§7.10.1legi tuas litteras ex quibus intellexi te Caesari nostro valde iure consultum videri.
我读了你的来信,从中得知在我们亲爱的恺撒眼中,你显得非常精通法律。
est quod gaudeas te in ista loca venisse, ubi aliquid sapere viderere.
你应当感到高兴,因为你来到了那片土地,在那里你似乎还懂得一些东西。
quod si in Britanniam quoque profectus esses, profecto nemo in illa tanta insula peritior te fuisset.
但如果你也动身去了不列颠,那么在那座如此巨大的岛屿上,必定没有人会比你更有经验了。
verum tamen (rideamus licet; sum enim a te invitatus) subinvideo tibi ultro etiam accersitum ab eo, ad quem ceteri non propter superbiam eius sed propter occupationem aspirare non possunt.
然而(我们尽管笑吧,因为是你邀请我这样做的),我还是有些嫉妒你,因为你居然主动被他召见,而其他人因为他不是出于傲慢而是出于忙碌,连接近他都办不到。
§7.10.2sed tu in ista epistula nihil mihi scripsisti de tuis rebus, quae me hercule mihi non minori curae sunt quam meae.
但是,你在那封信里没有向我提起你的近况,而对天发誓,我对你的事情的关心不亚于对我自己的。
valde metuo ne frigeas in hibernis.
我非常担心你在冬营里会受冻。
quam ob rem camino luculento utendum censeo (idem Mucio et Manilio placebat), praesertim qui sagis non abundares.
因此,我认为你应当使用一个明亮的火炉(穆基乌斯和马尼利乌斯也赞同这一点),特别是你并没有充足的军用斗篷。
quamquam vos nunc istic satis calere audio; quo quidem nuntio valde me hercule de te timueram.
虽然我听说你们现在在那边挺热乎的;听到这个消息,对天发誓,我确实曾为你大为担心。
sed tu in re militari multo es cautior quam in advocationibus, qui neque in Oceano natare volueris studiosissimus homo natandi neque spectare essedarios, quem antea ne andabata quidem defraudare poteramus.
但在军事上你比在法庭辩护中要谨慎得多,因为你这个极度热爱游泳的人,既不想在大洋里游泳,也不想去观看战车兵,而以前我们甚至连一场戴眼罩的角斗士比赛都无法让你错过。
sed iam satis iocati sumus.
不过现在我们已经开够玩笑了。
§7.10.3ego de te ad Caesarem quam diligenter scripserim, tute scis, quam saepe, ego;
关于你的事,我给恺撒写信写得有多勤勉,你自知道;写得有多频繁,我自知。
sed me hercule iam intermiseram, ne viderer liberalissimi hominis meique amantissimi voluntati erga me diffidere.
但对天发誓,我先前已经暂停了,以免显得对一位对我极为慷慨且深爱着我的人的好意产生怀疑。
sed tamen iis litteris, quas proxime dedi, putavi esse hominem commonendum.
不过,在我最近寄出的一封信中,我认为还是应当提醒他一下。
id feci; quid profecerim, facias me velim certiorem et simul de toto statu tuo consiliisque omnibus; scire enim cupio quid agas, quid exspectes, quam longum istum tuum discessum a nobis futurum putes.
我这么做了;至于取得了什么成效,我希望你能让我知道,同时告诉我你的整个状况和所有的计划;因为我想知道你在做什么,你在期待什么,你认为你离开我们的这段日子还会持续多久。
§7.10.4sic enim tibi persuadeas velim, unum mihi esse solacium qua re facilius possim pati te esse sine nobis, si tibi esse id emolumento sciam; sin autem id non est, nihil duobus nobis est 'stultius, me, qui te non Romam attraham, te, qui non huc advoles.
因为我希望你这样确信:我唯一的安慰,能让我更容易忍受你不在我们身边的,就是知道这能给你带来利益;但如果并非如此,就没有比我们两个更愚蠢的了——我没有把你拉回罗马,你也没有飞奔到这里来。
una me hercule nostra vel severa vel iocosa congressio pluris erit quam non modo hostes, sed etiam fratres nostri Haedui.
对天发誓,我们之间仅一次的相聚,无论是严肃的还是开玩笑的,都会比不仅是敌人,甚至比我们那被称为“兄弟”的埃杜伊人还要有价值。
qua re omnibus de rebus fac ut quam primum sciam.
因此,务必让我尽早知道所有事情。
"
aut consolando aut consilio aut re iuvero.
“无论通过安慰、建议还是实际行动,我都会帮助你。
"
”