§7.15.1quam sint morosi qui amant, vel ex hoc intellegi potest: moleste ferebam antea te invitum istic esse; pungit me rursus, quod scribis esse te istic libenter.
恋爱中的人是多么挑剔,甚至从这件事中就可以看出来:以前你违心地留在那儿,我感到很难过;现在,你写信说你乐意留在那儿,这又让我心里一阵刺痛。
neque enim mea commendatione te non delectari facile patiebar et nunc angor quicquam tibi sine me esse iucundum.
因为我过去无法轻易容忍你不因我的推荐而感到快乐,而现在我又为你没有我陪伴也能感到快乐而感到痛苦。
§7.15.2sed hoc tamen malo ferre nos desiderium quam te non ea quae spero consequi.
不过,我宁愿我们承受这份思念之苦,也不愿你没有得到我所期望你得到的东西。
quom vero in C. Mati, suavissimi doctissimique hominis, familiaritatem venisti, non dici potest quam valde gaudeam.
然而,既然你已经与盖乌斯·马提乌斯这位最温和、最有学问的人结下了深厚的友谊,我简直无法言表我有多么高兴。
qui fac ut te quam maxime diligat.
至于他,你要设法让他尽可能地喜爱你。
mihi crede, nihil ex ista provincia potes quod iucundius sit deportare.
相信我,你从那个属州能带回来的,没有比这更令人愉悦的收获了。
cura ut valeas.
保重身体。