§6.6.1vereor ne desideres officium meum, quod tibi pro nostra et meritorum multorum et studiorum parium coniunctione deesse non debet; sed tamen vereor ne litterarum a me officium requiras.
我担心你会觉得我没有尽到我的本分,鉴于我们因诸多恩义和共同志趣而建立的紧密联系,我的本分是不应向你缺失的;但尽管如此,我仍担心你会渴求我写信的义务。
quas tibi et iam pridem et saepe misissem, nisi cotidie melius exspectans gratulationem quam confirmationem animi tui complecti litteris maluissem.
如果我不是每天都在期待更好的消息,因而更希望在信中向你表达祝贺,而不是对你心灵的勉励,那么我早就并且经常会给你写信了。
§6.6.2nunc, ut spero, brevi gratulabimur; itaque in aliud tempus id argumentum epistulae differo.
现在,正如我所希望的,我们很快就会互相祝贺;因此,我把这封信的那个主题推迟到另一个时间。
his autem litteris animum tuum, quem minime imbecillum esse et audio et spero, etsi non sapientissimi, at amicissimi hominis auctoritate confirmandum etiam atque etiam puto, nec iis quidem verbis, quibus te consoler ut adflictum et iam omni spe salutis orbatum, sed ut eum, de cuius incolumitate non plus dubitem quam te memini dubitare de mea.
然而,通过这封信,我认为你的心灵——我听说并希望它绝非脆弱——应当一再得到一个即使不是最智慧、但也是最友善的人的权威的鼓励。 而且,我绝不用那些用来安慰一个已经遭受重创、被剥夺了所有得救希望的人的话语,而是把你当作这样的人:对于他的安全,我的怀疑并不比我记得你当初怀疑我的安全时更多。
nam, cum me ex re p. expulissent ii qui illam cadere posse stante me non putarunt, memini me ex multis hospitibus, qui ad me ex Asia, in qua tu eras, venerant, audire te de glorioso et celeri reditu meo confirmare.
因为,当那些认为只要我还在国家就不会倾覆的人将我驱逐出共和国时,我记得从许多从你所在的小亚细亚来到我这里的客人们口中听到,你坚信我会光荣且迅速地归来。
§6.6.3si te ratio quaedam mira Tuscae disciplinae, quam a patre, nobilissimo atque optimo viro, acceperas, non fefellit, ne nos quidem nostra divinatio fallet, quam cum sapientissimorum virorum monumentis atque praeceptis plurimoque, ut tu scis, doctrinae studio tum magno etiam usu tractandae rei p. magnaque nostrorum temporum varietate consecuti sumus;
如果你从你那最高贵、最优秀的父亲那里继承的托斯卡纳占卜术的某种奇妙体系没有欺骗你,那么我们的预言也绝不会欺骗我们。 这种预言我们不仅是通过最智慧之人的著作和教导,以及如你所知对学识的极度热忱所获得的,也是通过管理共和国的丰富经验和我们时代的剧烈变动所获得的。
§6.6.4cui quidem divinationi hoc plus confidimus, quod ea nos nihil in his tam obscuris rebus tamque perturbatis umquam omnino fefellit.
对于这一预言,我们确实更加信任,因为它在这些如此晦暗和混乱的事务中从未欺骗过我们。
dicerem, quae ante futura dixissem, ni vererer ne ex eventis fingere viderer.
如果我不担心自己看起来像是根据既成事实来编造的话,我就会说出我之前预言过将会发生的事情。
sed tamen plurimi sunt testes me et initio, ne coniungeret se cum Caesare, monuisse Pompeium et postea, ne seiungeret.
然而,有极多的证人可以证实,我不仅在最初警告过庞培不要与恺撒结盟,而且在后来也警告过他不要与恺撒分裂。
coniunctione frangi senatus opes, diiunctione civile bellum excitari videbam.
我当时就预见到,结盟会瓦解元老院的力量,而分裂则会引发内战。
atque utebar familiarissime Caesare, Pompeium faciebam plurimi, sed erat meum consilium cum fidele Pompeio tum salutare utrique.
