Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §7.18.1-7.18.4

赞赏特雷巴提乌斯的决心并承诺再次推荐

第 140 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗回复了特雷巴提乌斯同时寄来的几封信,赞扬他对军务的坚定态度,并幽默地调侃他使用重写纸等近况,同时保证会适时再次向凯撒和巴尔布斯推荐他。

§7.18.1accepi a te aliquot epistulas uno tempore, quas tu diversis temporibus dederas.
我一次收到了你的几封信,是你在不同时间寄出的。
in quibus me cetera delectarunt significabant enim te istam militiam iam firmo animo ferre et esse fortem virum et constantem;
在这些信中,其他方面都让我高兴,因为它们表明你现在正以坚定的信心承受着那份军务,并且是一个勇敢而坚定的人。
quae ego paulisper in te ita desideravi non imbecillitate animi tui sed magis ut desiderio nostri te aestuare putarem.
我曾在你身上暂时没有看到这些品质,这不是因为你内心的软弱,而是因为我认为你正因思念我们而焦灼。
qua re perge, ut coepisti; forti animo istam tolera militiam.
因此,继续你已经开始的道路吧;以坚强的斗志忍受那份军务。
multa, mihi crede, adsequere; ego enim renovabo commendationem, sed tempore.
相信我,你会收获颇丰;因为我会重新向他推荐你,但要在合适的时机。
sic habeto, non tibi maiori esse curae ut iste tuus a me discessus quam fructuosissimus tibi sit, quam mihi.
请确信这一点:你离开我这件事能为你带来尽可能丰硕的成果,这不仅是你最关心的,也是我最关心的。
itaque quoniam vestrae cautiones infirmae sunt,. Graeculam tibi misi cautionem chirographi mei.
因此,既然你们的法律保证并不可靠,[……]我给你寄去了一份我自己手写的小小希腊式保证书。
tu me velim de ratione Gallici belli certiorem facias; ego enim ignavissimo cuique maximam fidem habeo.
我希望你能让我了解高卢战争的进展;因为我对那些最胆小的人反而抱有最大的信任。
§7.18.2sed ut ad epistulas tuas redeam, cetera belle; illud miror: quis solet eodem exemplo pluris dare, qui sua manu scribit? nam quod in palimpsesto, laudo equidem parsimoniam;
不过,回到你的来信,其他方面都很好;但有一点让我觉得奇怪:一个亲手写信的人,怎么会习惯把同一封信抄写好几份寄出呢?
sed miror quid in illa chartula fuerit quod delere malueris quam non haec scribere nisi forte tuas formulas; non enim puto te meas epistulas delere ut reponas tuas.
至于写在重写纸上,我当然赞赏你的节俭;但我很好奇那张小纸片上原来写了什么,以至于你宁愿擦掉它也不愿不写这些话,除非那碰巧是你的法律公式;因为我不认为你会擦掉我的信来写你自己的信。
an hoc significas, nihil fieri, frigere te, ne chartam quidem tibi suppeditare? iam ista tua culpa est, qui verecundiam tecum extuleris et non hic nobiscum reliqueris.
或者你的意思是,那里什么也没发生,你受尽冷遇,甚至连纸张都不给你供应? 这已经是你的错了,因为你把羞耻心随身带走了,却没有把它留在我们这里。
§7.18.3ego te Balbo, cum ad vos proficiscetur, more Romano commendabo.
当巴尔布斯出发去你们那里时,我会按照罗马人的方式向他推荐你。
tu si intervallum longius erit mearum litterarum ne sis admiratus; eram enim afuturus mense Aprili.
如果我的信件间隔时间较长,请不要感到惊讶;因为我将在四月份外出。
has litteras scripsi in Pomptino, cum ad villam M. Aemili Philemonis devertissem, ex qua iam audieram fremitum clientium meorum, quos quidem tu mihi conciliasti; nam Ulubris honoris mei causa vim maximam ranunculorum se commosse constabat.
这封信是我在蓬普蒂努斯地区写的,当时我顺道拜访了马尔库斯·埃米利乌斯·菲莱蒙的别墅,从那里我已经听到了我的被保护人们的嘈杂声,而这正是你为我争取的;因为显而易见,在乌卢布拉埃,为了向我表示敬意,极多的小青蛙都活动了起来。
cura ut valeas.
祝你身体健康。
VI id. April. de Pomptino.
四月八日,写于蓬普蒂努斯。
§7.18.4epistulam tuam, quam accepi ab L. Arruntio, conscidi innocentem; nihil enim habebat quod non vel in contione recte legi posset.
你那封我从卢基乌斯·阿尔恩提乌斯那里收到的信,尽管它是无辜的,我还是把它撕碎了;因为里面没有任何不能在公民大会上公开宣读的内容。
sed et Arruntius ita te mandasse aiebat et tu adscripseras.
但阿尔恩提乌斯说你曾这样交代过,而且你自己也在信末附笔写了。
verum illud esto; nihil te ad me postea scripsisse demiror, praesertim tam novis rebus.
不过,随它去吧;我奇怪你之后没有给我写任何信,特别是在局势如此新颖的情况下。

词汇与语法注释

  1. 7.18.1desiderio nostri — 代词 nostri(nos 的属格)在此用作宾格性属格(objective genitive),意为“对我们(西塞罗或留守罗马的人)的思念”。
  2. 7.18.1non tibi maiori esse curae ... quam mihi — 其中 curae 是双与格构件中的谓语性与格(predicative dative),起目的或结果作用,而主语是整个 ut 从句(ut iste tuus ... sit)。tibi 和 mihi 是关系与格。整句构成对比结构:“使你的离去尽可能多地为你带来成果这一考量,对我来说(mihi)比对你来说(tibi)更是一件大事。”
  3. 7.18.2qui verecundiam tecum extuleris — 由关系代词 qui 引导的关系从句中的动词使用了完成时虚拟式(extuleris 以及随后的 reliqueris),用以表示主句判定(ista tua culpa est)的原因或理由(相当于 quippe qui 句式)。
  4. 7.18.4innocentem — 与前述宾语 epistulam 一致的形容词。在此用作谓语性形容词,表示让步或状况,意为“尽管那是一封无辜的(即本不该被撕毁的)信”。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §7.18.1-7.18.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:7.18.1-7.18.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。