§7.19.1vide quanti apud me sis; etsi iure id quidem; non enim te amore vinco.
看一看你在我心中有多么重要;不过这确实是理所当然的,因为我在爱意上并没有超越你。
verum tamen quod praesenti tibi prope subnegaram, non tribueram certe id absenti debere non potui.
然而,当你还在身边时我几乎予以婉拒、确实未曾给予你的东西,如今在你离开后,我却不能不履行这一债务。
itaque ut primum Velia navigare coepi, institui Topica Aristotelea conscribere ab ipsa urbe commonitus amantissima tui.
因此,我一从韦利亚启航,就在那个极其钟爱你的城市本身的促使下,着手撰写亚里士多德的《论题篇》普及本。
Eum librum tibi misi Regio, scriptum quam planissime res illa scribi potuit.
我从雷吉乌姆把这本书寄给你,写得尽可能通俗易懂,正如该主题所能达到的最清晰程度。
sin tibi quaedam videbuntur obscuriora, cogitare debebis nullam artem litteris sine interprete et sine aliqua exercitatione percipi posse.
但是,如果有些地方对你来说显得有些晦涩,你必须想到,任何一门学问,若无讲解者,若无某种实践,都无法单凭书籍而习得。
non longe abieris; num ius civile vestrum ex libris cognosci potest? qui quamquam plurimi sunt, doctorem tamen usumque desiderant.
你无需去远处寻找例子;你们法律家的市民法难道能只从书本中学会吗? 虽然这类书籍极多,但它们仍然需要导师和实际应用。
quamquam, tu, si attente leges, si saepius, per te omnia consequere ut certe intellegas; ut vero etiam ipsi tibi loci proposita quaestione occurrant exercitatione consequere;
不过,你若仔细阅读,并反复阅读,你自会掌握一切,从而确实理解它;然而,若要使论题本身在提出问题时就能浮现在你的脑海中,这需要通过实践才能达到。
in qua quidem nos te continebimus, si et salvi redierimus et salva ista offenderimus.
如果我们不仅平安归来,而且发现你那里的局势也平安无事,我确实会在这种实践中引导你。
v K. Sextil. Regio.
七月二十八日,于雷吉乌姆。