§7.1.1si te dolor aliqui corporis aut infirmitas valetudinis tuae tenuit quo minus ad ludos venires, fortunae magis tribuo quam sapientiae tuae; sin haec, quae ceteri mirantur, contemnenda duxisti et, cum per valetudinem posses, venire tamen noluisti, utrumque laetor, et sine dolore corporis te fuisse et animo valuisse, cum ea, quae sine causa mirantur alii, neglexeris, modo ut tibi constiterit fructus oti tui; quo quidem tibi perfrui mirifice licuit, cum esses in ista amoenitate paene solus relictus.
如果是某种身体上的病痛或健康状况的不佳阻止了你来观看竞技会,我更多地将其归因于运气,而非你的智慧;但如果你认为这些其他人所惊叹的事物是值得鄙视的,而且虽然在健康状况上允许,却依然不想来,那么这两点我都感到高兴:一是以你免受身体痛楚,二是你在精神上是健全的,因为你忽视了他人无故赞叹的事物,只要你的闲暇之乐对你而言确实得到了保证;的确,当你几乎被独自留在那片宜人的地方时,你得以奇妙地充分享受这一闲暇。
neque tamen dubito quin tu in illo cubiculo tuo, ex quo tibi Stabianum perforasti et patefecisti sinum, per eos dies matutina tempora lectiunculis consumpseris, cum illi interea, qui te istic reliquerunt, spectarent communis mimos semisomni.
我毫不怀疑,在你那间为自己打通并敞开斯塔比亚湾视野的卧室里,在那些日子里,你把早晨的时间花在了轻松的阅读上,而与此同时,那些把你留在那里的人,却在半醒半睡中观看普通滑稽剧。
reliquas vero partis dici tu consumebas iis delectationibus, quas tibi ipse ad arbitrium tuum compararas; nobis autem erant ea perpetienda, quae Sp. Maecius probavisset.
然而,一天的其余时间你都消磨在自己任意准备的乐趣中;而我们却不得不忍受那些由斯普里乌斯·梅基乌斯所审查批准的节目。
§7.1.2omnino, si quaeris, ludi apparatissimi, sed non tui stomachi; coniecturam enim facio de meo.
总的来说,如果你问起,竞技会筹备得极其奢华,但不合你的胃口;因为我是从我自己的胃口来推测的。
nam primum honoris causa in scaenam redierant ii quos ego honoris causa de scaena decessisse arbitrabar.
因为首先,为了表达敬意,那些我原以为为了维护名声而退出舞台的人,居然又重返舞台。
deliciae vero tuae, noster Aesopus, eius modi fuit ut ei desinere per omnis homines liceret.
确实,你所钟爱的、我们共同的埃索普斯,其状态糟糕到所有人都会乐意让他就此退休。
is iurare cum coepisset, vox eum defecit in illo loco: 'si sciens fallo.
当他开始起誓时,就在“若我明知而欺骗”这句台词处,声音沙哑发不出来了。
' quid tibi ego alia narrem? nosti enim reliquos ludos;
我何必再向你诉说其他事呢?
qui ne id quidem leporis habuerunt, quod solent mediocres ludi.
因为你了解其余的节目;那些节目甚至连普通竞技会通常具有的那点趣味都没有。
apparatus enim spectatio tollebat omnem hilaritatem, quo quidem apparatu non dubito quin animo aequissimo carueris.
因为那奢华道具的视觉呈现夺走了所有的欢乐,而我毫不怀疑,你以极其平静的心情乐于免受这套道具的折磨。
quid enim delectationis habent sescenti muli in 'Clytaemestra' aut in 'Equo Troiano' creterrarum tria milia aut armatura varia peditatus et equitatus in aliqua pugna? quae popularem admirationem habuerunt, delectationem tibi nullam attulissent.
因为在《克吕泰涅斯特拉》中出现六百只骡子,或者在《特洛伊木马》中出现三千个大盆,或者在某场战斗中步兵和骑兵五花八门的武装,到底能有什么乐趣呢? 这些赢得了大众惊叹的东西,想必不会带给你任何乐趣。
§7.1.3quod si tu per eos dies operam dedisti Protogeni tuo, dum modo is tibi quidvis potius quam orationes meas legerit, ne tu haud paulo plus quam quisquam nostrum delectationis habuisti.
但是如果在那些日子里,你把精力留给了你的普罗托根内斯,只要他为你朗读的是任何你喜欢的东西,而不是我的演说辞,那么你得到的乐趣确实比我们任何一个人都要多得多。
non enim te puto Graecos aut Oscos ludos desiderasse, praesertim cum Oscos vel in senatu vestro spectare possis, Graecos ita non ames ut ne ad villam quidem tuam via Graeca ire soleas.
因为我不认为你会怀念希腊或奥斯克的戏剧,特别是既然你在你们当地的元老院里甚至就能看到奥斯克人,而你是如此不喜欢希腊的东西,以至于你甚至不习惯走“希腊路”去你的别墅。
nam quid ego te athletas putem desiderare, qui gladiatores contempseris? in quibus ipse Pompeius confitetur se et operam et oleum perdidisse.
