Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §8.16.1-8.16.5

劝阻西塞罗投奔庞培阵营的告诫

第 172 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

凯里乌斯从西塞罗的来信中察觉到其企图投奔庞培,极力劝阻其轻举妄动,并阐明了恺撒的残酷决心和当前对恺撒有利的战争局势。

§8.16.1exanimatus tuis litteris, quibus te nihil nisi triste cogitare ostendisti neque id quid esset perscripsisti neque non tamen quale esset quod cogitares aperuisti, has ad te ilico litteras scripsi.
\n你的来信让我极度震惊,在信中你表明自己脑子里全是悲痛的想法,却没有详细写明那究竟是什么,但你并非没有透露你所想的事情是何种性质。 因此,我立刻给你写了这封信。
per fortunas tuas, Cicero, per liberos te oro et obsecro ne quid gravius de salute et incolumitate tua consulas;
西塞罗啊,看在你的前途和孩子们的分上,我恳求并哀求你,千万不要对自己的安全和完好做出任何过于严重的决定。
nam deos hominesque amicitiamque nostram testificor me tibi praedixisse neque temere monuisse sed, postquam Caesarem convenerim sententiamque eius qualis futura esset parta victoria cognorim, te certiorem fecisse.
因为我指天发誓,以神灵、人类以及我们的友谊为证,我曾预先警告过你,且并非草率地提出忠告,而是在我见过恺撒并了解了他在取得胜利后的意图将会如何之后,才让你知晓的。
si existimas eandem rationem fore Caesaris in dimittendis adversariis et condicionibus ferendis, erras; nihil nisi atrox et saevum cogitat atque etiam loquitur;
如果你认为恺撒在遣散对手和提出条件时的态度会和以前一样,那你就错了;他脑子里想的、嘴里说的全都是残酷和无情的事情。
iratus senatui exiit his intercessionibus plane incitatus est;
他带着对元老院的愤怒离去,显然被那些护民官的否决权激怒了。
non me hercules erit deprecationi locus.
凭赫拉克勒斯起誓,绝不会有求情宽恕的余地。
§8.16.2qua re, si tibi tu, si filius unicus, si domus, si spes tuae reliquae tibi carae sunt, si aliquid apud te nos, si vir optimus, gener tuus, valemus, quorum fortunam non debes velle conturbare, ut eam causam in quoius victoria salus nostra est odisse aut relinquere cogamur aut impiam cupiditatem contra salutem tuam habeamus—denique illud cogita, quod offensae fuerit in ista cunctatione te subisse;
\n\n因此,如果你对自己来说是珍贵的,如果你的独生子、你的家、你所剩的希望对你来说是珍贵的,如果我们或者你的女婿——那位极优秀的人——在你面前还有任何分量的话(你绝不应该希望毁掉他们的命运,以至于我们被迫去憎恨或抛弃那个我们的安全所系其胜利之中的阵营,或者被迫抱有违背你安全的、大逆不道的愿望)——最后,想想这一点:在之前的犹豫不决中,你已经招致了多少反感。
nunc te contra victorem Caesarem facere, quem dubiis rebus laedere noluisti, et ad eos fugatos accedere, quos resistentis sequi nolueris, summae stultitiae est.
现在,去反对获胜的恺撒(而在局势未定时你并不想伤害他),去投奔那些正在逃亡的人(而当他们抵抗时你并不想跟随他们),这真是愚蠢透顶。
vide ne, dum pudet te parum optimatem esse, parum diligenter quid optimum sit eligas.
当心不要因为羞于自己不够像一个“最秀异者”,而不够仔细地选择什么才是真正的“最善”。
§8.16.3quod si totum tibi persuadere non possum, saltem, dum quid de Hispaniis agamus scitur, exspecta; quas tibi nuntio adventu Caesaris fore nostras.
\n\n但如果我不能完全说服你,至少请等到我们在西班牙的行动有了结果再说;我向你预报,随着恺撒的到来,那些地方将成为我们的。
quam isti spem habeant amissis Hispaniis nescio; quod porro tuum consilium sit ad desperatos accedere non medius fidius reperio.
一旦失去西班牙,那些人还能抱有什么希望,我不得而知;此外,你投奔那些绝望之人的计划究竟是什么,凭神起誓,我实在想不出来。
§8.16.4hoc quod tu non dicendo mihi significasti Caesar audierat ac, simul atque 'have' mihi dixit, statim quid de te audisset exposuit.
\n\n你通过不言之言向我暗示的这件事,恺撒也已经听说了,而且他一向我问候“你好”,就立刻说明了他听到了关于你的什么消息。
negavi me scire, sed tamen ab eo petii ut ad te litteras mitteret, quibus maxime ad remanendum commoveri posses.
我否认自己知情,但还是请求他给你写封信,以此最能打动你留下来。
me secum in Hispaniam ducit; nam nisi ita faceret, ego, prius quam ad urbem accederem, ubicumque esses, ad te percucurrissem et hoc a te praesens contendissem atque omni vi te retinuissem.
他要带我一同去西班牙;因为他若不这样做,在我接近罗马城之前,无论你在哪里,我都会向你奔去,当面向你极力要求并竭尽全力挽留你。
§8.16.5etiam atque etiam, Cicero, cogita ne te tuosque omnis funditus evertas, ne te ciens prudensque eo demittas unde exitum vides nullum esse.
\n\n西塞罗,再三考虑一下吧,千万不要彻底毁灭你和你的所有家人,不要在明知且清醒的情况下让自己陷于看不到任何出路的境地。
quod si te aut voces optimatium commovent aut non nullorum hominum insolentiam et iactationem ferre non potes, eligas censeo aliquod oppidum vacuum a bello, dum haec decernuntur; quae iam erunt confecta.
但如果是“最秀异者”的言论打动了你,或者是你无法忍受某些人的无礼和炫耀,我建议你选择某个免于战火的城镇暂避,直到这些事情尘埃落定;而这些事情很快就会解决。
id si feceris, et ego te sapienter fecisse iudicabo et Caesarem non offendes.
如果你这样做,我既会判定你做得很明智,你也不会得罪恺撒。

