§6.9.1Cum A. Caecina tanta mihi familiaritas consuetudoque semper fuit, ut nulla maior esse possit; nam et patre eius, claro homine et forti viro, plurimum usi sumus et hunc a puero, quod et spem magnam mihi adferebat summae probitatis summaeque eloquentiae et vivebat mecum coniunctissime non solum officiis amicitiae sed etiam studiis communibus, sic semper dilexi, nullo ut cum homine coniunctius viverem.
我与奥卢斯·塞奇纳之间一直有着如此深厚的亲密关系与交往,以至于没有比这更深厚的了;因为我不仅与他的父亲——一位杰出而勇敢的人——交往极为密切,而且对于他本人,自他幼年起——因为他让我对最崇高的正直和最卓越的雄辩抱有极大的希望,并且不仅在友谊的义务上,而且在共同的研究中都与我生活得极为紧密——我一直如此深爱着他,以至于我未曾与任何人生活得更加紧密。
§6.9.2nihil attinet me plura scribere; quam mihi necesse sit eius salutem et fortunas quibuscumque rebus possim tueri, vides.
我无需再多写什么;您明白,对我而言,用尽我所能及的一切手段来保护他的安全和财产是多么必要。
reliquum est ut, cum cognorim pluribus rebus quid tu et de bonorum fortuna et de rei p. calamitatibus sentires, nihil a te petam nisi ut ad eam voluntatem, quam tua sponte erga Caecinam habiturus es, tantus cumulus accedat commendatione mea, quanti me a te fieri intellego.
剩下的就是,既然我已经从许多事情中了解到您对善良之人的命运和国家灾难的看法,我向您别无所求,只求对于您自发地对塞奇纳所抱有的那种善意,通过我的推荐,能够再加上一份与我知道您对我的重视程度相称的巨大厚意。
hoc mihi gratius facere nihil potes.
您做不出比这更令我感激的事了。
vale.
祝好。