§7.20.1amabilior mihi Velia fuit, quod te ab ea sensi amari.
韦利亚对我来说更加可爱,是因为我感受到你被她所爱。
sed quid ego dicam 'te,' quem quis non amat? rufio medius fidius tuus ita desiderabatur ut si esset unus e nobis.
但既然谁人不爱你,我又何必单说“你”呢? 说真的,你们家的鲁菲奥是如此令人想念,仿佛他也是我们之中的一员。
sed te ego non reprehendo qui illum ad aedificationem tuam traduxeris.
但我并不责怪你为了你的房屋建造而把它带走。
quamquam enim Velia non est vilior quam Lupercal, tamen istuc malo quam haec omnia.
因为虽然韦利亚并不比鲁佩尔卡尔逊色,但我更喜欢你那里的生活,胜过这一切。
tu si me audies, quem soles, has paternas possessiones tenebis (nescio quid enim Velienses verebantur) neque Haletem, nobilem amnem, relinques nec Papirianam domum deseres; quamquam illa quidem habet lotum, a quo etiam advenae teneri solent; quem tamen si excideris, multum prospexeris.
你若像平时那样听我的话,就会保留这些祖传的财产(因为我不知道韦利亚人在担心什么),既不离开著名的哈莱斯河,也不遗弃巴皮里乌斯府邸;尽管那所宅子里确实有一棵莲花树,连外乡人也常被它吸引而驻足;但如果你把它砍掉,你将会大大改善视野。
§7.20.2sed in primis opportunum videtur, his praesertim temporibus, habere perfugium primum eorum urbem quibus carus sis, deinde tuam domum tuosque agros, eaque remoto, salubri, amoeno loco; idque etiam mea interesse, mi Trebati, arbitror.
不过,特别是在这个时期,最合适的似乎是首先在那些爱你的人的城市里,其次在你自己的住宅和农田里拥有一个避难所,而且那是在一个偏僻、健康、宜人的地方;我的特雷巴蒂乌斯,我认为这也符合我的利益。
sed valebis meaque negotia videbis meque dis iuvantibus ante brumam exspectabis.
祝你安好,帮我照料事务,并在神明的保佑下,在冬至前等我回去。
§7.20.3ego a Sex. Fadio, Niconis discipulo, librum abstuli *ni/kwnos peri\ *polufagi/as.
我从尼孔的弟子塞克斯图斯·法迪乌斯那里拿走了一本书,即尼孔的《论大食》。
O medicum suavem meque docilem ad hanc disciplinam! sed Bassus noster me de hoc libro celavit, te quidem non videtur.
哦,多么讨人喜欢的医生,而我又是多么善于学习这门学问啊! 但我们的巴苏斯却对我隐瞒了这本书,看来对你倒是没有。
ventus increbrescit.
风势变强了。
cura ut valeas.
保重身体。
xiii K. Sext. Velia.
七月二十日,于韦利亚。