§7.13.1adeone me iniustum esse existimasti ut tibi irascerer, quod parum mihi constans et nimium cupidus decedendi viderere, ob eamque causam me arbitrarere litteras ad te iam diu non misisse? mihi perturbatio animi tui, quam primis litteris perspiciebam, molestiam attulit; neque alia ulla fuit causa intermissionis epistularum, nisi quod ubi esses plane nesciebam.
你难道认为我是如此不公,以至于会生你的气吗? 就因为在我看来你不够坚定且太急于离开,而你就因为这个原因,认为我很久没有给你写信了吗? 你内心的焦虑——我从你最初的信中就已看透——带给了我痛苦;而我中断写信,除了我完全不知道你在哪里之外,再没有其他任何原因。
hic tu me etiam insimulas nec satisfactionem meam accipis? audi, Testa mi: utrum superbiorem te pecunia facit, an quod te imperator consulit? moriar ni, quae tua gloria est, puto te malle a Caesare consuli quam inaurari.
在这件事上,你甚至还在指责我,而不接受我的解释吗? 听着,我的泰斯塔:是金钱让你变得更加傲慢,还是因为将军向你咨询? 如果不是我认为你宁愿被凯撒咨询,也不愿被镀金——这也是你的荣耀——那我就去死。
si vero utrumque est, quis te feret praeter me, qui omnia ferre possum?
但如果确实两者兼有,除了能够容忍一切的我,谁还能容忍你呢?
§7.13.2sed ut ad rem redeam, te istic invitum non esse vehementer gaudeo et, ut illud erat molestum, sic hoc est iucundum.
但回到正题,我非常高兴你在那里并非不情愿,正如那件事令人痛苦,这件事同样令人愉快。
tantum metuo ne artificium tuum tibi parum prosit; nam, ut audio, istic
"
non ex iure manum consertum, sed magis ferro
rem repetunt,
"
et tu soles ad vim faciundam adhiberi, neque est quod illam exceptionem in interdicto pertimescas: 'QVOD TV PRIOR vi HOMINIBVS ARMATIS NON VENERIS'; scio enim te non esse procacem in lacessendo.
我只是担心你的专业技能对你没什么用处;因为,我听说,在你们那里,人们 “不按法律携手争夺,而是更多用铁器来索回财产,” 而且你经常被请去执行暴力,不过你也没有理由害怕跨出诉讼中那条例外条款:“除非你首先带着武装人员使用暴力前来”;因为我知道你在挑衅时并不好斗。
sed ut ego quoque te aliquid admoneam de vestris cautionibus, Treviros vites censeo.
但是,为了我也能就你们的防范措施向你提出一些建议,我认为你应当避开特雷维里人。
audio capitalis esse; mallem 'aere, argento, auro' essent.
我听说他们是致命的;我更希望他们是“铜、银、金”。
sed alias iocabimur.
但我们改日再开玩笑。
tu ad me de istis rebus omnibus scribas velim quam diligentissime.
我希望你尽可能详细地把关于这一切的事情写信告诉我。
D. IIII non. Mart
三月四日寄。