§7.29.1S. V. B.;
如果你身体健康,那就很好。
sum enim xrh/sei me\n tuus, kth/sei de\ Attici nostri.
因为我在使用上是属于你的,而在所有上是属于我们的阿提库斯的。
ergo fructus est tuus, mancipium illius; quod quidem si inter senes comptionalis venale proscripserit, egerit non multum.
因此,收益是你的,奴隶是他的;如果他真的把这个奴隶混在廉价的老奴隶中挂牌出售,也赚不到多少钱。
at illa nostra praedicatio quanti est, nos, quod simus, quod habeamus, quod homines existimemur, id omne abs te habere! qua re, Cicero mi, persevera constanter nos conservare et Sulpici successori nos de meliore nota commenda, quo facilius tuis praeceptis obtemperare possimus teque ad ver libentes videre et nostra refigere deportareque tuto possimus.
但是,我们的那番宣称——我们之所是、我们之所有、我们被视为人,这一切全都归功于你——是多么有价值啊! 因此,我的西塞罗,请一如既往地保护我们,并以极好的推荐将我们引荐给苏尔皮基乌斯的继承人,这样我们就能更容易地服从你的教导,在春天乐意与你相见,并安全地拆卸并运走我们的财产。
§7.29.2sed, amice magne, noli hanc epistulam Attico ostendere.
但是,伟大的朋友,不要把这封信给阿提库斯看。
Sine eum errare et putare me virum bonum esse nec solere duo parietes de eadem fidelia dealbare.
让他继续误会,以为我是一个诚实的人,并且不习惯用同一个桶刷两面墙。
ergo, patrone mi, bene vale Tironemque meum saluta nostris verbis.
因此,我的庇护人,祝你安好,并替我向我的提罗问好。
data a. d. iiii K. Nov.
于十月二十九日寄出。