§6.6.8notantur autem mihi ad divinandum signa duplici quadam via; quarum alteram duco e Caesare ipso, alteram e temporum civilium natura atque ratione.
然而,对我而言,用于预言的迹象是通过某种双重途径被观察到的:其中一条途径我源于恺撒本人,另一条途径则源于内战时期的性质和状况。
in Caesare haec sunt: mitis clemensque natura, qualis exprimitur praeclaro illo libro 'querelarum' tuarum.
在恺撒身上有以下几点:温和宽厚的本性,正如你在那部著名的《哀诉》之书中所表现的那样。
accedit quod mirifice ingeniis excellentibus, quale est tuum, delectatur.
此外还有这样一个事实:他极度喜爱杰出的才能,正如你所拥有的那样。
praeterea cedit multorum iustis et officio incensis, non inanibus aut ambitiosis voluntatibus; §6.6.9in quo vehementer eum consentiens Etruria movebit.
而且,他顺从许多人正当且出于责任感的意愿,而不是虚无或带有野心的奢望;在这一点上,团结一致的埃特鲁里亚将强烈地推动他。
'cur haec igitur adhuc parum profecerunt?' quia non putat se sustinere causas posse multorum, si tibi, cui iustius videtur irasci posse, concesserit.
“那么,为什么这些至今几乎没有产生效果呢? ”因为他认为,如果他向你让步——对他而言,向你发怒似乎更为正当——他就无法支持许多其他人的诉求。
'quae est igitur' inquies 'spes ab irato?' eodem fonte se hausturum intelleget laudes suas, e quo sit leviter aspersus.
“那么,”你会问,“从一个愤怒的人那里能有什么希望呢? ”他会明白,他将从使他受到轻微泼溅(非难)的同一个源泉中,汲取对自己的赞美。
postremo homo valde est acutus et multum providens; intellegit te, hominem in parte Italiae minime contemnenda facile omnium nobilissimum et in communi re p. cuivis summorum tuae aetatis vel ingenio vel gratia vel fama populi R. parem non posse prohiberi re publica diutius.
最后,此人极其敏锐且极具先见之明;他明白,在意大利绝不可忽视的地区,你轻而易举地是所有人中最尊贵的人,并且在共同的共和国中,无论在才华、影响力还是罗马人民中的名声上,你都与你那个时代任何最顶尖的人物并驾齐驱,因此你不可能被长期排除在国家之外。
nolet hoc temporis potius esse aliquando beneficium quam iam suum.
他不会希望这在将来成为时间的恩赐,而不是现在成为他自己的恩惠。
§6.6.10dixi de Caesare; nunc dicam de temporum rerumque natura.
关于恺撒我已经说过了;现在我将谈谈时代和情势的性质。
nemo est tam inimicus ei causae, quam Pompeius animatus melius quam paratus susceperat, qui nos malos civis dicere aut homines improbos audeat.
对于庞培以超越其准备的昂扬斗志所承揽的那项事业,没有任何人会敌对到竟敢称我们为坏公民或邪恶之徒的地步。
in quo admirari soleo gravitatem et iustitiam et sapientiam Caesaris.
在这件事上,我常常赞叹恺撒的庄重、公正与智慧。
numquam nisi honorificentissime Pompeium appellat.
他提到庞培时总是带着极高的敬意。
at in eius persona multa fecit asperius.
然而,在针对其政治角色的行为上,他确实采取了许多相当严厉的措施。
armorum ista et victoriae sunt facta, non Caesaris;
那些是兵器和胜利的作为,而不是恺撒本人的意愿;但他是如何接纳我们的啊!
at nos quem ad modum est complexus! Cassium sibi legavit, Brutum Galliae praefecit, Sulpicium Graeciae, Marcellum, cui maxime suscensebat, cum summa illius dignitate restituit.
