§8.1.1quod tibi discedens pollicitus sum me omnis res urbanas diligentissime tibi perscripturum, data opera paravi qui sic omnia persequeretur, ut verear ne tibi nimium arguta haec sedulitas videatur; tametsi tu scio quam sis curiosus et quam omnibus peregrinantibus gratum sit minimarum quoque rerum, quae domi gerantur, fieri certiores.
关于我临行前向你承诺的,我将以极大的勤勉为你详细记录城中的一切事务,我特意安排了一位人手,让他如此详尽地追踪一切,以至于我担心这种琐碎的勤勉对你来说会显得过于罗嗦;尽管我知道你是多么好奇,也知道对于所有旅行者来说,获悉家乡发生的哪怕最微小的事情是多么令人高兴。
tamen in hoc te deprecor ne meum hoc officium adrogantiae condemnes, quod hunc laborem alteri delegavi, non quin mihi suavissimum sit et occupato et ad litteras scribendas, ut tu nosti, pigerrimo tuae memoriae dare operam, sed ipsum volumen, quod tibi misi, facile, ut ego arbitror, me excusat.
然而,在这件事上,我恳求你不要因为我将这项劳动委托给他人,就指责我这种效劳是出于傲慢,这并不是因为我在忙碌之中、且如你所知对写信极其懒惰的情况下,为你的惦念而操劳不是一件极其愉快的事,而是因为我送给你的这卷书信本身,在我看来,很容易为我借口。
nescio quoius oti esset non modo perscribere haec sed omnino animadvertere; omnia enim sunt ibi senatus consulta, edicta, fabulae, rumores.
我不知道得是多么闲暇的人,才不仅能写下这些,甚至能注意到这一切;因为那里装满了所有的元老院决议、告示、传闻和谣言。
quod exemplum si forte minus te delectarit, ne molestiam tibi cum impensa mea exhibeam, fac me certiorem.
如果这个样本碰巧不太能取悦你,请告诉我,以免我自费给你带来麻烦。
§8.1.2si quid in re p. maius actum erit, quod isti operarii minus commode persequi possint, et quem ad modum actum sit et quae existimatio secuta quae que de eo spes sit diligenter tibi perscribemus.
如果国家中发生了更重大的事务,以至于那些雇工无法便利地追踪,我将勤勉地为你详细写下它是如何办理的、随之而来的是怎样的评价,以及对此有什么希望。
ut nunc est, nulla magno opere exspectatio est.
就目前而言,并没有什么特别值得期待的大事。
nam et illi rumores de comitiis Transpadanorum Cumarum tenus caluerunt, Romam cum venissem, ne tenuissimam quidem auditionem de ea re accepi; praeterea Marcellus, quod adhuc nihil rettulit de successione provinciarum Galliarum et in K. Iun. , ut mihi ipse dixit, eam distulit relationem, sane quam eos sermones expressit, qui de eo tum fuerant cum Romae nos essemus.
因为关于波河以北居民选举的那场谣言也只在库迈一带热火了一阵,等我到了罗马,连关于那件事最微弱的传言都没有听到;此外,马尔凯鲁斯由于至今未就高卢行省的接替问题提出任何提案,并且正如他亲自告诉我的那样,他将该提案推迟到了六月一日,这实在极大地重新勾起了我们还在罗马时关于他的那些议论。
§8.1.3tu si Pompeium, ut volebas, offendisti, qui tibi visus sit et quam orationem habuerit tecum quamque ostenderit voluntatem (solet enim aliud sentire et loqui neque tantum valere ingenio, ut non appareat quid cupiat), fac mihi perscribas.
如果你像你所希望的那样遇到了庞培,请务必写信告诉我他给你的印象如何、他与你进行了怎样的交谈,以及他表现出了怎样的意向(因为他习惯于口是心非,而且其智谋还不至于高深到让人看不出他的真实企图)。
§8.1.4quod ad Caesarem, crebri et non belli de eo rumores, sed susurratores dumtaxat, veniunt.
至于凯撒,关于他的传闻频繁且不怎么妙,或者说至少是有些人在窃窃私语。
Alius equitem perdidisse, quod, opinor, certe factum est, alius septimam legionem vapulasse, ipsum apud Bellovacos circumsederi interclusum ab reliquo exercitu; neque adhuc certi quicquam est, neque haec incerta tamen vulgo iactantur, sed inter paucos quos tu nosti palam secreto narrantur at Domitius, cum manus ad os apposuit.
有人说他损失了骑兵(我认为这确实发生了),有人说第七军团挨了揍,他本人在贝洛瓦基人那里被包围,与其余军队隔绝;目前还没有什么确凿的消息,然而这些不确定的传闻也并未在平民中流传,而是在你所熟知的少数人之间公开而又秘密地谈论,特别是当多米蒂乌斯把手捂在嘴边时。
te a. d. viiii K. Iun. subrostrani (quod illorum capiti sit!) dissiparant perisse.
演坛下聚首的闲杂人等(愿这报应落在他们头上! )在五月二十四日曾疯传你已丧生。
urbe ac foro toto maximus rumor fuit te a Q. Pompeio in itinere occisum.
整座城市和广场上都有极大的传言,说你在旅途中被昆图斯·庞培杀害。
ego qui scirem Q. Pompeium Baulis embaeneticam facere et usque eo ut ego misererer eius esurire, non sum commotus et hoc mendacio, si qua pericula tibi impenderent, ut defungeremur optavi.
我因为知道昆图斯·庞培在巴乌莱经营着租船营生,而且挨饿到了连我都同情他的地步,所以并未惊慌,并且我希望通过这个谎言,我们可以免除你可能面临的任何危险。
Plancus quidem tuus Ravennae est et magno congiario donatus a Caesare nec beatus nec bene instructus est.
你的普兰库斯倒是在拉文纳,虽得到了凯撒的大笔赏赐,却既不幸福,手头也不宽裕。
tui politici libri omnibus vigent. .
你的政治学著作在所有人中间都很流行。