§7.8.1scripsit ad me Caesar perhumaniter nondum te sibi satis esse familiarem propter occupationes suas, sed certe fore.
恺撒极其亲切地写信给我说,由于他的忙碌,你同他还不算十分亲密,但肯定会好起来的。
cui quidem ego rescripsi, quam mihi gratum esset futurum, si quam plurimum in te studi, offici, liberalitatis suae contulisset.
对此我确实回信说,如果他能对你倾注尽可能多的关怀、照顾与慷慨,我将是多么感激。
sed ex tuis litteris cognovi praeproperam quandam festinationem tuam et simul sum admiratus cur tribunatus commoda, dempto praesertim labore militiae, contempseris.
但从你的信中,我看出你某种过分仓促的急躁,同时也感到奇怪,尤其是既然已经免去了军务的劳苦,你为何还蔑视军事护民官的种种便利。
§7.8.2querar cum Vacerra et Manilio; nam Cornelio nihil audeo dicere, cuius tu periculo stultus es, quoniam te ab eo sapere didicisse profiteris.
我将向瓦凯拉和马尼利乌斯诉苦;至于科尔内利乌斯,我可什么也不敢对他说,因为既然你自称从他那里学到了智慧,你的愚蠢可就是在拿他的名誉冒险了。
quin tu urges istam occasionem et facultatem, qua melior numquam reperietur? quod scribis de illo Preciano iure consulto, ego te ei non desino commendare; scribit enim ipse mihi te sibi gratias agere debere.
你为什么不抓紧那个从此不会再遇到更好的机会和便利呢? 至于你提到的那位法学家普雷基亚努斯,我一刻也没有停止向他推荐你;因为他自己也写信给我说,你应该感谢他。
de eo quid sit, cura ut sciam.
请务必让我知道这件事究竟如何。
ego vestras Britannicas litteras exspecto.
我正期待着你们从不列颠寄来的信。