§7.21.1Sili causam te docui.
我已经把西利乌斯的案子向你解释过了。
is postea fuit apud me.
他后来到我这里来。
Cum ei dicerem tibi videri sponsionem illam nos sine periculo facere posse, 'SI BONORVM TVRPILIAE POSSESSIONEM Q. CAEPIO PRAETOR EX EDICTO SVO MIHI DEDIT,' negare aiebat Servium tabulas testamenti esse eas, quas instituisset is qui factionem testamenti non habuerit; hoc idem Ofilium dicere;
当我对他提及,在你看来,我们能够毫无危险地进行那项宣誓保证,即“如果裁判官奎因图斯·凯皮奥根据其告示,将图尔皮利亚的财产占有权判给了我”,他说,塞尔维乌斯否定了那些由没有遗言制定权的人所制定的书板是遗言书;并说奥菲利乌斯也是这么说的。
tecum se locutum negabat meque rogavit ut se et causam suam tibi commendarem.
他否认曾与你谈过话,并请求我将他及其案子向你引荐。
nec vir melior, mi Testa, nec mihi amicior P. Silio quisquam est, te tamen excepto.
我的泰斯塔,没有比普布利乌斯·西利乌斯更好的人,也没有人对我比他更亲近,当然,你除外。
gratissimum mihi igitur feceris si ad eum ultro veneris eique pollicitus eris, sed, si me amas, quam primum.
因此,如果你能主动去找他,并向他做出承诺,你将帮了我一个大忙;但是,如果你爱我,请务必尽快。
hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.
这件事我再三恳切地请求你。