§6.8.1Cum esset mecum Largus, homo tui studiosus, locutus K. Ianuarias tibi praefinitas esse, quod omnibus rebus perspexeram, quae Balbus et Oppius absente Caesare egissent, ea solere illi rata esse, egi vehementer cum iis ut hoc mihi darent, tibi in Sicilia, quoad vellemus, esse uti liceret.
当对您忠实友好的拉尔古斯与我在一起时,他说一月一日已为您预先定为期限。 因为我从一切事情中看出,巴尔布斯和奥皮乌斯在恺撒缺席时所做的事,通常都会得到他的批准,所以我极力与他们交涉,请求他们允许我这件事:允许您在西西里逗留,只要我们愿意。
qui mihi consuessent aut libenter polliceri si quid esset eius modi quod eorum animos non offenderet, aut etiam negare et adferre rationem cur negarent, huic meae rogationi potius non continuo responderunt; eodem die tamen ad me reverterunt; mihi hoc dederunt ut esses in Sicilia, quoad velles; se praestaturos nihil ex eo te offensionis habiturum.
虽然他们以前习惯于,如果是某种不违背他们心意的事就乐意允诺,或者甚至拒绝并给出拒绝的理由,但对于我的这个请求,他们却未曾立即答复;然而在同一天,他们回到了我这里,向我劳诺了这件事,即您可以留在西西里,只要您愿意;他们保证您绝不会因此受到任何反感。
quoniam quid tibi permittatur cognosti, quid mihi placeat puto te scire oportere.
既然您已经知道对您允许了什么,我认为您也应该知道我所期望的是什么。
§6.8.2Actis his rebus litterae a te mihi redditae sunt, quibus a me consilium petis quid sim tibi auctor, in Siciliane subsidas an ut ad reliquias Asiaticae negotiationis proficiscare.
在这些事情办妥之后,我收到了您的信,在信中您向我征求建议,问我向您推荐什么:是留在西西里,还是出发去处理小亚细亚商务的残余。
haec tua deliberatio non mihi convenire visa est cum oratione Largi.
您的这一考虑在我看来似乎与拉尔古斯的话不相符。
ille enim mecum, quasi tibi non liceret in Sicilia diutius commorari, ita locutus erat, tu autem, quasi concessum sit, ita deliberas.
因为他同我谈话时,仿佛您不被允许在西西里久留,而您考虑时,却仿佛这已经得到了允许。
sed ego, sive hoc sive illud est, in Sicilia censeo commorandum.
但我认为,无论是前者还是后者,您都应该在西西里逗留。
propinquitas locorum vel ad impetrandum adiuvat crebris litteris et nuntiis vel ad reditus celeritatem re aut impetrata, quod spero, aut aliqua ratione confecta.
因为地缘的接近,无论是通过频繁的书信和使者来促成获得,还是在事情得以实现或以某种方式解决后促成迅速返回,都大有帮助。
quam ob rem censeo magno opere commorandum.
因此,我极力主张您留下来。
§6.8.3T. Furfanio Postumo, familiari meo, legatisque eius, item meis familiaribus, diligentissime te commendabo, cum venerint.
当我的挚友提图斯·富尔法尼乌斯·波斯图穆斯以及他的副官们到来时,我将极尽热忱地向他们推荐您。
erant enim omnes Mutinae.
因为他们先前都在穆蒂纳。
viri sunt optimi et tui similium studiosi et mei necessarii.
他们都是极优秀的人,器重像您这样的人,并且与我关系亲密。
quae mihi venient in mentem quae ad te pertinere arbitrabor, ea mea sponte faciam; si quid ignorabo, de eo admonitus omnium studia vincam.
凡是我脑海中想到、且我认为与您相关的事,我都将主动去做;如果有什么我不了解的事,一经提醒,我必将超越所有人的热忱来尽力。
ego etsi coram de te cum Furfanio ita loquar, ut tibi litteris meis ad eum nihil opus sit, tamen, quoniam tuis placuit te habere meas litteras, quas ei redderes, morem iis gessi.
尽管我本人与富尔法尼乌斯面谈您的情况时,会使您完全不需要我写给他的信,但既然您的亲人们希望您手头有我的信以便呈递给他,我也就顺从了他们的意愿。
earum litterarum exemplum infra scriptum est.
这封信的副本抄录在下。