§8.2.1certe, inquam, absolutus est (me †repraesentante pronuntiatum est), et quidem omnibus ordinibus et singulis in uno quoque ordine sententiis. 'ride modo,' inquis.
\n“확실히,” 내가 말하오, “그는 무죄 방면되었소 (내가 입회한 상태에서 선고가 내려졌소). 그것도 실로 모든 신분에서, 그리고 각 신분의 개별 표 모두에서 말이오.” “그저 웃으시오,” 그대가 말하오.
non me hercules;
아니, 헤라클레스에 맹세코 그렇지 않소.
nihil umquam enim tam praeter opinionem, tam quod videretur omnibus indignum, accidit.
이토록 예상 밖이며 이토록 모든 이들에게 부당해 보이는 일은 일찍이 일어난 적이 없기 때문이오.
quin ego. cum pro amicitia validissime faverem ei et me iam ad dolendum praeparassem, postquam factum est, obstipui et mihi visus sum captus esse.
오히려 나 자신은 우정 때문에 그를 매우 강력하게 지지했고 이미 슬퍼할 준비를 하고 있었음에도, 일이 일어난 후에는 멍해져서 내 스스로가 정신을 잃은 것처럼 보였소.
quid alios putas? clamoribus scilicet maximis iudices corripuerunt et ostenderunt plane esse quod ferri non posset.
다른 이들은 어떠했으리라 생각하오? 과연 그들은 엄청난 고함 소리로 재판관들을 비난하며 이것이 참아 넘길 수 없는 일임이 분명하다는 것을 보여주었소.
itaque relictus legi Liciniae maiore esse periculo videtur.
그리하여 리키니우스법의 재판에 맡겨진 그는 더 큰 위험에 처한 것처럼 보이오.
accessit huc quod postridie eius absolutionem in theatrum Curionis Hortensius introiit, puto, ut suum gaudium gauderemus.
여기에 더해, 그가 무죄 방면된 다음 날 호르텐시우스가 쿠리오의 극장에 들어왔소. 내 생각에 자신의 기쁨을 우리가 함께 기뻐하게 하려 함이었던 듯하오.
hic tibi
"
strepitus, fremitus, clamor tonitruum et rudentum sibilus. "
hoc magis animadversum est, quod intactus ab sibilo pervenerat Hortensius ad senectutem;
여기서 그대에게:\n"\n소음, 포효, 천둥 같은 고함과 밧줄의 휘파람 소리。\n"\n이 일이 더욱 주목받은 것은, 호르텐시우스가 야유를 받지 않은 채 노년에 이르렀기 때문이오.
sed tum tam bene, ut in totam vitam quoivis satis esset et paeniteret eum iam vicisse. §8.2.2de re p. quod tibi scribam nihil habeo.
하지만 그때는 매우 지독하게 야유를 받아서, 누구에게든 평생 동안 충분할 정도였고, 그가 이제는 이긴 것을 후회할 정도였소.\n\n국정에 대해서는 그대에게 적어 보낼 것이 아무것도 없소.
Marcelli impetus resederunt non inertia sed, ut mihi videbantur, consilio.
마르켈루스의 공세는 가라앉았는데, 나태함 때문이 아니라 내게 보이기로는 심사숙고에 의한 것이오.
de comitiis consularibus incertissima est existimatio.
집정관 선거에 대한 세상의 평판은 극히 불확실하오.
ego incidi in competitorem nobilem et nobilem agentem;
나는 고귀하고 또 고귀하게 행동하는 경쟁자를 만났소.
nam M. Octavius Cn. f. et C. Hirrus mecum petit.
그네우스의 아들 마르쿠스 옥타비우스와 가이우스 히루스가 나와 함께 출마했기 때문이오.
hoc ideo scripsi, quod scio te acriter propter Hirrum nuntium nostrorum comitiorum exspectaturum.
내가 이를 적은 것은, 히루스 때문에 그대가 우리 선거 소식을 간절히 기다릴 것임을 알기 때문이오.
tu tamen simul ac me designatum audieris, ut tibi curae sit quod ad pantheras attinet rogo.
하지만 그대는 내가 당선되었다는 소식을 듣자마자 표범에 관한 일을 신경 써 주기를 청하오.
syngrapham Sittianam tibi commendo.
시티우스의 차용증을 그대에게 위탁하오.
commentarium rerum urbanarum primum dedi L. Castrinio Paeto, secundum ei qui has litteras tibi dedit.
도시 일들의 기록은 첫 번째는 루키우스 카스트리니우스 파이투스에게 주었고, 두 번째는 이 편지를 그대에게 전해 주는 이에게 주었소.