.
“像你这样并非愚蠢的人,”你会说,“怎么会想到这一点的? ”我渴望在你的众多不朽之作中,能有某一部留存下来,将我们友谊的记忆也传给后世。
cuius modi velim, puto, quaeris.
我想你可能会问,我想要什么样子的。
tu citius, qui omnem nosti disciplinam, quod maxime convenit excogitabis, genere tamen quod et ad nos pertineat et didaskali/an quandam, ut versetur inter manus, habeat.
你通晓所有的学问,自然会更快地想出什么是最合适的;然而,它的体裁应当既与我们相关,又包含某种教导(didaskalian),以便能常备于人们手边阅读。