§7.16.1in 'Equo Troiano' scis esse in extremo 'sero sapiunt.
你知道在《特洛伊木马》的结尾有这样的话:“他们聪明得太迟了。
' tu tamen, mi vetule, non sero.
”然而你,我的老朋友,并没有太迟。
primas illas rabiosulas sat fatuas dedisti; deinde quod in Britannia non nimis filoqe/wron te praebuisti, plane non reprehendo.
你最初扮演了那些有点疯狂、相当愚蠢的角色;接着,至于你在不列颠没有表现得过于好奇,我完全不责怪你。
nunc vero in hibernis iniectus mihi videris itaque te commovere non curas.
不过现在,你似乎已经在冬营中安顿了下来,因此你根本不想动弹。
"
Usquequaque sapere oportet; id erit telum acerrimum.
“处处都应当明智;那将是最犀利的武器。
" §7.16.2ego si foris cenitarem, Cn. Octavio, familiari tuo, non defuissem; cui tamen dixi, cum me aliquotiens invitaret: 'oro te, quis tu es?' sed me hercules extra iocum homo bellus est; vellem eum tecum abduxisses.
” 如果我有经常在外就餐的习惯,我肯定不会拒绝你的朋友格奈乌斯·奥克塔维乌斯;不过,当他数次邀请我时,我却对他说:“请问,你到底是哪位? ”但说实在的,撇开玩笑不谈,他真是个讨人喜欢的人;我真希望你当时把他一起带走了。
§7.16.3quid agatis et ecquid in Italiam venturi sitis hac hieme fac plane sciam.
你们近况如何,以及今年冬天是否打算回意大利,请务必让我清楚知道。
Balbus mihi confirmavit te divitem futurum.
巴尔布斯向我保证你会变得富有。
id utrum Romano more locutus sit, bene nummatum te futurum, an quo modo Stoici dicunt, omnis esse divites qui caelo et terra frui possint, postea videbo.
他这么说是按罗马人的习惯,指你会腰缠万贯,还是像斯多亚学派所说,凡是能享受天地的人都是富有的,我以后再看。
qui istinc veniunt, superbiam tuam accusant, quod negent te percontantibus respondere.
从你那里来的人都谴责你的傲慢,说你不对那些向你请教的人做出答复。
sed tamen est quod gaudeas; constat enim inter omnis neminem te uno Samarobrivae iuris peritiorem esse.
然而,你还是有理由高兴的;因为大家公认,在萨马罗布里瓦,没有一个人比你更精通法律了。