虽然我与恺撒交往极深,也极其器重庞培,但我的建议不仅对庞培忠贞不渝,而且对双方都大有裨益。
§6.6.5quae praeterea providerim praetereo; nolo enim hunc de me optime meritum existimare ea me suasisse Pompeio, quibus ille si paruisset, esset hic quidem clarus in toga et princeps, sed tantas opes, quantas nunc habet, non haberet.
至于我所预见的其他事情,我就略过不提了;因为我不想让这位对我恩重如山的人认为,我曾向庞培提出过那样的建议——如果庞培服从了那些建议,这位固然会成为身着托加的显贵和首脑,但绝不会拥有他现在所拥有的如此巨大的权力。
eundum in Hispaniam censui.
我曾主张他应该去西班牙。
quod si fecisset, civile bellum nullum omnino fuisset.
如果他那样做了,就根本不会有内战。
rationem haberi absentis non tam pugnavi ut liceret, quam ut, quoniam ipso consule pugnante populus iusserat, haberetur.
对于允许缺席者候选这一问题,我与其说是为了争取其许可而斗争,不如说是由于在庞培本人担任执政官并极力推动时,人民已经通过了这一决议,因此我认为应当予以执行。
causa orta belli est.
战争的导火索升起了。
quid ego praetermisi aut monitorum aut querelarum, cum vel iniquissimam pacem iustissimo bello anteferrem?
既然我甚至宁可选择最不公正的和平,也不愿选择最公正的战争,那么我又何尝漏掉过任何警告或抱怨呢?
§6.6.6Victa est auctoritas mea non tam a Pompeio (nam is movebatur) quam ab iis, qui duce Pompeio freti peropportunam et rebus domesticis et cupiditatibus suis illius belli victoriam fore putabant.
我的权威被打败,与其说是由于庞培(因为他是动摇的),不如说是由于那些人,他们依靠庞培作为领袖,认为那场战争的胜利对他们的家庭事务和私欲都是极其有利的。
susceptum bellum est quiescente me, depulsum ex Italia manente me, quoad potui; sed valuit apud me plus pudor meus quam timor; veritus sum deesse Pompei saluti, cum ille aliquando non defuisset meae.
战争是在我保持沉默时发动的,并在我尽力坚守的同时被赶出了意大利;但在我心中,耻辱感胜过了恐惧;我害怕在庞培的安全上缺席,因为他曾在某个时刻没有在我的安全上缺席。
itaque vel officio vel fama bonorum vel pudore victus, ut in fabulis Amphiaraus, sic ego 'prudens et sciens ad pestem ante oculos positam' sum profectus.
因此,我因责任、或贤达之士的舆论、或耻辱感所驱使,就像戏剧中的安菲阿拉俄斯一样,我也“明知且清醒地,走向那摆在眼前的毁灭”。
quo in bello nihil adversi accidit non praedicente me.
在那场战争中,没有一件灾祸不是在我的预言下发生的。
§6.6.7qua re, quoniam, ut augures et astrologi solent, ego quoque augur publicus ex meis superioribus praedictis constitui apud te auctoritatem auguri et divinationis meae, debebit habere fidem nostra praedictio.
因此,既然像占卜官和占星术士通常做的那样,我作为国家占卜官,也通过我先前的预言,在你那里确立了我占卜和预言的权威,那么我们的预言应当得到信任。
non igitur ex alitis involatu nec e cantu sinistro oscinis, ut in nostra disciplina est, nec ex tripudiis solistimis aut soniviis tibi auguror, sed habeo alia signa, quae ob servem; quae etsi non sunt certiora illis, minus tamen habent vel obscuritatis vel erroris.
因此,我并不是像我们的体系中所规定的那样,根据飞鸟的飞行,或鸣禽左侧不吉的啼鸣,亦或根据鸡啄食时的神圣舞蹈来为你占卜,而是我有其他可以观察的迹象;这些迹象虽然不比那些更确定,但其模糊性或错误却要少得多。