§7.5.1vide quam mihi persuaserim te me esse alterum non modo in iis rebus, quae ad me ipsum, sed etiam in iis, quae ad meos pertinent.
且看我如何让自己确信,你就是我的另一个自我,不仅在关乎我个人的事情上,甚至在关乎我亲友的事情上也是如此。
C. Trebatium cogitaram, quocumque exirem, mecum ducere, ut eum meis omnibus studiis, beneficus quam ornatissimum domum reducerem;
我曾打算,无论我走到哪里,都带着盖乌斯·特雷巴提乌斯同行,以便通过我所有的热忱与善意,使他尽可能多地带着荣耀荣归故里。
sed, postea quam et Pompei commoratio diuturnior erat quam putaram, et mea quaedam tibi non ignota dubitatio aut impedire profectionem meam videbatur aut certe tardare (vide quid mihi sumpserim), coepi velle ea Trebatium exspectare a te, quae sperasset a me, neque me hercule minus ei prolixe de tua voluntate promisi quam eram solitus de mea polliceri.
然而,此后由于我在庞培的逗留比我预期的要长,且你并非不知晓的我的某种犹豫似乎要么阻碍了我的启程,要么至少延迟了它(瞧瞧我竟然如此自作主张! ),我开始希望特雷巴提乌斯从你那里期待那些他曾期望从我这里得到的东西。 凭赫拉克勒斯起誓,我向他慷慨承诺你的好意,绝不少于我平时承诺自己的好意。
§7.5.2Casus vero mirificus quidam intervenit quasi vel testis opinionis meae vel sponsor humanitatis tuae.
然而,一个确实奇妙的偶然介入了进来,仿佛既是我见解的证人,又是你仁慈的保证人。
nam cum de hoc ipso Trebatio cum Balbo nostro loquerer accuratius domi meae, litterae mihi dantur a te, quibus in extremis scriptum erat: M. †itfiuium, quem mihi commendas, vel regem Galliae faciam, vel hunc† Leptae delega, si vis.
因为当我在家与我们的巴尔布斯详细谈论这位特雷巴提乌斯本人时,一封你的来信递到了我手上,在信末写着:“关于你向我推荐的M. †itfiuium,我要么使他成为高卢之王,要么把它†交给莱普塔,如果你愿意的话。
tu ad me alium mitte quem ornem.
你给我另派一个人来,让我来提拔他。
sustulimus manus et ego et Balbus.
”我和巴尔布斯都举起了双手。
tanta fuit opportunitas, ut illud nescio quid non fortuitum, sed divinum videretur.
这时机是如此绝妙,以至于那件说不清的事情看起来并非偶然,而是神意。
Mitto igitur ad te Trebatium atque ita mitto ut initio mea sponte, post autem invitatu tuo mittendum duxerim.
因此,我把特雷巴提乌斯送往你处,而且是以这样一种方式送去:起初我是出于自愿,而后来在你的邀请下,我便认为必须将他送去了。
§7.5.3hunc, mi Caesar, sic velim omni tua comitate complectare, ut omnia, quae per me possis adduci ut in meos conferre velis, in unum hunc conferas.
我亲爱的恺撒,我希望你能以你全部的温和与款待来接纳此人,从而将那些你因我而可能被说服、并愿意施予我亲友的一切恩惠,全都倾注到这一个人身上。
de quo tibi homine haec spondeo non illo vetere verbo meo, quod cum ad te de Milone scripsissem, iure lusisti, sed more Romano, quo modo homines non inepti loquuntur, probiorem hominem, meliorem virum, pudentiorem esse neminem;
关于这个人,我向你保证——不用我以前的那句陈词滥调(当我写信给你谈到米罗时,你曾理所当然地拿它开玩笑),而是用罗马人的方式,即明智之人说话的方式——没有比他更正直的人,没有更优秀的人,没有更谦逊的人。
accedit etiam, quod familiam ducit in iure civili singulari memoria, summa scientia.
此外,他还凭借非凡的记忆力和卓越的才识在民法领域独占鳌头。
huic ego neque tribunatum neque praefecturam neque ullius benefici certum nomen peto, benevolentiam tuam et liberalitatem peto neque impedio quo minus, si tibi ita placuerit, etiam hisce eum ornes gloriolae insignibus;
我并不为他谋求军职或长官之职,也不谋求任何具体的恩惠名目,我谋求的是你的好意与慷慨。 如果这合乎你的心意,我也不阻碍你用这些微不足道的荣耀标志来装饰他。
totum denique hominem tibi ita trado, 'de manu,' ut aiunt, 'in manum' tuam istam et victoria et fide praestantem.
总之,我把这整个人交给你,“手递手地”交到你那在胜利和信义上都极为出众的手中,正如人们所说的那样。
simus enim putidiusculi, quamquam per te vix licet; verum, ut video, licebit.
让我们显得稍微有些烦人吧,尽管你几乎不容许如此;但据我所见,这将被容许。
cura ut valeas, et me, ut amas, ama.
保重身体,一如既往地爱我。