§8.2.1certe, inquam, absolutus est (me †repraesentante pronuntiatum est), et quidem omnibus ordinibus et singulis in uno quoque ordine sententiis.
\n“他确实被宣判无罪了,”我说(“是在我到场的情况下宣布的”),而且确实是在所有的阶层中、以及在每一个阶层中的每一张选票中都获得了通过。
'ride modo,' inquis.
“你尽管笑吧,”你说。
non me hercules; nihil umquam enim tam praeter opinionem, tam quod videretur omnibus indignum, accidit.
不,凭赫拉克勒斯起誓,我绝不笑;因为从未发生过如此出人意料、且在所有人看来都是如此不公的事情。
quin ego. cum pro amicitia validissime faverem ei et me iam ad dolendum praeparassem, postquam factum est, obstipui et mihi visus sum captus esse.
相反,我本人虽然出于友谊极力支持他,并且已经做好了悲伤的准备,但在判决发生之后,我依然目瞪口呆,觉得自己仿佛失去了理智。
quid alios putas? clamoribus scilicet maximis iudices corripuerunt et ostenderunt plane esse quod ferri non posset.
你以为其他人会怎么样? 当然,他们用极大的怒吼声斥责了法官们,并清楚地表明这是绝对无法容忍的事情。
itaque relictus legi Liciniae maiore esse periculo videtur.
因此,被留给《利基尼乌斯法》审判的他,似乎面临着更大的危险。
accessit huc quod postridie eius absolutionem in theatrum Curionis Hortensius introiit, puto, ut suum gaudium gauderemus.
此外,在他被判无罪的次日,霍尔腾西乌斯进入了库里奥的剧场,我想,这是为了让我们共享他的喜悦。
hic tibi
"
strepitus, fremitus, clamor tonitruum et rudentum sibilus.
此时,对你而言:\n"\n喧嚣、咆哮、雷鸣般的叫喊,以及绳索的呼啸声。
"
hoc magis animadversum est, quod intactus ab sibilo pervenerat Hortensius ad senectutem; sed tum tam bene, ut in totam vitam quoivis satis esset et paeniteret eum iam vicisse.
\n"\n这件事之所以更引人注目,是因为霍尔腾西乌斯直到老年都未曾遭受过嘘声;但当时他被嘘得如此彻底,以至于任何人一生受用都足够了,甚至让他现在开始后悔赢了官司。
§8.2.2de re p. quod tibi scribam nihil habeo.
\n\n关于国家政务,我没有什么可写给你的。
Marcelli impetus resederunt non inertia sed, ut mihi videbantur, consilio.
马尔凯鲁斯的攻势平息了,这并非出于怠惰,而是正如在我看来,是出于深谋远虑。
de comitiis consularibus incertissima est existimatio.
关于执政官选举的社会舆论极其不确定。
ego incidi in competitorem nobilem et nobilem agentem; nam M. Octavius Cn. f. et C. Hirrus mecum petit.
我碰上了一个出身高贵且摆出贵子架子的竞争对手;因为格奈乌斯之子马尔库斯·奥克塔维乌斯和盖乌斯·希尔鲁斯与我一同竞选。
hoc ideo scripsi, quod scio te acriter propter Hirrum nuntium nostrorum comitiorum exspectaturum.
我写下这些,是因为我知道由于希尔鲁斯的缘故,你会焦急地等待我们选举的消息。
tu tamen simul ac me designatum audieris, ut tibi curae sit quod ad pantheras attinet rogo.
然而,你一旦听说我当选,我请求你务必留心关于猎豹的事情。
syngrapham Sittianam tibi commendo.
我向你托付西提乌斯的借据。
commentarium rerum urbanarum primum dedi L. Castrinio Paeto, secundum ei qui has litteras tibi dedit.
城市事务的第一份记录我交给了卢基乌斯·卡斯特里尼乌斯·派图斯,第二份交给了把这封信交给你的人。