§7.30.1ego vero iam te nec hortor nec rogo ut domum redeas;
说真的,我现在既不劝你,也不求你回到家乡。
quin hinc ipse evolare cupio et aliquo pervenire, 'ubi nec Pelopidarum nomen nec facta audiam.
相反,我自己都渴望从这里飞走,去到一个“既听不到佩洛普斯家族的名字,也听不到他们事迹”的地方。
' incredibile est quam turpiter mihi facere videar, qui his rebus intersim.
真不敢相信,置身于这些事务中的我,看起来是多么可耻。
ne tu videris multo ante providisse quid impenderet, tum cum hinc profugisti.
你显然早就预见到了会有什么降临,就在你从这里逃走的时候。
quamquam haec etiam auditu acerba sunt, tamen audire tolerabilius est quam videre.
虽然这些事情听起来也很痛苦,但听着总比看着容易忍受。
in campo certe non fuisti, cum hora secunda comitiis quaestoriis institutis sella Q. Maximi, quem illi consulem esse dicebant, posita esset; quo mortuo nuntiato sella sublata est.
你当时肯定不在马尔斯广场,在第二小时,财务官选举已经开始,那个他们称之为执政官的Q. 马克西穆斯的椅子刚放好,宣布他死亡的消息传来后,椅子就被搬走了。
ille autem, qui comitiis tributis esset auspicatus, centuriata habuit, consulem hora septima renuntiavit, qui usque ad K. Ian. esset quae erant futurae mane postridie.
然而,那个为部族大会主持鸟占的人,却举行了百人队大会,并在第七小时宣布了一位执政官,此人将任职到翌日清晨的1月1日。
ita Caninio consule scito neminem prandisse.
因此,你要知道,在卡尼尼乌斯担任执政官期间,没有一个人吃过午饭。
nihil tamen eo consule mali factum est; fuit enim mirifica vigilantia, qui suo toto consulatu somnum non viderit.
不过,在他当政期间倒没有发生什么坏事;因为他有着令人惊叹的警惕性,在整个执政官任期内,他连觉都没睡过。
§7.30.2haec tibi ridicula videntur; non enim ades.
这些事在你看来很荒谬,因为你不在场。
quae si videres, lacrimas non teneres.
如果你亲眼看到,你肯定忍不住要落泪。
quid, si cetera scribam? sunt enim innumerabilia generis eiusdem;
要是我把其余的事情也写下来呢? 因为同类的事情数不胜数。
quae quidem ego non ferrem, nisi me in philosophiae portum contulissem et nisi haberem socium studiorum meorum Atticum nostrum.
如果我没有躲进哲学的港湾,如果我没有我们的阿提库斯作为我学问的伙伴,我确实是无法忍受的。
cuius quoniam proprium te esse scribis mancipio et nexo, meum autem usu et fructu, contentus isto sum.
既然你写道,你通过“所有权转移”和“债务担保”在所有权上属于他,而通过“使用”和“收益”在享用上属于我,我对这就很满意了。
id enim est cuiusque proprium, quo quisque fruitur atque utitur.
因为凡是每个人享用和使用的,才是他自己的财产。
sed haec alias pluribus.
但这些事以后再多谈。
§7.30.3Acilius, qui in Graeciam cum legionibus missus est, maximo meo beneficiost (bis enim est a me iudicio capitis rebus salvis defensus) et est homo non ingratus meque vehementer observat.
随军团被派往希腊的阿西里乌斯,欠了我极大的恩情(因为我曾两次在刑事审判中为他辩护,保全了他的生命和财产),他是一个懂感恩的人,而且非常敬重我。
ad eum de te diligentissime scripsi eamque epistulam cum hac epistula coniunxi.
我写了一封关于你的信,非常详尽,并把那封信和这封信系在一起。
quam ille quo modo acceperit et quid tibi pollicitus sit velim ad me scribas.
我希望你写信告诉我他是如何收信的,以及他向你承诺了什么。