§7.17.1ex tuis litteris et Quinto fratri gratias egi et te aliquando conlaudare possum, quod iam videris certa aliqua in sententia constitisse.
从你的来信中,我不仅向我的弟弟奎因图斯表达了谢意,而且终于能够赞扬你了,因为你现在似乎已经下定了一些明确的决心。
nam primorum mensum litteris tuis vehementer commovebar, quod mihi interdum (pace tua dixerim) levis in urbis urbanitatisque desiderio, interdum piger, interdum timidus in labore militari, saepe autem etiam, quod a te alienissimum est, subimpudens videbare.
因为在最初的几个月里,你的来信曾让我极度不安,因为在我看来,你有时(恕我直言)因渴望城市及城市生活而显得有些浮躁,有时显得懒散,有时在军事劳苦中显得胆怯,而且常常甚至显得有些厚颜无耻——这与你的性格是最不相符的。
tamquam enim syngrapham ad imperatorem non epistulam attulisses, sic pecunia ablata domum redire properabas, nec tibi in mentem veniebat eos ipsos qui cum syngraphis venissent Alexandream nummum adhuc nullum auferre potuisse.
你就像给将军带去的是一张借据而不是一封信似的,一旦拿到了钱就急于赶回家,你根本没有想到,那些带着借据去亚历山大的人,至今连一枚硬币也没能带走。
§7.17.2ego si mei commodi rationem ducerem, te mecum esse maxime vellem; non enim mediocri adficiebar vel voluptate ex consuetudine nostra vel utilitate ex consilio atque opera tua;
如果我只考虑我自己的便利,我最希望你和我在一起;因为从我们平日的交往中我获得了不小的快乐,从你的建议和协助中也得到了不小的益处。
sed cum te ex adulescentia tua in amicitiam et fidem meam contulisses; semper te non modo tuendum mihi sed etiam augendum atque ornandum putavi.
但是,既然你从年轻时起就托身于我的友谊和保护之下,我始终认为我不仅应当保护你,还应当提拔你、使你获得尊荣。
itaque quoad opinatus sum me in provinciam exiturum, quae ad te ultro detulerim meminisse te credo.
因此,只要我还认为我会前往属州,我相信你还记得我曾主动向你提出过什么。
postea quam ea mutata ratio est, cum viderem me a Caesare honorificentissime tractari et unice diligi hominisque liberalitatem incredibilem et singularem fidem nossem, sic ei te commendavi et tradidi, ut gravissime diligentissimeque potui.
在此之后,这一计划发生了改变,当我看到自己受到凯撒极其尊荣的对待和独特的宠爱,并且了解到这个人令人难以置信的慷慨和非凡的信义时,我便以我所能做到的最庄重、最细致的方式,将你推荐并委托给了他。
quod ille ita et accepit et mihi saepe litteris significavit et tibi et verbis et re ostendit mea commendatione sese valde esse commotum.
他也以同样的方式接受了,并在信中多次向我表明,并且通过言语和行动向你证明,我的推荐极大地打动了他。
hunc tu virum nactus, si me aut sapere aliquid aut velle tua causa putas, ne dimiseris et, si quae te forte res aliquando offenderit, cum ille aut occupatione aut difficultate tardior tibi erit visus, perferto et ultima exspectato; quae ego tibi iucunda et honesta praestabo.
既然你遇到了这样的人,如果你认为我有些智慧或者为你的利益着想,就不要放走他;如果有时有什么事碰巧冒犯了你,当他因忙碌或困难而对你显得有些冷淡或迟缓时,请务必忍耐并等待最终的结果,我保证这结果对你来说将是愉快和体面的。
§7.17.3pluribus te hortari non debeo; tantum moneo, neque amicitiae confirmandae clarissimi ac liberalissimi viri neque uberioris provinciae neque aetatis magis idoneum tempus, si hoc amiseris, te esse ullum umquam reperturum.
我不该再长篇大论地劝勉你;我只是提醒你,如果你失去了这次机会,你将永远找不到任何更适合的时期,无论是在巩固一位极具声望和慷慨之人的友谊方面,还是为了获得更富庶的属州,抑或是对于你的年龄而言。
'hoc,' quem ad modum vos scribere soletis in vestris libris, 'idem Q. Cornelio videbatur.
“对此,”正如你们习惯在你们的法律书中写道的那样,“同样的观点亦为奎因图斯·科尔内利乌斯所持有。
' in Britanniam te profectum non esse gaudeo, quod et labore caruisti et ego te de rebus illis non audiam.
”我很高兴你没有出发去不列颠,因为你既免于劳苦,我也不会从你那里听到关于那些事的抱怨。
Ubi sis hibernaturus et qua spe aut condicione perscribas ad me velim.
我希望你能写信详细告诉我你打算在哪里过冬,以及抱着怎样的希望或处于怎样的境遇。