§6.10.1ego quanti te faciam semperque fecerim quantique me a te fieri intellexerim, sum mihi ipse testis.
我对我自己而言就是最好的见证:我是多么器重你,且一直以来都多么器重你,并且我多么清楚地理解到我也被你所器重。
nam et consilium tuum vel casus potius diutius in armis civilibus commorandi semper mihi magno dolori fuit, et hic eventus, quod tardius quam est aequum et quam ego vellem reciperas fortunam et dignitatem tuam, mihi non minori curae est quam tibi semper fuerunt casus mei.
因为你决定在内战中停留更久,或者更确切地说是你的厄运,一直以来都令我深感痛苦;而如今这一结果,即你收回你的财产和地位比公正的程度以及我所期盼的要慢,对我而言也同样是一件不亚于我的不幸过去对你而言的忧虑之事。
itaque et Postumuleno et Sestio et saepissime Attico nostro proximeque Theudae, liberto tuo, totum me patefeci et haec iis singulis saepe dixi, quacumque re possem, me tibi et liberis tuis satis facere cupere, idque tu ad tuos velim scribas, haec quidem certe, quae in potestate mea sunt, ut operam, consilium, rem, fidem meam sibi ad omnis res paratam putent.
因此,我对波斯图穆莱努斯、塞斯提乌斯,以及非常频繁地对我们的阿提库斯,以及最近对你的释放奴隶德乌达,完全敞开了心扉,并经常对他们每个人说,我渴望用我所能及的任何方式来满足你和你的孩子们,我希望你写信给你的家人告诉他们这一点——至少是这些确实在我的权力范围内的事——以便他们认为我的努力、建议、财产和忠诚随时准备为他们的一切事务服务。
§6.10.2si auctoritate et gratia tantum possem quantum in ea re p. , de qua ita meritus sum, posse deberem, tu quoque is esses, qui fuisti, cum omni gradu amplissimo dignissimus tum certe ordinis tui facile princeps.
如果我在这位我为其做出如此贡献的国家中,拥有我本该拥有的那样巨大的影响力和人望,那么你也一定会是过去的那个你:不仅最配得上一切最崇高的地位,而且当然也轻易是你那个阶级的领袖。
sed quoniam eodem tempore eademque de causa nostrum uterque cecidit, tibi et illa polliceor quae supra scripsi, quae sunt adhuc mea, et ea quae praeterea videor mihi ex aliqua parte retinere tamquam ex reliquiis pristinae dignitatis.
但既然在同一时间、因同一原因我们两人都跌落了,我向你承诺,不仅包括我上面所写的、至今仍属于我的那些,也包括此外我似乎从过去的尊严残余中在某种程度上保留下来的那些。
neque enim ipse Caesar, ut multis rebus intellegere potui, est alienus a nobis et omnes fere familiarissimi eius casu devincti magnis meis veteribus officiis me diligenter observant et colunt.
因为凯撒本人,正如我从许多事情中能够理解到的那样,并没有疏远我们,而且他几乎所有的亲信,由于偶然的原因(在我遭遇不幸时)被我过去巨大的恩惠所维系,都在细心地关注并尊重着我。
itaque, si qui mihi erit aditus de tuis fortunis, id est de tua incolumitate, in qua sunt omnia, agendi, quod quidem cotidie magis ex eorum sermonibus adducor ut sperem, agam per me ipse et moliar.
因此,如果有任何途径可以让我为你的财产,即包含了一切的你的安全而采取行动——这确实是每天从他们的谈话中我越来越被引导去期待的——我将亲自行动并为之努力。
§6.10.3singula persequi non est necesse; universum studium meum et benevolentiam ad te defero.
没有必要细说每一件事;我向你奉献我全部的专注与善意。
sed magni mea interest hoc tuos omnis scire, quod tuis litteris fieri potest ut intellegant, omnia Ciceronis patere Trebiano.
但对我而言极其重要的是,你的所有家人都知道这一点——这可以通过你的信件使他们理解——即西塞罗的一切都对特雷比阿努斯敞开。
hoc eo pertinet, ut nihil existiment esse tam difficile quod non pro te mihi susceptum iucundum sit futurum.
这样做的目的是为了让他们认为,没有任何事情是如此困难,以至于我为你承担它时不会是令人愉悦的。
§6.10.4antea misissem ad te litteras si genus scribendi invenirem; tali enim tempore aut consolari amicorum est aut polliceri.
如果我能找到一种书写的题材,我早就给你写信了;因为在这样的时刻,朋友的职责要么是安慰,要么是承诺。
consolatione non utebar, quod ex multis audiebam quam fortiter sapienterque ferres iniuriam temporum quamque te vehementer consolaretur conscientia factorum et consiliorum tuorum.
我没有采用安慰,因为我从许多人那里听说,你多么勇敢和明智地承受着时局的不公,而你对自己的行为和决定的问心无愧又在多么强烈地安慰着你。
quod quidem si facis, magnum fructum studiorum optimorum capis, in quibus te semper scio esse versatum, idque ut facias etiam atque etiam te hortor.
如果你确实在这样做,你就是在收获你一直以来所从事的那些最优秀学问的巨大果实,我一再勉励你继续这样做。
§6.10.5simul et illud tibi, homini peritissimo rerum et exemplorum et omnis vetustatis, ne ipse quidem rudis, sed in studio minus fortasse quam vellem, in rebus atque usu plus etiam quam vellem versatus spondeo, tibi istam acerbitatem et iniuriam non diuturnam fore.
同时,对于你,一位对世事、先例和一切古迹都极有经验的人,我这个本身并不算无知、但在学问的研究中或许少于我所希望的,而在现实的事务与经验中却甚至多于我所希望的人,向你保证:你的那种痛苦和不公不会长久。
nam et ipse, qui plurimum potest, cotidie mihi delabi ad aequitatem et ad rerum naturam videtur, et ipsa causa ea est, ut iam simul cum re p. quae in perpetuum iacere non potest, necessario revivescat atque recreetur cotidieque aliquid fit lenius et liberalius quam timebamus.
因为那位权力最大的人本人,每天在我的眼中似乎都在向公正和事物的本性靠拢,而且大义本身也是如此,现在它必定会与不能永远倒下的国家一起复苏并重建,并且每天都会发生一些比我们所担心的更温和、更宽大的事情。
quae quoniam in temporum inclinationibus saepe parvis posita sunt, omnia momenta observabimus neque ullum praetermittemus tui iuvandi et levandi locum.
既然这些事情常常取决于时局哪怕是微小的倾向,我们将注视一切时机,不放过任何帮助和减轻你痛苦的机会。
§6.10.6itaque illud alterum, quod dixi, litterarum genus cotidie mihi, ut spero, fiet proclivius, ut etiam polliceri possim.
因此,我所说的第二种书信题材,每天(正如我所希望的)对我来说都会变得更加容易,以至于我甚至能够做出承诺。
id re quam verbis faciam libentius.
我更乐意用行动而不是言辞来做这件事。
tu velim existimes et pluris te amicos habere quam qui in isto casu sint ac fuerint, quantum quidem ego intellegere potuerim, et me concedere eorum nemini.
我希望你认为,你所拥有的朋友,比那些处于或曾处于那种境遇的人所拥有的要多(至少在我能理解的范围内),并且我不向他们中的任何人让步。
fortem fac animum habeas et magnum, quod est in uno te; quae sunt in fortuna, temporibus regentur et consiliis nostris providebuntur.
请务必保持一颗勇敢而伟大的心灵,这全在于你一人;至于处于命运之中的事情,将由时局来支配,并由我们的计划来筹划。