因为既然你鄙视角斗士,我又怎会认为你会想念那些运动员呢? 关于这些人,连庞培本人都承认自己既浪费了精力又白费了油。
reliquae sunt venationes binae per dies quinque, magnificae, nemo negat; sed quae potest homini esse polito delectatio, cum aut homo imbecillus a valentissima bestia laniatur aut praeclara bestia venabulo transverberatur? quae tamen, si videnda sunt, saepe vidisti; neque nos, qui haec spectamus, quicquam novi vidimus.
剩下的是在五天内每天两场的野兽狩猎,气势宏大,没人否认;但是对于一个有教养的人来说,当一个柔弱的人被一只极其强壮的野兽撕裂,或者一只美丽的野兽被猎枪刺穿时,能有什么乐趣呢? 这些场面,哪怕确实值得一看,你也已经看过多次了;而我们这些观看的人,也并没有看到任何新鲜玩意儿。
extremus elephantorum dies fuit.
最后一天是属于大象的。
in quo admiratio magna vulgi atque turbae, delectatio nulla exstitit; quin etiam misericordia quaedam consecuta est atque opinio eius modi, esse quandam illi beluae cum genere humano societatem.
对此,平民和乌合之众感到极大的惊异,但毫无乐趣可言;甚至还产生了一种同情怜悯之感,以及这样一种看法:那种巨兽与人类之间存在着某种亲缘关系。
§7.1.4his ego tamen diebus ludis scaenicis, ne forte videar tibi non modo beatus sed liber omnino fuisse, dirupi me paene in iudicio Galli Canini, familiaris tui.
然而,在这些戏剧演出的日子里,为了免得你以为我不仅过得幸福而且完全自由,我在你朋友加卢斯·卡尼尼乌斯的审判中几乎把自己累垮了。
quod si tam facilem populum haberem quam Aesopus habuit, libenter me hercule artem desinerem tecumque et cum similibus nostri viverem.
如果我有像埃索普斯那样宽容的听众,凭赫拉克勒斯起誓,我乐意放弃我的行业,与你以及和我们志同道合的人一起生活。
nam me cum antea taedebat, cum et aetas et ambitio me hortabatur, et licebat denique, quem nolebam, non defendere, tum vero hoc tempore vita nulla est.
因为以前当我还有年龄和野心驱使我、并且最终还被允许不去为我不想辩护的人辩护时,我已经感到厌倦了;而如今这个时候,生活简直毫无生趣。
neque enim fructum ullum laboris exspecto et cogor non numquam homines non optime de me meritos rogatu eorum, qui bene meriti sunt defendere.
因为我既不期待任何劳动的回报,有时还不得不应那些对我好的人的要求,去为那些对我并不太好的人辩护。
§7.1.5itaque quaero causas omnis aliquando vivendi arbitratu meo teque et istam rationem oti tui et laudo vehementer et probo, quodque nos minus intervisis, hoc fero animo aequiore, quod, si Romae esses, tamen neque nos lepore tuo neque te, si qui est in me, meo frui liceret propter molestissimas occupationes meas.
因此,我正在寻找一切借口,以便有朝一日能按照我自己的意愿生活,我既强烈赞赏也支持你和你的那种闲暇生活方式;至于你较少来拜访我们,我能以较平和的心态忍受,因为即使你在罗马,由于我那极其繁重的事务,我们既无法享受你的风趣,你也无法享受我的风趣(如果我身上还有点什么的话)。
quibus si me relaxaro (nam, ut plane exsolvam, non postulo), te ipsum, qui multos annos nihil aliud commentaris, docebo profecto quid sit humaniter vivere.
如果我能从这些事务中解脱出来(因为我不要求彻底脱身),我一定会教导你这个多年来除了这件事之外什么也没琢磨过的人,什么才叫作符合人性地生活。
tu modo istam imbecillitatem valetudinis tuae sustenta et tuere, ut facis ut nostras villas obire et mecum simul lecticula concursare possis.
你只要像现在这样,保重并照料你那虚弱的身体,以便你能够游览我们的别墅,并和我一起坐着轿子到处转转。
§7.1.6haec ad te pluribus verbis scripsi quam soleo, non oti abundantia sed amoris erga te, quod me quadam epistula subinvitaras, si memoria tenes, ut ad te aliquid eius modi scriberem, quo minus te praetermisisse ludos paeniteret.
我给你写的这封信字数比我平时要多,这不是因为我闲暇多,而是出于对你的爱,因为如果你还记得的话,你在某封信里曾委婉地请求我写一些类似的内容,好让你不那么后悔错过了这些竞技会。
quod si adsecutus sum, gaudeo; sin minus, hoc me tamen consolor, quod posthac ad ludos venies nosque vises neque in epistulis relinques meis spem aliquam delectationis tuae.
如果我达到了这个目的,我感到高兴;如果没达到,我仍以此来自我安慰:今后你一定会来观看竞技会并拜访我们,而不会再把你寻找乐趣的希望全部寄托在我的来信上。