§7.12.1mirabar quid esset, quod tu mihi litteras mittere intermisisses: indicavit mihi Pansa meus Epicureum te esse factum.
我过去一直纳闷,你为什么停止给我写信:我的朋友潘萨向我透露,你已经变成了一个伊壁鸠鲁主义者。
O castra praeclara! quid tu fecisses, si te Tarentum et non Samarobrivam misissem? iam tum mihi non placebas, cum idem tuebare quod †Zeius, familiaris meus.
哦,多么出色的军营啊! 如果我把你派往塔兰托,而不是萨马罗布里瓦,你会做出什么事来呢? 甚至在那个时候,当你支持与我的密友泽尤斯相同的观点时,我就已经不满意你了。
§7.12.2sed quonam modo ius civile defendes, cum omnia tua causa facias, non civium? Ubi porro illa erit formula fiduciae: 'VT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET? †quis enim est, qui facit nihil nisi sua causa? quod ius statues 'COMMVNI DIVIDVNDO,' quom commune nihil possit esse apud eos, qui omnia voluptate sua metiuntur? quo modo autem tibi placebit 'IOVEM LAPIDEM IVRARE,' cum scias Iovem iratum esse nemini posse? quid fiet porro populo Ulubrano, si tu statueris politeu/esqai non oportere? qua re si plane a nobis deficis, moleste fero, sin Pansae adsentari commodumst, ignosco;
但是,既然你做一切事情都是为了你自己的利益,而不是为了公民的利益,你究竟要如何捍卫公民法呢? 此外,那条关于信托的公式“如善人之间应当诚实行为”又将置于何地? 因为如果除了为自己之外什么都不做,这样的人里又有谁[能称得上是善人]呢? 当那些用自己的快乐来衡量一切的人之间不可能有任何共同财产时,你又将为“分割共同财产”确立什么法律? 而且,既然你知道朱庇特不可能对任何人发怒,你又怎么会乐意“指石发誓(以朱庇特·拉皮斯之名起誓)”呢? 此外,如果你认定 politeu/esqai(参与政治)是不应当的,那么乌鲁布莱的居民又将如何呢? 因此,如果你完全背叛了我们,我会感到难过;但如果是为了顺从潘萨而图个方便,我可以原谅你。
modo scribe aliquando ad nos quid agas et a nobis quid fieri aut curari velis.
只要你偶尔写信告诉我们你近况如何,以及你希望我们为你做什么或照料什么。