§7.22.1inluseras heri inter scyphos, quod dixeram controversiam esse, possetne heres, quod furtum antea factum esset, furti recte agere.
昨天在酒席间,你嘲笑了我,因为我曾说“继承人对于此前发生的盗窃,能否正当地提起盗窃之诉”是一个争论点。
itaque etsi domum bene potus seroque redieram, tamen id caput, ubi haec controversia est, notavi et descriptum tibi misi, ut scires id, quod tu neminem sensisse dicebas, Sex. Aelium, M'. Manilium, M. Brutum sensisse.
因此,尽管我回家时已经喝得烂醉并且很晚了,但我还是把有这个争论点的那个章节做了标记,并把抄件寄给了你,好让你知道,塞克斯图斯·埃利乌斯、马尼乌斯·马尼里乌斯、马尔库斯·布鲁图斯都持有你曾说“没有任何人持有”的那种观点。
ego tamen Scaevolae et Testae adsentior.
不过,我还是赞同斯考沃拉和泰斯塔的意见。