Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §7.11.1-7.11.3

罗马的空位期与关于去留的建议

第 133 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗提到了罗马的政治混乱(空位期),并询问特雷巴蒂乌斯与恺撒相处的近况,建议他若有实益就坚持留下,若无成果则尽早返回罗马。

§7.11.1Nisi ante Roma profectus esses, nunc eam certe relinqueres; quis enim tot interregnis iure consultum desiderat? ego omnibus, unde petitur, hoc consili dederim, ut a singulis interregibus binas advocationes postulent.
如果你事先没有离开罗马,现在你肯定也会离开它了;因为在这么多空位期中,谁还会需要法律家呢? 我会给所有被起诉的人提出这样的建议:让他们向每一位临时执政官要求两次延期。
satisne tibi videor abs te ius civile didicisse?
你觉得我已经从你那里学到了足够的公民法了吗?
§7.11.2sed heus tu! quid agis? ecquid fit? video enim te iam iocari per litteras haec signa meliora sunt quam in meo Tusculano.
但是,嘿,你! 你近来如何? 有什么进展吗? 因为我看到你现在已经在信中开玩笑了;这些迹象比你在我的图斯库鲁姆别墅时要好。
sed quid sit scire cupio.
但我很想知道那是怎么回事。
consuli quidem te a Caesare scribis; sed ego tibi ab illo consuli mallem.
你确实写道恺撒向你咨询;但我更希望他为你着想(关照你的利益)。
quod si aut fit aut futurum putas, perfer istam militiam et permane; ego enim desiderium tui spe tuorum commodorum consolabor;
但如果这正在发生,或者你认为将会发生,那就忍受那份军务并坚持下去;因为我会用对你获益的期盼来抚慰对你的思念。
sin autem ista sunt inaniora, recipe te ad nos.
但如果那些事情比较空虚,就回到我们这里来吧。
nam aut erit hic aliquid aliquando aut, si minus, una me hercule conlocutio nostra pluris erit quam omnes Samarobrivae.
因为这里迟早会有所收获,否则,对天发誓,我们仅一次的交谈也会比整个萨马罗布里瓦更有价值。
denique, si cito te rettuleris, sermo nullus erit; si diutius frustra afueris, non modo Laberium sed etiam sodalem nostrum Valerium pertimesco; mira enim persona induci potest Britannici iure consulti.
总之,如果你早点回来,就不会有闲言碎语;如果你平白无故在外待得太久,我不仅担心拉贝里乌斯,还担心我们的同伴瓦莱里乌斯;因为一个“不列颠法律家”的奇特角色可能会被搬上舞台。
§7.11.3haec ego non rideo, quamvis tu rideas, sed de re severissima tecum, ut soleo, iocor.
我并不能嘲笑这些,尽管你可能会笑,而是像往常一样,就极严肃的事情与你开玩笑。
remoto ioco tibi hoc amicissimo animo praecipio, ut, si istic mea commendatione tuam dignitatem obtinebis, perferas nostri desiderium, honestatem et facultates tuas augeas, sin autem ista frigebunt, recipias te ad nos.
言归正传,我以最友好的心情劝告你:如果你能在那里凭借我的推荐维持你的体面,就请忍耐对我们的思念,增加你的荣誉和资产;但如果那些事情冷清无望,就回到我们这里来。
omnia tamen quae vis et tua virtute profecto et nostro summo erga te studio consequere.
然而,你所希望的一切,凭你自己的才能以及我对你最大的热忱,必定都能实现。

词汇与语法注释

  1. §7.11.1hoc consili — 指示代词中性单数宾格 `hoc` 与名词 `consilium` 的属格单数 `consili` 的结合,构成部分属格(partitive genitive),意为“这样的建议”。
  2. §7.11.1dederim — 动词 `do`(给予)的虚拟式完成时主动语态第一人称单数。在此作潜在虚拟式(potential subjunctive),表示委婉的断定或建议(“我愿意给予”)。
  3. §7.11.2consuli quidem te a Caesare scribis; sed ego tibi ab illo consuli mallem — 利用动词 `consulo` 的不同格支配进行的双关语。前半句 `consuli te`(带宾格)是“向某人咨询”的被动语态(你被恺撒咨询);后半句 `tibi consuli`(带与格)则是无人称被动语态,意为“为某人的利益着想/提供关照”(你的利益被他所关照)。`mallem` 为虚拟式未完成时,表示目前难以实现的愿望。
  4. §7.11.2pluris — 形容词 `plus` 的属格单数中性形式。在此作为表示价值的属格(genitive of value)与动词 `erit` 连用,意为“更有价值”。
  5. §7.11.3remoto ioco — 由名词 `iocus`(玩笑)和动词 `removeo`(移开)的完成分词 `remoto` 构成的独立夺格(ablative absolute)结构,意为“放下玩笑”、“言归正传”。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §7.11.1-7.11.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:7.11.1-7.11.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。