他让卡西乌斯担任自己的副官,让布鲁图斯主管加里亚,让苏尔皮基乌斯主管希腊,并且让马塞卢斯——恺撒曾对他最为愤怒——以极高的尊严复归其位。
§6.6.11quo igitur haec spectant? rerum hoc natura et civilium temporum non patietur, nec manens nec mutata ratio feret, primum ut non in causa pari eadem sit et condicio et fortuna omnium, deinde ut in eam civitatem boni viri et boni cives nulla ignominia notati non revertantur, in quam tot nefariorum scelerum condemnati reverterunt.
那么,这些事情指向何方? 事物的性质和内乱的时代不会允许这种情况,任何无论维持还是改变的局势逻辑也都不会容忍它:第一,在对等的立场上,所有人的境遇和命运竟然不同;第二,那些被判处多项滔天罪行的人已经归国,而没有任何污点的贤达和好公民竟然不能回到那个国家。
§6.6.12habes augurium meum; quo, si quid addubitarem non potius uterer quam illa consolatione, qua facile fortem virum sustentarem, te, si explorata victoria arma sumpsisses pro re p. (ita enim tum putabas), non nimis esse laudandum, sin propter incertos exitus eventusque bellorum posse accidere ut vinceremur putasses, non debere te ad secundam fortunam bene paratum fuisse, adversam ferre nullo modo posse.
这就是我的预言;对于它,如果我有一丝怀疑,我就不会使用它,而是宁可使用那种可以轻易支撑一位勇士的慰藉:即,如果你是为了共和国而在稳操胜券的情况下拿起武器(因为你当时确实是这样想的),你并不值得过分赞扬;但如果你曾考虑到战争不确定的结局和后果,认为我们有可能被击败,那么你就不应该在对顺境做好充分准备的同时,却无论如何也无法承受逆境。
disputarem etiam quanto solacio tibi conscientia tui facti, quantae delectationi in rebus adversis litterae esse deberent; commemorarem non solum veterum, sed horum etiam recentium vel ducum vel comitum tuorum gravissimos casus etiam externos multos claros viros nominarem; levat enim dolorem communis quasi legis et humanae condicionis recordatio; §6.6.13exponerem etiam quem ad modum hic et quanta in turba quantaque in confusione rerum omnium viveremus; necesse est enim minore desiderio perdita re p.
我还会论述,对自己行为的省察应当给你带来多大的慰藉,而在逆境中,学问和文学应当带给你多大的愉悦;我不仅会让你回想起古人,还会让你回想起你这些近期的领袖或同伴们极度悲惨的覆灭,我甚至还会点出许多著名的外国人的名字;因为对共同法则以及人类共有境遇的追忆,确实能够减轻痛苦;我还会阐明我们在这里是以何种方式、在何等的混乱以及何等事物的彻底混迷中生活的;因为,失去一个已经毁灭的共和国,必然比失去一个健全的共和国带给人的哀惜要少。
carere quam bona. sed hoc genere nihil opus est.
但这种慰藉完全是不需要的。
incolumem te cito, ut spero, vel potius ut perspicio, videbimus.
正如我所希望,或者说我所洞察的那样,我们很快就会看到安然无恙的你。
interea tibi absenti et huic, qui adest, imagini animi et corporis tui, constantissimo atque optimo filio tuo, studium, officium, operam, laborem meum iam pridem et pollicitus sum et detuli, nunc hoc amplius, quod me amicissime cotidie magis Caesar amplectitur, familiares quidem eius sicuti neminem.
在此期间,对于不在身边的你,以及在身边的、你精神与肉体的化身——你那极具恒心且优秀的儿子,我早已承诺并奉献了我的热忱、义务、支持和劳苦;现在更是如此,因为恺撒一天比一天更亲切地接纳我,他的亲信们对我也远胜他人。
apud quem quicquid valebo vel auctoritate vel gratia, valebo tibi.
在他那里,无论我在权威还是影响力上拥有什么力量,我都会为你使用它。
tu cura ut cum firmitudine te animi tum etiam spe optima sustentes.
你务必努力,既以心灵的坚韧,也以最美好的希望来支撑自己。