词汇与语法注释

  1. 8.16.1neque non tamen quale esset quod cogitares aperuisti — “neque non”为双重否定,加强肯定语气(“然而你并非没有透露”)。“quale esset”引导间接疑问句,而“quod cogitares”是其中的关系从句。
  2. 8.16.2quorum fortunam non debes velle conturbare, ut eam causam ... odisse aut relinquere cogamur — “quorum”是关系代词,先行词为“nos”和“gener”。“ut”从句表示由于“conturbare”这一行为而导致的后果(“以至于我们不得不……”)。这里指出了一个两难处境:如果西塞罗毁掉了他们的命运,他们将被迫去憎恨自己安全所依赖的恺撒阵营。
  3. 8.16.2vide ne, dum pudet te parum optimatem esse, parum diligenter quid optimum sit eligas — 此处使用了非人称动词“pudet”的结构,宾格“te”为感到羞耻的主体,不定式短语“parum optimatem esse”为感到羞耻的内容。这里在表示传统贵族或元老院派的形容词“optimas”(宾格“optimatem”)与表示“最善”的中性形容词“optimum”之间进行了词源学上的双关戏谑。
  4. 8.16.4nam nisi ita faceret, ego ... ad te percucurrissem — 这是一个混合条件句,将表示与现在事实相反假设的虚拟式未完成过去时(nisi faceret),与表示与过去事实相反结果的虚拟式过去完成时(percucurrissem ... retinuissem)结合在一起(“如果他现在不这样做,我当时就会奔向你”)。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §8.16.1-8.16.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:8.16.1-8.16.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。