Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §6.5.1-6.5.4

致凯奇纳关于支持其子与归国希望的勉励

第 104 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向收信人保证他在罗马会全力支持其儿子,并通过说明恺撒的怨恨正在缓和、收信人杰出的才华仍是希望的坚实基础来鼓励他。

§6.5.1quotienscumque filium tuum video (video autem fere cotidie), polliceor ei studium quidem meum et operam sine ulla exceptione aut laboris aut occupationis aut temporis, gratiam autem atque auctoritatem cum hac exceptione, quantum valeam quantumque possim.
每当我见到你的儿子(其实我几乎每天都见到他),我总是向他承诺,我的热忱和协助绝无任何劳苦、忙碌或时间上的例外;至于我的影响力和权威,则带有这一例外条件:即在我的能力和力量范围之内。
Liber tuus et lectus est et legitur a me diligenter et custoditur diligentissime.
你的书我已经读过,并且正在勤奋地阅读,也被极严密地保存着。
res et fortunae tuae mihi maximae curae sunt; quae quidem cotidie faciliores mihi et meliores videntur multisque video magnae esse curae; quorum de studio et de sua spe filium ad te perscripsisse certo scio.
你的事务和境境是我最关切的事;它们每天对我来说似乎都变得更容易、更好,我也看到许多人对此非常关切;我确切地知道,你的儿子已经就他们的热忱和他们自己的希望向你写了详尽的信。
§6.5.2Iis autem de rebus, quas coniectura consequi possumus, non mihi sumo ut plus ipse prospiciam quam te videre atque intellegere mihi persuaserim; sed tamen, quia fieri potest ut tu ea perturbatiore animo cogites, puto esse meum, quid sentiam, exponere.
但是,关于那些我们可以通过推测来把握的事,我并不自负比我深信你已经看到并理解的看得更远;然而,因为你可能会以更焦虑的心情思考这些事,我认为阐明我的看法是我的责任。
ea natura rerum est et is temporum cursus, ut non possit ista aut tibi aut ceteris fortuna esse diuturna neque haerere in tam bona causa et in tam bonis civibus tam acerba iniuria.
事物的本色如此,时代的进程亦然,以至于你那境遇无论对你还是对其他人都不可能持久,如此苛刻的不公也不可能在如此优秀的大义和如此优秀的公民中固执存留。
§6.5.3†qua re ad eam spem, quam extra ordinem de te ipso habemus non solum propter dignitatem et virtutem tuam (haec enim ornamenta sunt tibi etiam cum aliis communia), accedunt tua praecipua propter eximium ingenium summamque virtutem, cui mehercules hic, cuius in potestate sumus, multum tribuit.
因此,除了我们因你的尊严和美德而对你个人抱有的非凡希望之外(因为这些装饰也是你与他人共有的),还加上了因你杰出的才华和至高的美德而拥有的独特希望,凭赫拉克勒斯起誓,这位我们处于其权力之下的这人对这极为重视。
itaque ne punctum quidem temporis in ista fortuna fuisses, nisi eo ipso bono tuo, quo delectatur, se violatum putasset; quod ipsum lenitur cotidie significaturque nobis ab iis, qui simul cum eo vivunt, tibi hanc ipsam opinionem ingeni apud illum plurimum profuturam.
因此,如果他不是认为自己受到了他所欣赏的你的那项优点的冒犯,你甚至一刻也不会处于那样的境遇中;而这本身每天都在缓和,那些与他生活在一起的人也向我们表明,你在他那里关于才华的这一声誉本身将对你产生极大的益处。
§6.5.4quapropter primum fac animo forti atque magno sis (ita enim natus, ita educatus, ita doctus es, ita etiam cognitus, ut tibi id faciendum sit), deinde spem quoque habeas firmissimam propter eas causas, quas scripsi.
所以,第一,务必使自己保持勇敢而伟大的心胸(因为你出生、成长、受教以及为人所知的方式,都要求你必须这样做);第二,也请因我所写的那些原因而抱有最坚定的希望。
A me vero tibi omnia liberisque tuis paratissima esse confidas velim; id enim et vetustas nostri amoris et mea consuetudo in meos et tua multa erga me officia postulant.
我真心希望你确信,我为你和你的孩子们准备好了一切;因为我们长久的友谊、我对自己人的习惯以及你对我的诸多恩惠都如此要求。

词汇与语法注释

  1. §6.5.2mihi persuaserim — persuadeo mihi(确信)的虚拟语气完成时。在此用于表达主观的确信或委婉、克制的断言。
  2. §6.5.3tua praecipua — 物主形容词 tuus 与形容词 praecipuus(独特的)的中性复数名词化形式,作不及物动词 accedunt 的主语。意为“你独特的特质(希望的依据)”,并与前文的 ad eam spem 相呼应。
  3. §6.5.3ne punctum quidem temporis in ista fortuna fuisses, nisi eo ipso bono tuo, quo delectatur, se violatum putasset — 使用虚拟语气过去完成时 fuisses 和 putasset 的过去反事实条件句。关系从句 quo delectatur(他所欣赏的)采用直陈语气现在时,插叙了恺撒目前依然高度赏识收信人文笔才华的客观事实。
  4. §6.5.4fac animo forti atque magno sis — 命令式 fac(facere 的命令单数)后接省略了连接词 ut 的虚拟语气现在时 sis 的命令句结构(“务必使自己……”)。animo forti atque magno 是特征夺格,作 sis 的表语。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §6.5.1-6.5.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:6.5.1-6.5.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。